Furstenberg_Ferdinandus_de_cps9, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 2, p104HOME > 'praetor' in 'Furstenberg_Ferdinandus_de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 2, p104'
Furstenberg Ferdinandus de, Poemata accedunt Adoptivorum carminum libri II, 2, EMBLEMA VII. Sol in horologio scioterico duodecimam lineam tangens, cum lemmate, ALTIOR, INVIDIAQUE MAIOR. Uti sol si immineat hominis vertici, aut prorsum tollit umbram, aut minimam reddit: sic ingens gloria exstinguit invidiam. Plutarch. in Moralib. <<<     >>> IACOBI MASENII e Societate Iesu ELEGIA, In mortem perillustris ac generosi Domini D. FRIDERICI BARON. A FURSTENBERG, Serenissimi Elect. Colon. consiliarii intimi, satrapae in Bilstein, Waldenburg et Fredeburg, Domini in Schnellenberg, Watterlap et Herdringen, etc.hide dictionary links

ODE IOANNIS VELDE Dulmoniensis, e Societate Iesu, In mortem nobilissimi viri, FRIDERICI FURSTENBERGII Westphaliae et Angariae Producis, Domini in Bilstein.


Sic est: citantem nemo, potentia
Quamvis curuli fulgeat, aut manu
 Sceptrum coruscet, lite victor
Ad Puteal Lachesin recuset
Sequi. ambulandum est omnibus in forum,
Qua Praetor amplam commovet Aeacus
 Urnam, salutaremque scribit,
Triste reis nocuamque ceram.
Namque ulla plenas si chalybis Deae
Mollire leges, scitaque aenea
 Immitis ornamenta possent,
Intrepido Fridericus ore
Adhuc superstes luminis aurei
Captaret auras, atque petentibus
 Adhuc Erygri Lenneique
Iura daret moderans Achivis.
Non sanguis illum ductus ab ultimo
Clarus Wichindo, non propior satus
 A gente Burgi quae Vetusti
Nomen habet, dominoque nutu
Late Visurgis litora temperat,
Non clara virtus solvere legibus
 Quivit severis, non repostus
Ipse animo interiore Phoebus.

124w 0.80838179588318 s