Gerolamo_da_Este_cps15, Carmina, 1, 7HOME > 'praetor' in 'Gerolamo_da_Este, Carmina, 1, 7'
Gerolamo da Este, Carmina, 1, 6. in laudem urbis Venetiarum <<<     >>> 8. in divum Marcum tetrasticonhide dictionary links

7. ad Ioannem Baptistam Faletrum | praetorem Atestinum. metrum sapphicum


Quas prius laudes celebrare sumam
Quae velut vivo latices habundant
Fonte, Baptiste, numeris facetis
Bile repulsa?    4
An prius dicam genus et parentes,    5
Quot domus quondam tulerit triumphos;
Saeculi nostri decus an camemus,
Memora Clio,    8
Teque, Ioannes, speculum senatus
Per mare et terras nimium potentis,    10
Urbis et nostrae referam fidelem
Gaudia summae?    12
O domus, multis decorata rebus,
Deque Faletro ingenio benigna,
Te vocant cuncti populi beatam    15
Omine fausto.    16
Praetor, et felix habitator urbis,
Ob caput fulvi rigidi leonis
Qui genus sceptro domitat superbum,
Aeque ministrans.    20
O Iovis numen precibus superni
Te precor serves Veneti senatus
Fata, dum solis radii nitentes
Saecula lustrent.    24
Ergo, mi praetor, valeas iubebo    25
Quem facit virtus generis beatum,
Quem parem et caelo vehit et parentis
Et tua fama.    28

130w 0.50392317771912 s