Franciscus_Nelli_cps21, Epistolae ad Franciscum Petrarcam, 1, 12HOME > 'moleste' in 'Franciscus_Nelli, Epistolae ad Franciscum Petrarcam, 1, 12'
Franciscus Nelli, Epistolae ad Franciscum Petrarcam, 1, AD EUMDEM..XIa. <<<     >>> AD EUMDEM. XIIIa.hide dictionary links

(200) AD EUMDEM. XIIa.



Puerum tuum diutius et auidius expectaui;
nec
venii. Precor domine mi, ne illum alio
quam
ad domum quam inhabito diuertere mandes,
nisi
me cruciatum reddere uelis.

Restat de breuiario disserendum. Credebam
te
tacitum in hoc munusculo, nec reuixisse
loquacem.
Nunc quia me cogis alloquar: tu
uide
ne me irritatum audias. Per amicitie tue
reuerende
dulcedinem, qua nichil michi
optabilius
hac luce successit, affirmo quod liber
ille
apud me liber erat; et ideo tunc alienum
finxi,
uerens ne tu illum ex modestia tua renueres,
et
compatiens importuno uolumini quod habebas.
Credo
equidem te credere, illum preter me,
nulli
obnoxium fore librum. Sed quod hoc adeo
dicis,
ut sine rubore exigam precium, quod (201)
uelim,
si uelle possem, quo nichil ridiculosius
umquam
scribes: ais etiam quod nisi uelis,
non
solues; sed iuvat nosse; et quod persuasum
est
tibi, librum illum non fuisse meum,
surdo
narras; et si me insulsum in ceteris
audis,
in hoc oculatum, atque uafrum audies.
Pone
continentie tue modum, et substine tibi
donatum
libellum ab eo qui tibi deuouit se, si
quid
est totum: Non semper dandum est
interdum
accipiendum; quasi non sit beatius
dare
quam accipere, et quod beatius est amico
aliquando
concede. Habes que in me sunt
et
si quid eorum que circa me sunt, cupio ut
apud
te sit, tu non sines ? Rogo ne amplius
super
hoc scribas, cum enim cetera libentissime
que
scribis legam, hoc unum moleste nimis.
Iterum
uale, et loquacitati inepte da ueniam.
Florentie
eodem die. (203)


245w 0.91402101516724 s