Gaius_cps4, Institutiones, 2, 130HOME > 'praetor' in 'Gaius, Institutiones, 2, 130'
Gaius, Institutiones, 2, 120 <<<     >>> 140hide dictionary links

130

[130] Postumi quoque liberi nominatim uel heredes institui debent uel exheredari. [131] Et in eo par omnium condicio est, quod et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis siue feminini sexus siue masculini praeterito ualet quidem testamentum, sed postea adgnatione postumi siue postumae rumpitur, et ea ratione totum infirmatur. ideoque si mulier, ex qua postumus aut postuma sperabatur, abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. [132] Sed feminini quidem sexus personae uel nominatim uel inter ceteros exheredari solent, dum tamen, si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne uideantur per obliuionem praeteritae esse: masculini uero sexus liberorum personas placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo QVICVMQVE MIHI FILIVS GENITVS FVERIT EXHERES ESTO. [. . . . . vv. 9 1/2 . . . . . . .] [133] Postumorum autem loco sunt et hi, qui in sui heredis locum succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes: ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemue in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint; sed si filius meus me uiuo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisue in eius locum succedere, et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. [134] Ne ergo eo modo rumpatur mihi testamentum, sicut ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere uel exheredare, ne forte, me uiuo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Vellaea prouisum est, in qua simul exheredationis modus notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter ceteros exheredentur, dum tamen iis, qui inter ceteros exheredantur, aliquid legetur. [135] Emancipatos liberos iure ciuili neque heredes instituere neque exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes: sed praetor omnes tam feminini quam masculini sexus, si heredes non instituantur, exheredari iubet, uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter ceteros: quod si neque heredes instituti fuerint neque ita, ut supra diximus, exheredati, praetor promittit eis contra tabulas bonorum possessionem. 135a In potestate patris non sunt, qui cum eo ciuitate Romana donati sunt nec in accipienda ciuitate Romana pater petiit statim a principe, ut eos in potestate haberet, aut si petiit, non impetrauit; nam qui in potestatem patris ab imperatore rediguntur, nihil differunt ab his, qui ita nati sunt. [136] Adoptiui filii, quamdiu manent in adoptione, naturalium loco sunt; emancipati uero a patre adoptiuo neque iure ciuili neque quod ad edictum praetoris pertinet inter liberos numerantur. [137] Qua ratione accidit, ut ex diuerso, quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu quidem sint in adoptiua familia, extraneorum numero habeantur; si uero emancipati fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant in ea causa esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent. [138] Si quis post factum testamentum adoptauerit sibi filium aut per populum eum, qui sui iuris est, aut per praetorem eum, qui in potestate parentis fuerit, omni modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis. [139] Idem iuris est, si cui post factum testamentum uxor in manum conueniat, uel quae in manu fuit, nubat: nam eo modo filiae loco esse incipit et quasi sua.

522w 4.5119440555573 s