Garnerius_Lingonensis_cps2, Sermones, 34HOME > 'praetor' in 'Garnerius_Lingonensis, Sermones, 34'
Garnerius Lingonensis, Sermones, SERMO XXXIII. IN CAPITULO GENERALI. <<<     >>> SERMO XXXV. IN CAPITULO GENERALI.hide dictionary links

(PL 205 0783C) SERMO XXXIV. IN CAPITULO GENERALI.

(0783D)

Diligite iustitiam, qui iudicatis terram (Sap. I) . Timentes et venerantes eum, cui omne iudicium dedit Pater, iuste iudicate, filii hominum. Timete, inquam, iudicem vestrum, viri coniudices, quia iudicia eius abyssus multa. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Quis, inquam, occultum et immobile, vel manifestum et mobile, vel occultum et mobile, aut manifestum et immobile, comprehendit? Occultum et immobile est iudicium, quo iudicat praedestinatos. Nam secundum huius praedestinationis iudicium, et Petrum quando negabat, dignum dilectione iudicabat; Iudam vero proditorem et miracula facientem, dignum odio iudicabat. (0784A) Manifestum vero et mobile est, quando iudicat per operationem; et tunc iudicat per inferiores causas, id est secundum praesentem statum operantis. Unde dicitur: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Ion. III) . Et item Ezechiae: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives (Isa. XXXVIII) . Et nota quod quoties huiusmodi iudicia fiunt a Deo, conditionaliter intelligas esse prolata, ut cum dicitur: Adhuc quadraginta dies, etc. , supple conditionem, si non convertatur. Et item: Dispone domui tuae, etc. , supple, si te non correxeris. Unde Dominus per Ezechielem: Etiamsi dixero peccatori: Morte morieris; et ille conversus egerit poenitentiam, omnium peccatorum suorum non recordabor (Ezech. XXXIII) ; intellige conditionem, cum ait: Si dixero. (0784B) Occultum et mutabile est, quando secundum causam iudicat: quod ideo occultum est, quia nunc secundum inferiores, nunc secundum superiores causas iudicat. Secundum inferiores, ut simpliciter impossibilia: secundum superiores ut possibilia Deo. Vel impossibilia, quae praeter naturam, etsi contra naturam non sint, ut primam gratiam infundere, hominem a peccatis liberare. Vel illa impossibilia, quae quidem sunt et praeter naturam, et contra naturam; sed tamen impotentiam naturae iuvat divina potentia, scilicet quod Virgo peperit, quod uxor Lot mutata est in statuam salis. (0784C) Nam illa impossibilia, quorum naturae impotentiam non supplet divina potentia, ut de trunco fieri vitulum, non iudicat, vel secundum inferiores, vel secundum superiores causas. Simpliciter vero possibilia dicimus, quae secundum cursum naturae, et consuetudinem, fiunt, ut quod homo de homine, bos nascitur de bove. Possibilia autem Deo sunt, quae quidem non secundum naturam, sed secundum consuetudinem, fiunt, ut quod anima corpori infunditur; hoc enim fieri iudicat secundum superiores causas. Manifestum vero et immutabile erit iudicium, secundum retributionem, quando reddet unicuique secundum opera sua; aliis dicens: Venite, benedicti (Matth. XXV) , aliis: Ite maledicti. Propter tot diversa et occulta iudicia dictum est: Iudicia tua abyssus multa (Psal. XXXVI) . Inter tot tamen diversitates, una omnium vobis data est sententia. (0784D) In quo iudicio iudicabitis, iudicabimini (Matth. VII) . Unde necesse est ut iustitia vestra plus abundet quam Scribarum, vel Pharisaeorum. Nam illorum iustitia erat informata rigore; vestra vero debet informari dilectione. Illa iudicium habebat punitivum; vestra vero vel raro dispensativum, vel semper remissivum, ut: Si percusserit te quis in maxilla, praebe ei et alteram (Luc. VI) . Unde dictum est: Diligite iustitiam (Sap. I) . Et quam, nisi diligendam, id est dilectione informatam, non timendam, et rigore informatam?

