Freculphus_Lexovensis_cps2, Chronica, 6, 17HOME > 'praetor' in 'Freculphus_Lexovensis, Chronica, 6, 17'
Freculphus Lexovensis, Chronica, 6, CAPUT XVI. De gladiatoribus qui, e ludo effugientes, multa et perniciosissima bella contra Romanos dominos suos excitaverunt. <<<     >>> CAPUT X. De consulibus Romanorum, qui contra Gallos infeliciter dimicantes victi atque interempti sunt. Contra quos Gallos, ob vindictam consulum et fines tuendos, Marius consul quarto et quinto creatus dirigitur. Gallorum 440,000 interfecit, praeter mulieres, et parvulos, qui sese necaverunt, in Asia vero et Syria qui etiam tunc regnabant. hide dictionary links

(PL 106 1073A) CAPUT XVII. De diversis praeliis in Oriente gestis, id est, quae Mithridates prius prospere, demum infeliciter gessit. Et de his quae Sylla et Lucullus et caeteri eo tempore Romani exercitus duces peregerunt.

(1073B)

Igitur Mitridates, rex Ponti atque Armeniae, postquam Nicomedem Bithyniae regem amicum populi Romani regno privare molitus est, atque a senatu monitus, si id facere tentaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore: iratus, Cappadociam continuo pervasit, atque expulso ab ea Ariobarzane rege cunctam provinciam igni ferroque vastavit. Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paflagoniam simili exitu afflixit, pulsis ex ea Philomene et Nicomede regibus. Cum venisset Ephesum, crudeli praecepit edicto ut per totam Asiam quicunque inventi essent cives Romani, sub una die omnes necarentur. Et factum est. Nec explicari aut comprehendi ullo modo verbis potest quae tunc multitudo Romanorum civium caesa sit. (1073C) Quis moeror plurimarum provinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. Archelaus quoque, dux Mitridatis, cum centum viginti millibus peditum [atque] equitum in Achaiam praemissus, Athenas cunctamque Graeciae partem vi per deditionem [Graeciam, partim vi, partim deditione] obtinuit. Sylla, cui post consulatum Mitridaticum bellum obvenerat, Archelaum apud Pyreum Atheniensium portum, septemplici muro communitum, diu obsedit, ipsamque Atheniensium urbem vi cepit; postea iusto praelio cum Archelao conflixit. Centum et decem millia de exercitu Archelai interfecta, vix decem millia superfuisse referuntur. (1073D) Comperta clade, Mitridates lectissima septuaginta millia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. Secundo praelio quinquaginta [Al., quindecim] millia ex his interfecta sunt, ibique Diogenes, Archelai filius, trucidatus est. Tertio bello omnes copiae quas Archelaus habebat exstinctae sunt. Nam viginti millia militum eius in paludem pulsa, cum Syllae fidem implorarent, insatiabili ira victoris interfecta sunt: totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. Porro Mitridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere, bonaque eorum publicare animo intenderat. Cumque iam mille et sexcentos ita interfecisset, Ephesini exemplum verentes, excluso praesidio eius, portas obiecerunt. (1074A) Similiter Smyrnei, Sardi, Colophonii Trallianique fecerunt. Perturbatus Mitridates per Archelaum ducem suum cum Sylla pacem pepigit. Interea Fimbria, Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cuius legatus erat apud Nicomediam, occidit: ac mox arrepto exercitu Mitridatis filium ex Asia ad Militopolim fugat, stationemque regis invadit, ipsumque Pergamo pellit, fugientemque insecutus, apud Phitanam obsedit. Et profecto cepisset, si Lucius Lucullus civilibus discordiis curam reipublicae praetulisset, eumque mari coarctare obiecta classe voluisset. (1074B) Inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio obiectu portarum repulsus videbatur, ipsam urbem militum [Ilium], antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque delevit: sed eam Sylla continuo reformavit. Idem Fimbria apud Tiathiram cum exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus, in templo Aesculapii manu sua interfectus est. Fannius et Maius, de exercitu Fimbriae profugi, Mitridati sese adiunxerunt. Quorum hortatu Mitridates cum Sertorio, per legatos in Hispaniam missos, foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit. Quem rex apud se retentum, brevi ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. (1074C) Marius et Eumachus duces a Mitridate adversus Lucullum missi, magno exercitu brevi congregato, cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt, eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt. Lucullus Mitridatem Cizicenos obsidentem fossa cinxit, eumque quod faciebat pati compulit. Itaque ad ipsos Cizicenos, ut bono animo essent, nuntium misit, unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus, mediam ipse regulam tenens, plantis subremigans, septem millia passuum transmeavit. Mitridates, inopia laborans, partem copiarum instructam armis domum abire praecepit. Quam Lucullus excipiens, universam disperdidit. Nam amplius quam quindecim millia hominum tunc interfecisse narratur. (1074D) Tunc etiam