Freculphus_Lexovensis_cps2, Chronica, 5a, 1HOME > 'moleste' in 'Freculphus_Lexovensis, Chronica, 5a, 1'
>>> Freculphus Lexovensis, Chronica, 5a, CAPUT II. De tyrannis per Dei potentiam exstinctis, et rege magno Scythiae sub Arcadio. hide dictionary links

(PL 106 1231) CAPUT PRIMUM. De provectione Arcadii et Honorii post obitum patris ad imperium et persecutione Iohannis episcopi Constantinopolitani, qui iniuste damnatus in exsilio moritur.

Defuncto, ut praemisimus, Theodosio Augusto maiore, Arcadius et Honorius filii eius utrumque imperium divisis tantum sedibus tenere coeperunt. Qui quadragesimo secundo post Octavianum loco, communiter rempublicam administraverunt. Arcadius quidem Orienti praefuit, Honorius vero admodum puer partibus Occiduis. Igitur milites, qui circa tyrannum Eugenium profecti fuerant cum principe, post eius obitum, parvo tempore interiecto, reversi Constantinopolim sunt. (1231C) Dum vero imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, tunc milites Rufinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus, quasi tyrannidem posset assumere. Dicebatur autem, quia Hunos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant, et imperatori insidias tenderet. Caput eius abscisum cum dextera manu per Constantinopolim ad ludibrium circumductum, uxoreque illius in exsilium ablegata, opes cunctas Eutropius spado promeruit. Pauco tempore transeunte, etiam Nectarius Constantinopolitanus episcopus defunctus est. (1231D) Quamobrem communi consultu placuit imperatori ut Ioannes presbyter de Antiochia, vir mirabilis vitae conversationis, et in disciplinis philosophicis praecipue eruditus, fieret episcopus Constantinopolitanae sedis. Quod Theophilo Alexandrino episcopo nequaquam placuit, quoniam eamdem sedem suo presbytero valde dilecto contradere nitebatur. Sed praevaluit plurimorum sententia. Iohannes quidem factus episcopus, dum nulli parceret, evenit illi quod in antiquo continetur proverbio: Veritas odium et obsequium amicos parat. Offendit enim clerum sibi commissum, pro diversis occasionibus, atque imperatricem, et maxime Theophilum cum suis sequacibus, a quorum derogationibus saepius pulsatus fuerat. In tantum enim inimicorum praevaluerunt apud Arcadium principem insidiae, maxime uxoris, ut pelleretur Iohannes in exsilium. Populus autem eum propter sanctitatis reverentiam, et eius praedicationem, fortiter diligebat. (1232B) Cuius intercessione, hortatu etiam imperatricis, revocatus est ab exsilio, ne seditio oriretur in plebe. Qui reversus nec sic quievit, intolerabiliorem (si dici fas est) se praebuit aemulis suis. Quamobrem iterum per coniugem excitatus imperator concilia celebrari iubet contra Iohannem episcopum, quamvis et prius in diversis locis machinationes Theophili contra eumdem fierent. Denique iterum pulsus in exsilium, usque ad fines Romani imperii perducitur. Exsulans itaque moritur, quem magna pars populi Constantinopolitani secuta, et si non incessu pedum, amore tamen, seorsum collectas fecerunt, et aemulis illius communicare noluerunt, neque successori eius Acatio. Unde multae seditiones inter alterutros sunt exortae, atque plurimi diversa perpessi sunt mala. (1232C) Inter haec Innocentius Romanus antistes, audiens de Iohanne et moleste ferens, volensque generale celebrare concilium, scripsit Iohanni et clero Constantinopoleos, non oportere Iohanni successorem dari, nec eius clerum alii parere pontifici. Aiunt enim Iohannem, cum in exsilium duceretur, per visionem cognovisse diem qua moriturus esset. Huius igitur iniustitiae causas abominati sunt praecipue Europae pontifices. Ab eorum se namque suspendere communione qui consenserunt in damnationem eius; pariter omnes Illyrici eius partis effecti sunt. Orientales autem plurimi quidem iniustitiam declinaverunt, corpus tamen Ecclesiae dividere noluerunt. (1232D) Verum moriente illo omnium doctore terrarum, non prius Occidentales episcopi Aegyptiorum et Orientalium, Bosphorensium atque Tharatensium, sunt amplexi communionem, quam illius sacratissimi viri nomen inter praedecessores poneretur episcopos, et Acatium quidem, qui post eum ordinatus est, nullo habuerunt sermone dignum. Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopolim et circa eius suburbana descendit. Dicebant itaque Dei iracundia gestum, eo quod sine iudicio Iohannes fuerat condemnatus. Quibus verbis fidem dedit mors Augustae, continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta.


HOME > 'moleste' in 'Freculphus_Lexovensis, Chronica, 5a, 1'
530w 3.1766932010651 s