Tamen ita iustitiam comitari debet rigor pariter et dilectio, ut nec rigor sine dilectione, nec dilectio sit absque rigore. (0785A) Nam si rigorem habeatis sine dilectione, similes eritis illi, qui cum ligna caederet cum prophetis in silva, ferrum elapsum de manubrio fratrem occidit (Deut. XIX) . Ligna enim caedimus, cum aliorum facta discutimus. Sed ferrum manubrium fugit, cum opus rationem excedit. Fratrem vero occidit, quando eum inde deteriorem facit, unde debuit emendari. Si vero dilectionem absque rigore habueritis, similes eritis ei, qui cum ligna caederet, ferrum elapsum de manubrio in aquam cecidit. Cum enim aliorum facta sic discutimus, et sic opus rationem excedit, ut dilectio absque rigore iudicando servetur; necesse est, ut dissolutio sequatur, et sic ferrum rationis in aqua perdatur. Est igitur rigor absque dilectione flagellum in manu furiosi, dilectio vero sine rigore in manu contracti. Ergo rigor cum dilectione iustitia est diligenda, quia dilectione informata. (0785B) Est autem iustitia charitate informata. Est autem iustitia charitate informata pactum illud, super quo nos reddit Deus sollicitos, ubi ait: Cum obduxero nubibus coelum, apparebit arcus meus in nubibus; et recordabor pacti mei, quod pepigi tecum (Gen. IX) . Impassibilem siquidem et immutabilem Deum confitemur. Nec augeri potest, quia summus est; nec minui, quia unus est; nec loco mutari, quia ubique est; nec tempore, quia aeternus est; nec cogitatione, quia sapientissimus est; nec affectu, quia optimus est. (0785C) Unde Iacobus: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Iac. I) . Non igitur arbitremur, quod post recordationis vigilantiam, aegrotare debeat oblivionis lethargo; vel post oblivionis morbum, iterum convalescat recordationis antidoto. Tamen recordari dicitur pacti sui, ut naturam humanam pigritantem evigilet: quae semper infirma est ad bonum, libera ad malum: cuius ingenium hebes, memoria madida in gratiarum actione, quam nulla ciconia pinsit in antipelargosi, id est in beneficiorum retributione. Nam si se sollicitum dicat circa pactum quo nobis tenetur sola liberalitate et nuda voluntate, quanto magis nos sollicitos reddere debet id pactum, quo ei tenemur ex necessitate? Quod enim pacto nobis tenetur, inducit eum voluntas. Quod autem nos ei pacto tenemur, compellit nos ipsa necessitas. Quod pacto nobis tenetur, iustitia patiens est; quod autem nos ei tenemur, iustitia cogens est. (0785D) Iustitiam patientem dicunt, qua fit aliquid iuste, quod tamen si aliter fieret, iniustum non esset. Iustitiam vero cogentem dicunt, qua fit aliquid iuste; quod si aliter fieret, iustum non esset. Salvat igitur hominem Deus, et iuste, quia iustitia potestatis, quem si damnare vellet, iuste damnaret, quia debito patientis. Quem igitur salvat, iuste salvat, quia debito facientis; quem damnat, iuste damnat, quia merito aequitatis.