Fannius, qui se Mitridati iunxerat, et Metrofanes, regius praetor, a Mamerco victi, cum duobus millibus equitum in Mesiam profugerunt: atque inde Maeoniam digressi, in colles camposque arenosos inciderunt; ubi non solum montes usti, vel saxa quasi quadam fuligine offuscata cernuntur, verum etiam campi ambusto solo squalidi per quinquaginta millia [Al., quinginta millia] passuum sine ullo ignis vel fornacis indicio, et pendulo in profundum cinere putres iacent. Tribus etiam locis torridae voragines ostenduntur, quas Graeci physas vocant: in quibus diu oberrantes, inopinatis tandem periculis exempti sunt, et clam in regis castra venerunt. Deiotarus, rex Gallograeciae, praefectos regis bello trucidavit. Interea Mitridates apud Cizicum eadem mora qua obsidebat, obsessus, in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coarctavit. (1075A) Nam plusquam trecenta millia hominum fame et morbo in eadem obsidione amisisse fertur, ipse cum paucis, arrepta navi, clam fugit e castris. Lucullus, incruento milite, spectator cladis alienae novum genus victoriae adeptus est. Mox Marium adortus, vicit fugavitque. In quo praelio plus quam undecim millia Marianorum militum interfecta referuntur. Lucullus postea cum eodem Mario navali praelio congressus, triginta et duas naves regias et complures onerarias, aut demersit aut cepit. Multi ibi ex his quos Sylla proscripserat, interempti sunt. Marius, postera die de spelunca ubi latebat extractus, meritas hostilis animi poenas luit. Eodem vero Lucullus impetu Apamiam vastavit, et sub monte Olympo, Prusam, munitissimam civitatem, captam expugnatamque diripuit. (1075B) Mitridates adversus Bizantium instructa classe navigans, tempestate correptus, octoginta rostratas naves perdidit. Ipse cum quassa iam navi mergeretur, in meoparonem [myoparonem] Seleuci piratae, ipso pirata iuvante, transilivit. Inde Senopem ac post Anison cum magna difficultate pervenit. Lucullus Senopem expugnaturus obsederat. Hanc Seleucus archipirata et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerat, expilatam atque incensam reliquerunt. Lucullus, miserorum hostium intestina clade permotus, celeri occursu immissum restinxit incendium. Ita misera civitas, versa vice, hostium sociorumque, unde defendenda, disperdita; et unde disperdenda, servata est. At vero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello appetitam, in deditionem recepit. (1075C) Praeterea Lucullus, transgressus Eufratem et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mitridate et Tigrane congressus, parvissima suorum manu magnum hostium numerum occidit. Nam triginta millia hominum in eo bello caesa referuntur. (1076A) Tigranes vix centum et quinquaginta equitibus comitatus aufugit, diademate et thiara ne agnosceretur abiectis. Tunc ad Lucullum totius pene Orientis supplices venere legati. Ille, imminente hieme, per Armeniam in Mesopotamiam regressus, Nisibin, urbem illis tunc locis inclytam, expugnavit et cepit. Iisdem diebus piratae per omnia sparsi maria, et iam non tantum intercipientes navium commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantes, impunitate sceleris et aviditate praedae vulgo sese associantes, in immensum augebantur. Quos G. Pompeius post multam quidem vastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate compressit. (1076B) Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus evertit, diuturnoque bello domitam in potestatem redegit, legesque Minois Romanis legibus permutavit. Quibus etiam diebus a Lucullo victa Armenia ac Mesapotamia, ac Nisibin capta, Syria in Romanam ditionem cessit, quae hucusque per reges Macedonum ab Alexandro possessa fuerat. Quo in tempore Horatius Flaccus satyricus poeta libertino patre Venusi nascitur. Apollodorus vero Pergamenus, Graecus orator, praeceptor Galidii et Augusti, clarus habetur. Igitur quae de Catilina et Lentulo, sive Cicerone, Salustius scribit, hoc gesta sunt tempore. Marcus etiam Callidus orator clarus habetur, qui bello civili postea Caesarianas partes secutus, cum Togatam Galliam regeret, Placentiae obiit. (1076C) Nunc sexto volumini finem imponere decrevi, ut bella tam Romanorum civilia et externis ubique permixta, quam etiam Iudaeorum, quae dicta sunt, vel etiam quae sequuntur, quia si sibi continuatim serie temporum et malis sequacibus cohaeserunt, libri saltem termino separentur.


HOME > 'praetor' in 'Freculphus_Lexovensis, Chronica, 6, 17'
Freculphus Lexovensis, Chronica, 6, CAPUT XVI. De gladiatoribus qui, e ludo effugientes, multa et perniciosissima bella contra Romanos dominos suos excitaverunt. <<<     >>> CAPUT X. De consulibus Romanorum, qui contra Gallos infeliciter dimicantes victi atque interempti sunt. Contra quos Gallos, ob vindictam consulum et fines tuendos, Marius consul quarto et quinto creatus dirigitur. Gallorum 440,000 interfecit, praeter mulieres, et parvulos, qui sese necaverunt, in Asia vero et Syria qui etiam tunc regnabant.
1157w 4.3246738910675 s