Gilbertus_Foliot_cps2, Epistolae, 194HOME > 'moleste' in 'Gilbertus_Foliot, Epistolae, 194'
Gilbertus Foliot, Epistolae, EPISTOLA CXCIII. AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. <<<     >>> EPISTOLA CXCV. AD EUMDEM.hide dictionary links

(PL 190 0892A) EPISTOLA CXCIV. AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Venerabili domino et Patri in Christo THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, GILBERTUS Londoniensis Ecclesiae minister, salutem.

Multiplicem nobis et diffusam late materiam profunde Pater et copiose rescribendo proponitis, et nos licet super appellatione ad dominum papam prosequenda sollicitos, vestrae tamen sublimitati rescribere, (0892B) gravi quidem et nos graviter urgente necessitate compellitis. Emissis enim sparsim elogiis nos de toto fratrum nostrorum collegio seorsum ponitis ad convitia, ut singulariter in nos, etsi immeritos, ignominiosa congeratis et probra. Sobrii sensus hominem gravitatis reverendae personam, magistrum ratione praelationis et dogmatis veritati reverenter obnoxium, mirum est ad verba veritatis exarsisse tam graviter et velut evocatum ad coleras, innocentiam filii pie patri consulentem, non solum non admisisse, sed et ipsius opinionem nota quadam malitiae cuius sibi minime conscius est, eius non id exigente merito respersisse: unde cum Ecclesiam Dei subvertere, fas nefasque confundere, montem illum qui Ecclesia et columna Dei viventis est, non sano (0892C) capite velle deiicere, ad ea quae vestra sunt ambisse, et quod ab his obtinendis repulsi fuerimus, ob id vestram Ecclesiaeque Dei pacem temere perturbasse, in bello Domini terga dedisse, emissis scriptis publice denotemur, difficile est ut sileamus, ut hanc adversum nos opinionem, vel a praesentibus admitti, vel indefensam futurae posteritati transmitti, confessionem innuente silentio permittamus. Cum sit itaque malorum radix et origo cupiditas, ne nos huius suspectos habeant quibus prava suadentur e facili, nos hinc ipsa iubet necessitas exordiri. Ait Apostolus: Quis scit hominum occulta hominis, nisi spiritus hominis, qui est in ipso? (I Cor. II.) Latent quidem homines occulta hominum, et abyssum cordium (0892D) de coelo Dominus intuetur. Ipsum ignota non transeunt, occulta non fallunt. Est enim sermo Dei vitus et efficax, penetrabiliorque omni gladio ancipiti; nec est ulla creatura invisibilis in conspectu illius (Hebr. IV) . Ipsi et coram ipso loquimur; sub ipsius examine non vana aut ficta, sed quae veritate conscientiae subnixa sunt, confidenter et libere respondemus, asserentes utique quoniam ad ea quae vestra sunt ambitionis stimulos nunquam vel momento sensimus. Honorem hunc nulli unquam invidimus. Nulli ad hanc gratiam munere vel obsequio, gratia vel favore deservivimus, ut ad huius fastigia culminis accessum nobis sacrilegum quibuscunque modis aut adminiculis aptaremus. Quis hoc melius Pater quam vos, quis poterit liquidius aestimare, quem ipsius (0893A) Ecclesiae tunc temporis archidiaconum, et domini nostri regis electum, e millibus non consiliarium solummodo, sed cor fuisse constat et consilium, sine quo non quidem facile, sed non erat possibile ob haec omnino quempiam obtinere progressum? nobis itaque quam apud vos gratiam collocavimus, num per nos aut per alium vestram unquam gratiam xeniis aut obsequiis attentavimus, ut ad quod nisi per vos attingi non poterat, in id ope vestra sublevaremur? hinc nostram, Pater, iustum est metiri prudentiam, quales nos aliis exhibuerimus, qui nec vestrae celsitudini quam rerum summa sequebatur ad turpe supplicare compendium, nec aliqua favoris gratia unquam vel in modico blandiri curavimus. Rem hoc fine concludimus, hoc nobis onus ipsi confidenter (0893B) imponimus, ut sit nobis illa die repositum, si nos huius culpae conscios in aliquo reprehendit cor nostrum (I Ioan. III) . Non nostram itaque, Pater, non nostram in vestra promotione repulsam planximus. Illo quidem die non nostra quaerere, sed quae Domini nostri Iesu Christi, non nobis, sed eius nomini in omnibus gloriam (Psal. CXIII) exhiberi toto cordis affectu desideravimus, attendentes rem secus fieri condoluimus. Cernentes ius Ecclesiae subverti, fas nefasque confundi, montis illius magni quem dicitis deorsum cacumen inflecti, sponsam Christi libertate pristina, sibi semper usque tunc observata reverenter, et exhibita inverecunde