Iustitia igitur patiente, vel salvat vel damnat, quia vel debito facientis, vel merito patientis. Unde pactum quo salvamur, cum in foederatione fuerit, primo iustitia patiens per ratihabitionem factum est iustitia cogens, ut non dico violari, sed nec licitum sit induciari. (0786A) Nam quomodo violari potes pactum, quod talibus arrhis et tanto pignore subarrhatur, quod naturali pariter et civili ratione nititur; quod stipulatione, iuramento, ultima voluntate firmatur; quod praescriptione, bona fide, iustis titulis consummatur; quod etiam causa, verbis, scriptis, forma, continentia, confirmatione, prout omne pactum ornari debet, vestitur: quod tandem mundiburdo, et praetoris defensione inviolabiliter observatur? Curramus per singula, et pactum hoc inviolabile perscrutemur. (0786B) De arrhis et pignore nos erudit pactum Iudae patriarchae, qui tali pacto cum Thamar convenit, ut ei haedum mittendum promitteret, promissum mitteret; et ne pactum solveret, annulum, armillam, et baculum arrhabonem dedit (Gen. XXXVIII) . Sic et ille universalis Pater, cui in Oratione dicimus, Pater noster, ille, inquam, patriarcha, in quo clamamus, Abba, Pater, tali pacto Synagogam, quam quidem plantaverat vineam electam, sed postea versa est in amaritudinem vitis alienae, unde et Thamar amaritudo dicitur, sibi foederavit, ut Messiam in similitudinem carnis peccati specialiter ei mitteret, tanquam haedum ad faciendum Phase. Unde ipse ait: Non sum missus, nisi ad oves, quae perierunt domus Israel (Matth. XV) . De quo Apostolus: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V) . Interim autem, donec promissum exsecutioni mandaret, annulum fidei dedit, operis armillam, baculum legis. Pro pignore quidem legem, pro arrha vero fidem et operationem. (0786C) Inter pignus siquidem et arrham haec assignari differentia solet, quod pignus non recedit a iurisdictione dantis; arrha vero transit in ius accipientis. Ergo qui legem dedit, eius fuit legem adimplere, quia non fuit obnoxia legi Synagoga post adventum Messiae. Pignori quidem debuit abrenuntiare, soluta promissione: fidem vero et actionem pro arrha dedit, quia etiam post adventum absoluta non fuit a fide et operatione. Sed misera baculum reportavit, pignus contra legem retinuit, quia semper obnoxia legi esse voluit. Ipsa nos docet ratio de talibus. Quid enim baculus mulieri competit? Mulierem portare baculum, insania videtur; sed armilla et annulo ipsam decebat ornari. (0786D) Naturali vero et civili utitur ratione: naturali quidem, quia, sicut lex ait, Nihil convenientius quam pactum servare. Clamat enim ius naturale: « Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris, » vel, « Quod tibi vis fieri hoc fac alteri. » Ista duo, nisi pactum violetur, semper inter paciscentes conveniunt: alioqui pactum, id est pacis actum, servare non possunt. Timor igitur et amor ad huius observantiam pacti nos compellit. Nam quia ratione civili nititur, merito natura praevaricantis eliditur, et in naturalibus vulneratur, qui privilegio indultae bonitatis abutitur. Scriptum quippe est: « Privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate. » Sed et amor ideo nos compellit, quia perpetua pace debet gaudere, qui contra pacis actum noscitur non venisse. (0787A) Sed in hoc civili nititur ratione, quia praetor clamat: Pactum servato. Quis igitur praesumptor temerarius audeat violare, si praetor ipse pactum se promittit servare? Firmatur autem stipulatione, quia cum in baptismo diceretur nobis a sacerdote: Credis in Deum? et responsum fuisset: Credo. - Abrenuntias Satanae? abrenuntio. - Vis baptizari? volo: his omnibus stipulationibus a iurisdictione diaboli nos exfestucavimus; et divino pacto nos subdidimus. Firmatum est etiam iuramento. Iuravit enim Dominus, et non poenitebit eum (Psal. CIX) , iusiurandum, quod iuravit ad Abraham, daturum se nobis (Luc. I) , quod et factum est. Puer enim natus est nobis, et filius datus est nobis. (0787B) Nos enim iuravimus et statuimus, custodire iudicia iustitiae suae, quoties nos obligavimus ei per verbum Psalmistae dicentis: Iuravi et statui, custodire iudicia iustitiae tuae (Psal. CXVIII) .

