Freculphus_Lexovensis_cps2, Chronica, 6, 3HOME > 'praetor' in 'Freculphus_Lexovensis, Chronica, 6, 3'
Freculphus Lexovensis, Chronica, 6, CAPUT II. Regnante Ptholomaeo Evergete, Simon post obitum Ionathae principatum sacerdotii adeptus. <<<     >>> CAPUT IV. Qualiter rex Parthorum Babyloniam diversasque nationes suo subiecit imperio. Et tunc Brutus in citeriore Hispania Gallicanis Lusitanis auxilia ferentes bello oppressit. Et Lepidus proconsul Vacceos in Hispania innoxios, dum expugnare conatur, ab eis amisso exercitu victus est; quando etiam Romae servi conspirantes, mox interfecti sunt. hide dictionary links

(PL 106 1054A) CAPUT III. De eversione Tyri opulentissimae civitatis, et qualiter Achaia per Metellum consulem Romanis sit subiecta. Quibus temporibus, Androgeus Romae visus, quod portentum ingens pestilentia subsecuta est. Viriatus etiam vir pastoralis, Lusitanus, diversis praeliis Romanos vicit et fugavit. Demum a suis interfectus est.

Quo etiam tempore ruinam Carthaginis Corinthi eversio subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium parvo unius temporis intervallo, per diversas mundi partes, miserabile colluxit incendium. (1054C) Nam cum Metellus praetor Achaeos, Boetiosque coniunctos duobus bellis, hoc est primum apud Thermopilas, iterum in focis devicisset, quorum priore bello occisa esse 20,000, secundo 7000 caesa referuntur; igitur post exstincta totius Achaiae praesidia, destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante, consul Numius repentinus ad eum cum paucis venit in castra: qui, demisso statim Metello, Corinthum sine mora expugnavit, urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam, quippe quae velut officina omnium artificum, atque artificiosa, et emporium commune Asiae atque Europae post multa retro saecula fuit. Permissa crudeliter etiam captivis praedandi licentia, sic omnia caedibus, ignibusque completa sunt, ut de murorum ambitu, quasi e camino in unum apicem coarctatum, exundaret incendium. Itaque plurima parte populi ferro flammisque consumpta, reliqua sub corona vendita est. (1054D) Urbe incensa, muri funditus diruti sunt, muralis lapis in pulverem redactus, praeda ingens erepta est, sane cum propter multitudinem et varietatem statuarum simulacrorumque in illo civitatis incendio permista, in unum auri, argenti atque aeris, omniaque simul metalla fluxissent, novum genus metalli factum est Unde usque in hodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitatione eius, aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia vasa dicuntur. Iisdem consulibus Viriatus in Hispania genere Lusitanus, homo pastoralis et latro primum infestando vias, deinde vastando provincias, postremo exercitus praetorum et Romanorum consulum vincendo, fugando, subigendo, maximo terrori Romanis omnibus fuit. Qui praetorem Vitellium bello superavit, deinde Plautium praetorem, idem Viriatus multis praeliis fractum fugavit. Post etiam Claudius cum magno structu belli Viriatum missus, quasi pro abolenda superiore macula, turpiorem ipse auxit infamiam. (1055A) Nam congressus cum Viriato, universas quas secum duxerat copias maximasque vires Romani amisit exercitus. Viriatus trabeas, fasces, caeteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit. Quo etiam tempore androgenus Romae visus, iussu aruspicum in mare mersus est. Quam sacrilegam expiationem tanta lues hominum subsecuta est, ut magnae domus vacuae vivis, plenae mortuis remanerent. Denique iam non solum in urbe vivendi, sed etiam appropinquandi negabatur facultas, propter saevos cadaverum putores. Igitur Pompeius consul fines Numantinorum ingressus, accepta maxima clade discessit. Viriatus autem cum per 14 annos Romanorum duces atque exercitus protrivisset, insidiis suorum interfectus est. (1055B) Deinde Mancinus consul, postquam a Popilio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter praelia cuncta gessit, atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur, quamvis et Pompeius iam aliud aeque infame foedus cum iisdem Numantinis paulo ante pepegisset. Senatus dissolvi foedus et Mancinum dedi Numantinis praecepit. Qui, nudato corpore manibusque post tergum revinctis ante portas Numantinorum expositus, ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus, lacrymabile utrisque spectaculum praebuit.


485w 3.5827469825745 s