privari, altis utique in Domino suspiriis ingemuimus, et dolorum quos nunc experimur assidue, praelibationes (0893C) et praesagia certa quadam divini Spiritus insinuatione, multi quidam in Ecclesia Dei praesensimus. Oportebat equidem eius tunc meminisse quod scriptum est: « Difficile est ut bono peragantur exitu, quae malis fuerint inchoata principiis; » ad ipsa quidem si recurramus initia, quis toto orbe nostro, quis ignorat, quis tam resupinus ut nesciat vos certa licitatione proposita cancellariam illam dignitatem multis marcarum millibus obtinuisse, et aurae huius impulsu in portum Cantuariensis Ecclesiae illapsum ad eius tandem sic regimen accessisse, quam pie, quam sancte, quam canonice, quo vitae merito id exigente, multis quidem notum est, et stylo quodam doloris intimi bonorum est cordibus (0893D) exaratum. Diem suum clauserat ille bonus et bonae memoriae Pater noster Theobaldus Ecclesiae Cantuariensis dudum archiepiscopus, et vos qui cordis oculos in casum hunc pervigiles minime claudebatis, confestim a Normannia celeres in Angliam reditus habuistis. Ex intervallo directus est a domini nostri regis latere vir magnus et sapiens moderator regni Ricardus de Luci, quem laqueis anathematis innodatum hodie digne sic merito honorastis, regis hic ad omnes habebat imperium, ut Cantuarienses monachi et Ecclesiae ipsius suffraganei episcopi vos expeterent, vos eligerent, vos in Patrem et pastorem negotium nulla deliberationum mora protrahentes assumerent, alioquin iram regiam non utique declinarent, verum se regis hostes (0894A) et suorum procul dubio ipsis rerum argumentis agnoscerent.

Quod loquimur experto novimus, attendentes enim Ecclesiam Dei suffocari graviter, ob quod in eius libertatem, quodam modo proclamavimus, verbum illico proscriptionis audivimus, et exsilio crudeliter addicti sumus, nec solum persona nostra, sed et domus patris mei, et coniuncta nobis affinitas, et cognatio tota. Hoc quidem calice, et aliis propinatum est. Scriptum vero est: Leo rugiet, quis non timebit (Amos III) . Et illud: Ut rugitus leonis, sic terror regis (Prov. XX) . Quod tantae voluntatis impetu praecipiebat rex, quod effectu compleri tanto nuntio perurgebat, in quod cordis oculos vos omnes iniecisse noverant, in quod omnes vestri minis et terroribus, (0894B) promissis et blanditiis vigilanter instabant, quis negaret? torrenti huic voluntatis et praecepti regii qui resisteret? Stabat regni gladius in manu vestra, si in quem torvos oculos habebatis, terribilis in hunc et importabilis irae quodam velut igne coruscans. Ille quidem gladius quem in sanctae matris Ecclesiae viscera vestra manus paulo ante immerserat, cum ad traiiciendum in Tolosam exercitum tot ipsam marcarum millibus aporiastis. Qui ne limatus denuo per vos aptaretur ad vulnera, iussis obtemperavit Ecclesia, et declinando quae metuit, simulavit se velle, quod noluit. O quam longe erant omnium corda bonorum ab hoc ipso, quam dissidentia vota! Motu tamen est et impressione completum, quod interminatione dirissima (0894C) fuerat imperatum. Sic in ovile ovium non utique per ostium, sed ascendens aliunde introistis (Ioan. X) , et hoc, Pater, introitu libertatem Ecclesiae tot sibi temporum conservatam curriculis, ademistis, quae si eius vita est, ut scribitis, ipsam utique exanimem reddidistis. Deus bone, quis horror illa die, quis omnes horror invasit, cum prognosticum illud de more conspectum, et circumastantium oculis est oblatum! illud, inquam, prognosticum quod in futuri casus indicium evangelista Matthaeo quasi vaticinante prolatum est: ait enim Dominus ficulneae non habenti fructum, nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefacta est continuo (Matth. XXI) . Oportuisset igitur illa die non recta (0894D) mandanti principi respondisse, quod oportet Deo obedire magis quam hominibus (Act. V) . Illo utinam die corda nostra plene timor eius occupasset, qui potest animam in gehennam perdere, et non solum corpus occidere! (Matth. X.) Quod quia secus actum est, parit nobis enormitas haec erubescentiam, erubescentia confusionem, confusio poenitentiam quae condignam inferet opem, ferente Domino satisfactionem, adeo ut in maxillis nostris iuges lacrymae perseverent donec convertat Dominus captivitatem Sion (Psal. CXXV) , et consoletur moerentes in Ierusalem, et clementiae reducat oculos in desolatos Ierusalem.