Videat ergo temerarius violator, ne periurio convincatur. Sancitum est etiam ultima voluntate, quia dicit lex: « Nihil est quod melius debeatur hominibus quam ut supremae voluntatis, postquam aliud nihil velle possunt, liber sit stylus; et licitum, quod iam non redit ad arbitrium. » Dicit autem Apostolus: Testamentum Christi in morte confirmatum est (Hebr. IX) . Sic et nos, quotquot baptizati sumus, in morte eius baptizati sumus. Figura quidem est mortis triduanae trina mersio aquae. (0787C) Est igitur quaedam mors pretiosa baptismus, qua mortui sumus, sicut ait Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III) . Nec solum mortui, sed et consepulti sumus ei per baptismum in mortem. Cum igitur baptizaremur, id est cum sic mereremur; quae fuit nostra ultima voluntas, nisi ea qua confessi sumus, quando quaesitum est: Abrenuntias Satanae? et dictum est: Abrenuntio? Haec est nostra ultima voluntas, quam confessi sumus; et statim baptizati sumus; imo statim mortui sumus. Si igitur in morte testamentum confirmatur, nulla ratione licet hoc pactum transgredi, nullo pacto licet hanc ultimam voluntatem violari. Consummatur etiam praescriptione, quia dicit Petrus Ravennas, sicut scriptum est in Decretis: « Triginta annis humanae leges omnes sopiunt quaestiones. (0787D) » Generatio vero Christi ineffabilis, post tot annorum curricula, quaestione adhuc temeraria ventilatur? A simili. Pactum quod quadragesies triginta sex annis amplius confirmatum est, et observatum, licet iterum violari? Absit! Bona etiam fide confirmantur. Nam quando cum aliquo homine pactum contrahimus, contractum pacti propter hoc timemus, quod utilitati suae plusquam nostrae dare operam conspicimus. Sed quis hoc pactum violare praesumat, cuius utilitas non ad illum, cum quo contrahimus, transfertur, sed in nos reciprocatur? Nam si tibi Deus aliquid impendit officii, nonne tua erit utilitas? Et si tu ei aliquod impendis officium, quid utilitatis ei impendis? Nonne ad te tota refertur utilitas? (0788A)

Hic est bonae fidei contractus, ubi tuus in omnibus habetur profectus. Iustis etiam titulis pactum hoc confirmatur. Quod enim acquiritur, vel pro haerede, vel pro emptore, vel donato, vel pro legato, vel pro in dotem dato, vel titulo, qui dicitur, pro suo, possidenti confirmatur. Ecce pro haerede nos possidet, de quo dicunt vinitores: Hic est haeres (Matth. XXI) . Unde ait: Haereditas mea Israel (Isai. XIX) . Idem etiam pro emptore. Unde Apostolus: Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI) . Sed et pro redemptore, qui pretioso sanguine nos redemit. Unde clamamus: Redemisti me, Domine, Deus veritatis (Offic. Eccles.). Sic etiam pro donato, quia nobis datus est, vel quia nos ei dati sumus. (0788B) De primo siquidem dictum est: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX) . De secundo dicit ipse Patri: Sanctifica eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Ioan. XVII) . Similiter et pro legato, de quo ait Sophonias: Auditum audivimus a Domino; et legatum ad gentes misit (Abd. I) . Et etiam pro in dotem dato. Nam fidelibus suis sponsam, id est Ecclesiam suam, dotavit pariter et ditavit. Titulo tandem suo nos possidet. De quo lex ait: Quod in nullius bonis est, naturali ratione occupanti conceditur. Et hunc titulum pro suo dicunt, quando res, quae nullius utilitatis est, in ius occupantis per exercitium et laborem cum utilitate transfertur. Et quid erat inutilius homine? Non solum inutilis, sed et nocivus; non solum alii, sed et sibi. (0788C) Sed iam prorsus utilis factus est, cum Deo debitum impendit officium, timens Deum, et mandata eius observans, hoc est omnis homo. Quo igitur modo violandum est pactum, quod talibus titulorum columnis videmus roboratum? Est etiam ornatum causa. Causa a casu vocatur. Et quo casu, nisi casu hominis, haec causa vocatur? In casu quippe hominis tres veniunt in causam. Unus actor et solum actor, id est Deus; alius reus, et solum reus, id est diabolus; tertius actor et reus, id est homo, sed diversis respectibus, quia reus, quantum ad Deum; actor, quantum ad diabolum. (0788D) Actor vero et non reus est Deus in causa hac, quia non est qui de Deo debeat aut possit conqueri, cum tamen ipse tam de homine, quam de diabolo materiam habeat conquerendi. In hoc quippe de diabolo poterat conqueri, quod agrum non suum ausus fuerit demetere, et messem Domini falce deceptionis secare, quando Dei creaturam non timuit suo dominio subiugare. Hominem vero tanquam servum fugitivum poterat convenire de inobedientia, et de vitio ingratitudinis arguere, convenire de crimine laesae maiestatis: et his omnibus probatur homo reus. Nam actor per hoc comprobatur, quia diabolum de fraude, de mendacio, de calumnia, convenire posset, si iudex aut patronus posset inveniri, qui cogeret eum iuri parere. Sed hoc facere nullus poterat, nisi Deus, Deus autem nolebat, quia homini iratus erat. (0789A) Oportebat ergo ad hoc ut Deus vellet, quod homo et debitum solveret, et satisfaceret pro contemptu. Sed hoc implere non poterat homo; si vel irrationalem, vel rationalem daret homo pro debito creaturam. Irrationalis enim multo est rationali indignior; rationalis etiam iniustus indignior rationali iusto. Ergo nec inter rationales, nec inter irrationales creaturas dignum tali recompensatione poterat quid inveniri.

