Gerardus_Itherius_cps2, Vita S. Stephani, 68HOME > 'moleste' in 'Gerardus_Itherius, Vita S. Stephani, 68'
Gerardus Itherius, Vita S. Stephani, LXVII. Item miraculum aliud. <<<     >>> LXIX. Item aliud miraculum. hide dictionary links

(PL 204 1038C) LXVIII. Miraculum aliud.

(1038D)

Quaedam mulier benigno Patri praesentans ova, iussu illius ante illum pluresque alios tam viros quam feminas, qui causa aedificationis ad eum venerant, posuit ea. Illico vir sanctus Spiritu sancto illuminatus, alia ab aliis virga separavit, et feminae dixit: « Haec, si placet, retinebimus; illa vero domum reporta. » Mulier ait: « Domine, munusculum paupertatis meae noli renuere. » Ille respondit: « Nisi moleste ferres huius rei causam tibi declararem. » Illa inquit: « Pater, non aegre feram; imo tibi supplico ut hoc mihi manifestare digneris. » Ille subiunxit: « Quia haec ova sunt gallinae tuae; illa vero alienae; ideo nolumus ea retinere. (1039A) » Illa statim erubescens et obstupescens ante ipsum sese prostravit, propriumque reatum coram cunctis praesentibus humiliter confessa, verbum illius esse verum asseruit. Quibus visis et auditis omnes qui aderant valde mirati sunt, et Dominum laudare coeperunt.


141w 2.2494509220123 s