Interim ut quod actum est currente stylo prosequamur, (0895A) sublimationis vestrae quis fructus exstiterit, audiamus. A pio rege nostro suscepto regni gubernaculo ad illum usque diem Ecclesia quidem sancta alta pace floruerat, excepto quod, ut, diximus ad instaurandum in Tolosam exercitum manus vestras iam nimis in se graves agnoverat, de caetero, sub bono principe cuncta gaudebant, iucundissime laetabantur universa. Regnum sacerdotio devotum sancte praestabat obsequium, et sacerdotio firmissime fulciebatur ad bonum omne regis imperium. Exercebantur in Ecclesia gladii duo, devoto Domino Iesu famulantes obsequio. Nec sibi stabant ex adverso, nec tendentes in contraria repugnabant alterutro. « Unus erat populus et, » ut scriptum est, « unius labii, studens peccata persequi, gaudens (0895B) vitia fortiter eradicari. » Haec regni fuit et Ecclesiae pax, alterna sic gratia fovebantur et unanimi voluntate iungebantur. In vestra vero promotione gratiarum sperabamus et exspectabamus augmenta, et ecce peccatis exigentibus illico turbata sunt universa. Virtus est peccato cum exsurgit occurrere, mentisque sinistros fetus ad petram quae Christus est, statim cum nascuntur allidere. Oportebat itaque vestram providisse prudentiam, ne dissensiones inter regnum et vos paululum exsurgentes in immensum excrescerent, ne de scintilla tenui in multorum perniciem tantus ignis exsurgeret. Actum secus est, et ob causas quas enumerare longum est, dissensiones adauctae sunt, inflammata (0895C) est ira, et odium fortiter obfirmatum. Haec causa fuit, hinc emersit occasio, cur ad requirendas dignitates regias, et in commune commemorandas suum dominus noster rex animum applicaverit et consilium, quarum observatio cum a vobis et a suffraganeis Ecclesiae vestrae exigeretur episcopis, eo quod in quibusdam earum Ecclesiae Dei videbatur libertas opprimi, assensum dare recusavimus praeterquam his quae salvo honore Dei et ordine nostro poterant observari. Exigebat instanter dominus noster rex observationes earum absolute sibi a nobis repromitti, sed quod libertati repugnabat Ecclesiae, et domini papae fidelitati, a nobis nequaquam potuit obtineri. Ob causam hanc coacti sunt coetus, et convocata concilia. Quid (0895D) meminisse opus est, quae sunt acta Londoniis? quae denuo Oxenefordiae? Quae gesta sunt Clarendoniae, ad memoriam revocemus. Ubi continuato triduo id solum actum est, ut observandarum regni consuetudinum et dignitatum a nobis fieret absoluta promissio. Ibi quippe vobis vobiscum stetimus, quem in domini Spiritu stare fortiter aestimabamus. Stetimus quidem immobiles, stetimus imperterriti. Stetimus in fortunarum dispendium, in cruciatum corporum, in subeundum exsilium, subeundum quoque, si sic Dominus permisisset, et gladium. Quis unquam pater filios in sua plus habuit confessione concordes? quis unquam plus unanimes? inclusi eramus omnes conclavi uno die vero tertio cum iam regni principes et omnes quidem nobiles (0896A) in summas coleras exarsissent, facto quidem fremitu, et strepitu conclave quo sedebamus ingressi reiectis palliis, exertisque brachiis nos taliter allocuti sunt: « Attendite qui regni statuta contemnitis, qui regis iussa non suscipitis. - Non nostrae sunt manus istae quas cernitis, non nostra brachia, non haec demum corpora nostra, verum domini nostri regis Henrici sunt ad omnem eius nutum, ad omnem eius ulciscendam iniuriam, ad omnem eius voluntatem quaecunque fuerit, iam nunc