Propter hoc miseratus Deus hominem, multo perdito digniorem dedit homini, ut daretur pro homine; et per hoc misericordia et veritas obviaverunt sibi: et misericordia quidem, quod dedit homini; iustitia et veritas, quod datum est pro homine. Sic igitur satis datum est pro debito, sed satisfaciendum est pro contemptu: sed nec illud facere poterat, nisi qui nihil poenae debebat. (0789B) Ergo poenam sustinuit, qui poenam sustinere non meruit, ut sic et debitum solveret, et satisfaceret pro contemptu. Haec est actio nostrae pacis; et ideo pactum hoc pacis actum vocamus, quod nulla ratione licet violari, sicut nullus alius potest salvari.

Verbis etiam ornatum est pactum multifarie multisque modis, nunc patriarcharum, nunc prophetarum, nunc apostolorum, nunc evangelistarum: sed praecipue per Verbum, in quo locutus est nobis Deus Pater; scimus, quia verbum illud veritas est, quod pactum confirmat, et ob hoc violari non potest. Ornatur etiam scriptis. (0789C) Nam quae theologia vel liberalis disciplina Novi et Veteris Testamenti, imo et ipsorum philosophorum hoc non resonat, ut finem bonum rerum initia sortiantur? Sed in hoc decepti fuerunt philosophi, quod eorum alii voluptatem, alii virtutem, rerum finem esse dixerunt. Nec a veritate isti longe fuissent, si virtutem finem finalem dixissent. Nam finis finalis omnium virtutum Deus. Unde Salomon: Finem loquendi pariter audiamus, Deum time, et mandata eius observa; hoc est omnis homo (Eccli. XII) . Ergo timoris et observantiae mandatorum non virtutes, sed Deus virtutum causa finalis esse debet. Philosophi vero virtutem Deum esse, non donum Dei, credebant, et propter hoc evanuerunt in cogitationibus suis. (0789D) Hinc est quod Moyses, qui omni sapientia Aegyptiorum sapientissimus perhibetur, greges septem filiarum sacerdotis Madian ad puteum legitur adaquasse, ut per hoc daretur intelligi quod iste qui praecipuus theologiae fuit praedicator, profundis sanctarum Scripturarum mysteriis septem liberalium artium amatores imbueret; et ex ipsis philosophiae artibus theologicam sapientiam comprobaret. (0790A) Nam cum illarum septem liberalium artium aliae de vocibus, aliae de rebus nos aedificent; quae autem de vocibus, alia de pronuntiatione instruit, ut grammatica: alia de significatione, ut dialectica; alia de utraque ut rhetorica; quae vero de rebus, alia circa naturam, ut physica; alia circa formam: et quae circa formam, alia circa mensuram, ut geometria; alia circa numerum, ut arithmetica; alia circa pondus, ut musica; alia versatur circa motus, ut astrologia; theologia in hoc omnes praecellit, quod in his omnibus ei omnes famulantur. Nam sub eo sensu, qui est in significatione vocum ad res, historia continetur, cui tres scientiae famulantur, grammatica, dialectica, rhetorica. Sub eo vero sensu, qui est rerum ad facta mystica, continetur allegoria. Et sub eo sensu, qui est in rerum significatione ad facienda mystica, continetur tropologia. Et his duobus deserviunt arithmetica, geometria, musica, astronomia et physica. Quidquid vero vel sub historia, vel allegoria, sive sub tropologia docetur, causa huius pacti, id est nostrae restaurationis edocetur. Nam quamvis in initio suae narrationis Moyses tractet de operibus conditionis; principalis tamen eius intentio fuit, informare lapsos de operibus restaurationis. (0790B) Non enim convenienter ostendere posset qualiter homo fuerit reparatus, nisi prius ostenderet qualiter fuerit lapsus. Lapsum vero eius convenienter non ostenderet, nisi prius qualiter fuit conditus, explicaret. Ut autem ostenderet hominis institutionem, necesse fuit ostendere totius mundi conditionem, quia factus est propter hominem. Nam spiritus propter Deum, caro propter spiritum, mundus propter corpus humanum. Hoc igitur ordine de rebus tractat:

Primo qualiter mundus factus propter hominem; secundo qualiter homo factus naturalibus et gratuitis bonis fuerit praeditus; tertio, qualiter lapsus, ad ultimum quomodo reparatus. Omni igitur doctrina pactum nostrae restaurationis ornatur. (0790C) Ornatur etiam et forma, qua pacta antiquitus formari solebant. Olim quippe cum antiqui pactis aliquibus conveniebant, in loco quo pactum firmabant, effundebant sanguinem foedae porcae: unde pactum alio nomine a foeda porca foedus appellatur. Sed quoniam in lege porcus est immundum animal, Moyses cum pacto populum alligaret Domino, non sanguine porcae, sed sanguine duodecim taurorum, quos a duodecim principibus accepit, cuius medietate aspersit tabernaculum, et vasa, et populum; in signum, quod si Domino servirent, Dominus eis ex pacto tenebatur. Medietatem vero fudit ad crepidinem altaris, in signum, quod ex pacto se Domino populus alligabat. (0790D) Iosue vero per aquae effusionem, eumdem populum Domino, et populo Dominum obligavit. Salvator vero noster, non per taurorum, sed per proprii sanguinis effusionem et aquae, tanto fortius nos sibi obligavit, quanto et Moysen imitatus est in effusione sanguinis, et Iosue in effusione aquae. Nam quando de eius latere sanguis exivit et aqua, nobis duo sacramenta, alterum nostrae redemptionis, alterum regenerationis, ministravit. Si igitur pacto tenebantur homines sanguinis foedae porcae, ut statuerunt antiqui; vel per effusionem sanguinis taurorum, ut voluit Moyses; vel per effusionem aquae, ut statuit Iosue; quanto magis ei debemus obligari, qui per proprium sanguinem, et aquam de proprio latere effusam, sibi nos foederavit? Ornatur quoque continentia. (0791A) Continue enim pactum nos praecedit, cum ei per cibum corporis, et potum sanguinis sui foederamur. Sicut enim Ecclesia nunquam cessat a sacramento; sic etiam nunquam cessat a pacto. Continuatur enim pactum, dum continuatur sacramentum. Nam nihil aliud hoc pactum dicimus, quam communionem et unionem factam per corporis et sanguinis sui sacramentum. Ornatur tandem confirmatione, quoniam lex pactum confirmat, quae dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VI) . Et iterum: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (ibid.) . Ecce obligatio pacti foedere sacramenti. Ecce quare certo certius debet esse, pactum hoc violari non posse. (0791B) Dicis tamen: Quod non potest violari potest induciari. Ut autem inducietur, movet aetas, cogit necessitas. Aetas quidem, quae mihi promittit spem poenitentiae, spem veniae, spem longioris vitae. Necessitas vero, quia non solum mihi, sed amicis meis, parentibus, et cognatis, natus sum: quibus teneor prodesse et subvenire, quia ut ait Seneca, Ortus nostri partem vindicat patria, partem amici. Unde Ioannes: Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera misericordiae; quomodo charitas Dei manet in eo? (I Ioan. III.) Ergo ut amicis subveniamus, inducias habeamus. Bene. Actorem omnium foro civili coarctandum existimas. Forte quia dicis, actor debet sequi forum rei. Esto. (0791C)

Quaero quas dari tibi vis inducias. Nam quinque sunt induciarum genera; scilicet induciae vocationis, deliberationis, appellationis, praeparationis, restitutionis. Dicis ergo: Restitutionis inducias peto, quia spoliatus sum.

