Freculphus_Lexovensis_cps2, Chronica, 4, 24HOME > 'praetor' in 'Freculphus_Lexovensis, Chronica, 4, 24'
Freculphus Lexovensis, Chronica, 4, CAPUT XXIII. Constructa Alexandria in Aegypto, destructoque Persarum imperio, per quinquennium Alexander monarchiam obtinuit orbis, plurimas devincens gentes, Indiam petens subiugavit, caeterasque nationes inaccessibiles circa Oceani littora sitas bello oppressit et cepit. Demum Babyloniam rediens, hausto veneno interiit. <<<     >>> CAPUT XXV. Qualiter Alexander monarchiam obtinuerit, et inter quos regnum crudeliter adeptum diviserit; quae etiam pars unicuique obvenerit. hide dictionary links

(PL 106 1020D) CAPUT XXIV. De bellis inter Romanos et Samnites atque Gallos eo tempore gestis quo Alexander vastabat Orientem, et de multimodis utrinque confligendo miseriis.

Per idem tempus apud Romanos gerebantur haec: Fabio Maximo, Q. Decio Mure consulibus, quatuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. (1021A) Namque Hetrusci, Umbri, Samnites et Galli, uno agmine conspirantes, Romanos delere conati sunt. Tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est; nec ausi totum sperare de viribus, dolo divisere hostes: satius [tutius] rati pluribus, se bellis implicare quam gravibus. Ita cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Umbriam Hetrusciamque [Etruriamque] praemissis, Umbrorum Hetruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt. In quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur, Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem vicit. (1021B) Eo praelio quadraginta millia Samnitum sive Gallorum caesa sunt, Romanorum vero septem millia, et [ex] Decii tantummodo [parte], qui occisus est, exstincta referuntur. Fuisse autem absque Hetruscis et Umbris, quos isto [astu] Romani bello evocaverunt, Gallorum et Samnitum peditum centum quinquaginta millia, trecenti et triginta; equitum vero quadraginta septem millia Livius refert: et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. Hanc cruentam tristemque victoriam pestilentia civitatis oneravit, et triumphales pompas obviae mortuorum exsequiae polluerunt. Nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota civitas aut aegris suspiraret aut mortuis. Sequitur annus quo Romani, instaurato a Samnitibus bello, victi sunt atque in castra fugerunt. (1021C) Postea vero Samnites novum habitum animumque sumentes, hoc est, deargentatis armis ac vestibus paratoque animo ni vincant, mori bello sese offerunt. Adversum quos Papyrius consul cum exercitu missus, cum a populariis [pullariis] auguribus vana coniectantibus congredi prohiberetur, irridens eos, tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit. Nam in hoc praelio duodecim millia hostium caesa, tria millia capta referuntur. Altero abhinc anno, Fabius Gurges consul male adversum Samnites pugnavit. Namque amisso exercitu victus in Urbem refugit. Itaque cum senatus de submovendo eum deliberaret, et pater eius Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus, legatum se filio iturum obtulit, si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur. (1021D) Qua impetrata, praelioque conserto, cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitum duce, et infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus ingessit. Quo facto permoti Romani, tota ibi incubuere acie, donec ipsum ducem Pontium, deleto hostili exercitu, victum oppressumque ceperunt. Caesa sunt in eo praelio Samnitum triginta [Al., triginta quinque] millia, capta autem quatuor millia cum rege suo. Tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta novem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. Anno subsequente cum Sabinis, Curio consule, bellum gestum est: ubi quot millia hominum interfecta, quot capta sunt, ipse consul ostendit. (1022A) Qui cum in senatu magnitudinem acquisiti agri Sabini, et multitudinem [Al. add. capti] populi referre vellet, numerum explicare non potuit. Hinc Dolabella et Domitio consulibus, Lucani, Brutii, Samnites quoque cum Hetruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum redivivum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. Quos cum Galli interfecissent, Cecilius praetor, ob ulciscendam legatorum necem et comprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Hetruscis Gallisque oppressus, periit. Septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, decem et octo [Al., quatuordecim] millia etiam militum Romanorum in illo bello prostrata sunt. Itaque quotiescunque Galli exarserunt, cum totis opibus suis Roma detrita est.


HOME > 'praetor' in 'Freculphus_Lexovensis, Chronica, 4, 24'
551w 9.4889810085297 s