applicari promptissima. Ipsius mandatum quodcunque fuerit ex sola nobis voluntate eius erit iustissimum; revocate consilium, inclinate animos ad praeceptum, ut declinetis, dum fas est, quod iam non poterit evitari periculum. - Quid (0896B) ad haec? quis fugit? quis terga vertit? quis animo fractus est? vestra nobis exprobratur epistola, quod in die belli conversi sumus (Psal. LXXVII) , quod ex adverso non ascendimus, quod nos murum pro domo Domini non opposuimus. Iudicet Dominus inter nos, ipse iudicet ob quem stetimus, ob quem ad minas principum flecti nequivimus, iudicet ipse quis fugerit, quis in bello desertor exstiterit, stetit procul dubio vir nobilis, et spiritus in Domino constantissimi Wintoniensis Henricus, stetit Eliensis Nigellus, stetit Lincolniensis Robertus, Cicestrensis Hilarius, Salesberiensis Iocelinus, Exoniensis Bartholomaeus, Cestrensis Ricardus, Wigorniensis Rogerus, Herefordiensis Robertus, Londoniensis (0896C) Gillebertus. His omnibus percussor defuit, non ii virtuti; ii quoque temporalia reputantes ut stercora pro Christo et Ecclesia exposuerunt se et sua. » Dicatur itaque quod verum est, fiat sub sole quod praesentibus nobis et cernentibus actum est, terga dedit dux militiae ipse, campi ductor aufugit, a fratrum suorum collegio simul et consilio dominus Cantuariensis abscessit, et tractatu seorsum habito ex intervallo reversus ad nos, in haec verba prorupit: « Est domini mei voluntas, ut periurem, et ad praesens subeo et incurro periurium, ut potero poenitentiam acturus in posterum. »

Auditis his obstupuimus et mutuis haerendo conspectibus ad lapsum hunc a summo ut aestimabamus virtutis et constantiae viro suspirantes ingemuimus. Non est (0896D) apud dominum est et non, nec eius sperabamus sic moveri posse discipulum. Languente capite, languent cito caetera membra, et ipsius infirmitas ad caetera statim membra dilabitur. Ipse quod exigebatur annuens, et dignitates regias, et antiquas regni consuetudines antiquorum memoria in commune propositas, et scripto commendatas, de caetero se domino nostro regi fideliter observaturum, in verbo veritatis absolute promittens, in vi nobis obedientiae adiunxit, sponsione simili nos obligare. Sopita est hoc fine contentio, sacerdotii sic est pax conciliata cum regno. Descendit Israel in Aegyptum, unde cum multa gloria legitur postmodum ascendisse. Nobis quoque spes magna resederat, in quod dominus noster rex ad tempus ira motus exegerat, sedato ipsius animo (0897A) ad Dei gloriam et ipsius honorem in bonum denuo esse reformandum. Invidit paci tenerae pacis ille turbator pristinus. Et qui procellis enavigatis sperabamus tenere iam portum, aquilonis ecce flatibus compellimur in profundum. Recens erat illa in verbo veritatis regi facta promissio, vos nisi ab eo impetrata licentia non discessurum a regno. Scriptum est: Verba sacerdotis comitem semper habeant veritatem (Malac. II); illud quoque, quod quis dicit veritati debet, et quod promittit, fidei. Emensis tamen diebus paucis ventis vela commisistis, et egressum a regno rem rege penitus ignorante procurastis; quo audito, nemo rege plus stupuit, nemo plus doluit, stupuit non esse completum, quod fuerat a pontifice quasi iuramento promissum. Doluit (0897B) in se grave sciens scandalum suscitari, et illaesam hactenus opinionem suam ex fuga hac apud gentes et regna gravissime lacessiri. Quid enim veritatis ignari, quid poterant ex his aliud suspicari, quam regem regiae