Hoc vere dixisti, quia similis factus es homini descendenti a Ierusalem in Iericho; et incidit in latrones, et exspoliaverunt eum, etc. (Luc. X) . Spoliatus es ergo gratuitis, et vulneratus in naturalibus. Liberum siquidem arbitrium habes, sed depressum; ingenium, sed hebes; memoriam, sed madidam; rationem, sed quasi lippam; praeterea gratuitis tuis spoliatus. (0791D) Ergo quia spoliatus es, petis restitui, quia lex dicit, quod quantumvis criminosus, fur, haereticus, latro, schismaticus; dummodo neget se talem, nec adversus fuerit prolatum crimen impositum, debet rebus quibus est destitutus, restitui. Verum quidem est, sed excipitur vitium dilapidationis. Nam si aliquis vitio dilapidationis infamatur, et propter hoc fuerit exspoliatus, non debet restitui, sed in sequestrum debent ablata custodiri, donec rei sibi commendatae fidelem se patronum probaverit. Tu autem de vitio dilapidationis iudicaris. (0792A) Nunquid similes sumus illi filio iuniori, qui accepta portione, quae eum contingebat, abiit in longinquam regionem, et vivendo luxuriose cum meretricibus omnia dissipavit, ita ut ad patrem reversus dicere cogeretur: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia (Psalm. LXVIII) . Nam quasi accidentalia sunt temporalia, quae adesse possunt et abesse, praeter subiecti corruptionem. Substantialia vero sunt naturalia vel gratuita; quae abesse non possunt sine detrimento subiecti. Haec bona dissipamus voluptuose vivendo: unde nec restitutione gaudere debemus, donec in contrarium probetur. Tamen ut nulla vobis remaneat materia conquerendi, facta est nobis restitutio non solum iuris, sed etiam iuris et facti; et hoc ex abundanti, et praeter meritum. Restitutio iuris est, cum sententia restitutionis profertur; iuris et facti est, cum et profertur sententia, et exsecutioni mandatur quod et factum est. Restituti quippe sumus, non solum ad possessionem, sed ad causam, sed ad famam. (0792B) Ad appellationem enim ideo restitui nequivimus, quia maior non est, ad quem appellare debemus. Ergo ad possessionem restituti sumus. Possessio nostra paradisus est, ab hac possessione fuit expulsus, et ea fuit Adam exspoliatus. Sed flammeum gladium atque versatilem amovit, et ianuas coeli patefecit (quas protoplastus clauserat), sanguis Christi. (0792C) Unde et in typum huius restitutionis et pacis redditae, Domino patiente scissum est velum templi (Matth. XXVII) . Restituti etiam sumus ad famam, quia cum propter infamiam antiqui peccati amisissemus ius accusandi, testificandi, iudicandi: solo siquidem iure civili excipere posset diabolus oppositum criminale, quia nobis imponentibus ei mendacii crimen et malitiae, posset et repellere nos a causa dicens: Non potestis contra me crimen intendere, quia servi mei estis: nunc per gratiam Dei ad utramque famam, ecclesiasticam scilicet et civilem sumus ita restituti, ut non solum accusandi, imo et iudicandi data sit nobis in eum potestas, sicut ait Apostolus dicens: Nonne angelos iudicabimus? (I Cor. VI.) Et sic etiam, ut nulla suspicio, nullum opprobrium faecis antiquae removeat. (0792D) Ad ecclesiasticam igitur famam restituti sumus, quia nobis data est accusandi seu iudicandi facultas: ad civilem vero, quia omnis antiquae infamiae suspicio et opprobrii confusio deleta est: et hoc eodem modo ad causam sumus restituti: quia cum ante pactum istud nulla nobis expetendi contra diabolum esset facultas, non tantum allegandi contra eum, sed etiam, ut dictum est, data sit nobis in eum sententiandi potestas.

