Froumundus_Tegernseensis_cps2, Epistolae, 4HOME > 'moleste' in 'Froumundus_Tegernseensis, Epistolae, 4'
Froumundus Tegernseensis, Epistolae, III. Ad Ruotkerum abbatem Herbipolensem. Tuetur se adversus acerbiores eius litteras. <<<     >>> V. Idem eidem. Rogat ut sibi significet quid de quodam itinere velit. Membranas petit, etc.hide dictionary links

(PL 141 1286A) IV. Reginbaldi monachi, forte Sancti Emmerammensis, epistola ad Froumundum, cui remittit Persium, et pro variis beneficis gratias agit.

(1286B) Eximiae dilectionis suo consanguineo F. REGINBALDUS in utriusque perfidelis obsequio.

Quod vestrum vobis nuperrime non remisimus libellum, ne alienum ob hoc habeatis animum, quaesumus. Nam cum non ingrata vestra accepimus nuntia, per nostri litterarum compositiunculas quaeque secreta nobisque necessaria vobis remandaturi sine nostro conscire vester abscessit nuntius. Quod nimis moleste patientes per istum nobis et vobis fideliorem nuntium vobis transmisimus codicem praedictum, dignas grates referendo quod tandiu illum nobis praestare dignati estis. Sed per eumdem huius scedulae portitorem nostri libellum, qui inscribitur Persius, nobis remissum iri poscimus. Praeterea erga vestri pergameni donationem, quia tunc gratiarum (1286C) actionibus locum non habuimus, maximas referimus gratias. De promissione et consolatione nostri itineris vestrapte nobis facta, nostrae non est facultatis vos gratia remunerandi ut promeriti estis et Deo concedente promerebimini: aeterna vobis mercede praeoptamus digna resolutum iri praemia. Valete.


152w 0.93846297264099 s