Cum igitur frivola sit omnis restitutionis excusatio, forte praeparationis inducias petis. Nam praeparationis induciae dicuntur, quando quis negat se habere prae manibus instrumentum, vel testes, quibus causam suam debet roborare contra actorem, petit in hoc casu instrumenta vel testes. Sed cum fere semper incumbat actori probare affirmativam quam intendit, non reo negativam: nam si actor defecerit, reus etsi nihil praestiterit, obtinebit (fere tamen dixi, quia sicut quidam volunt, exceptionem habet in causa divortii); mirum videtur, si contra tot actoris et rei instrumenta, et contra tot testes, privilegiis infirmari voluerit reus contra leges et indultae privilegia libertatis. (0793A) Tot enim instrumenta nostrae salutis sunt, quot theologicae doctrinae documenta; tot vero testes, quot martyres; quoniam et martyres Graece, Latine testes appellantur. Propterea petis appellationis inducias: sed frustra, quia petendae sunt ante litis contestationem, nisi ab iniqua sententia. Sed postquam lis contestata, et adhuc ventilatur, nec promulgata est sententia diffinitiva, sed adhuc ille dies criticus exspectatur, in quo dicturus est Iudex vel bonis: Venite, vel malis: Ite, etc. (Matth. XXV) , appellandum non est. Ab illa autem sententia tanquam iniqua, quis erit ausus appellare; vel quem, quaeso, appellaret? Nam fieri solet appellatio a minori ad maiorem. (0793B) Quia igitur illo Iudice non est maior, tenebit absque dubio sententia, appellatione remota. Deliberationis ergo dilationes expostulas, sed sero. Nam quando dictum est tibi: Abrenuntias Satanae? Tu vero respondisti: Abrenuntio, quod postea ratum factum est confirmationis sacramentum: qua fronte quasi de novo vis deliberare, quod sub morosa deliberatione licuit excusare? Quia tamen lex ait, quod actor debet sequi forum rei, Deus autem in hoc discrimine litis actor, tu vero reus, videtur quod lege fori, non lege poli te debeat convenire. Esto. Non ergo tibi licet deliberationis inducias obtinere. Lege quippe fori non dantur dilationes deliberationis, imo impetitus statim respondebit, vel capite plectetur; maxime si criminalis fuerit causa. (0793C) Lege vero poli tam in criminali quam in civili, habebit reus deliberationis inducias. Ergo quia lege fori vis convenire actorem tuum, denegandae tibi sunt deliberationis induciae; sed impetitus nisi sufficienter statim respondeas, dignus eris capite plecti. Sufficienter enim dixi, ne calumniando, praevaricando, tergiversando, respondeas. Calumniari autem est falsum intendere, praevaricari autem veritatem truncare; tergiversari vero est a proposito lacessere; capite vero plecti, est Christo, qui nostrum caput est, privari. Restant ergo tibi vocationis induciae, dilationes nimirum vocationis ter triginta dierum ternis edictis expressarum, vel uno edicto peremptorio pro omnibus ad arbitrium iudicis prorogato vel arctato. (0793D) Sed cum Iudex per apparitores suos apostolos iam citatorium nobis editum dederit, et monitorium; non restat, nisi peremptorium. Et quis illud expostulet, aut desideret: Vae, inquit propheta, desiderantibus diem Domini. Dies enim illa dies irae, dies nubis et caliginis, dies tubae et clangoris (Amos V; Soph. I) . Non ergo necessariae sunt dilationes vocationis.


HOME > 'praetor' in 'Garnerius_Lingonensis, Sermones, 34'
Garnerius Lingonensis, Sermones, SERMO XXXIII. IN CAPITULO GENERALI. <<<     >>> SERMO XXXV. IN CAPITULO GENERALI.
4220w 25.895326852798 s