pietatis immemorem in tyranni rabiem exarsisse, et odio Christi ministrum eius a regno suo et dominationis suae finibus expulisse? Mallet in carne sua manu vestra vulnus gravissimum excepisse, quam hoc famae suae dispendium toto orbe Christiano per vos et vestros incurrisse. Quid plura? aquilone vela perflante completa fuisset iam navigatio, nisi flatu meliore coeptis auster obstitisset, quo flante prospere navis ad littus unde coepit navigare perducta est. In manus itaque regis cum vos rei deduxisset eventus, nunquid iram secutus (0897C) aut potentiam in vos, aut excessit opere, aut est quidquam locutus aspere? Absit! at benigne susceptum et veneratione qua decuit honoratum remisit ad propria; et vos in regno manere, commissam vobis Ecclesiam regere, animi vestri dilectionem et dulcedinem sibi rebus ipsis ostendere, humiliter et benigne supplicando commonuit. Vix auster detonuerat et iam circius fulminabat; motus animorum vix utrinque resederant, et ecce de novo emersit unde ferventius ebullirent. Perlatum est ad vos mandatum regium, ut cuidam regni nobilium super praedio quod a vestra vindicabat Ecclesia, quod iustum foret exhiberetis.

Qui post statutos dies ad regem reversus, asseruit (0897D) se penes vos iustitiam assequi nequivisse, et se id ipsum iuxta regni statuta coram vobis suo congruoque testium iuramento comprobasse: quo regem prosequente diutius, et super exhibenda sibi iustitia quotidie supplicante, domini nostri regis ad vos est emissa citatio, ut statuto die se vestra sublimitas sibi exhiberet, ut quod ipso mandante non egerat, eo cognoscente litemque iudicio dirimente compleret. Non est a vobis haec admissa citatio, verum vos in hoc sibi minime pariturum declaravit a vobis ad ipsum delegata responsio. Arbitratus hoc ipso dominus rex iuri suo detrahi graviter et potestati, Ecclesiam regni iussit ad consilium Northamtoniam convocari. Convenit populus ut vir unus, et assidentibus sibi quorum id dignitati congruebat et ordini, (0898A) quod dictum est super exspreto mandato suo in querelam adversus vos usus qua decuit modestia et venustate proposuit. Porro quod intendit, fratrum vestrorum non exspectato vel expetito consilio, vestra incontinenti confessio confirmavit, adiiciens vos ob id non paruisse mandato, quod Ioannes ille qui regis ad vos mandatum pertulerat, in vestra praesentia non Evangelio sed tropario quodam proposito iuravisset. Est itaque dictum in commune, causam non eam esse ob quam mandatum regium oportuisset omisisse, regnique fore consuetudinem in offensis huiusmodi mulcta pecuniaria suam rem taxante misericordia placari regem; paruit sublimitas vestra sententiae ad plenum cavens super iudicati solutione, vestram tamen non latebat prudentiam decretum (0898B) illud apostolicum, quod in hunc modum expressum est: « Nullus episcopus, neque pro civili, neque pro criminali causa apud quemvis iudicem, sive civilem, sive militarem producatur, vel exhibeatur. » Et illud: « Clericus apud saecularem iudicem, si pulsatus fuerit, non respondeat aut proponat. » Et illud Gelasii papae ad Helpidium episcopum: « Quo ausu, qua temeritate rescribis ad Ravennam te parare proficisci, cum canones evidenter praecipiant nullum omnino pontificum nisi nobis ante visis aut consultis ad comitatum debere contendere? » Sed haec altiori forte scientia et spiritu clariore discernitis, et quia regem unctio divina sanctificat, unguitur ei manus in sanctitatem operum, brachiorum nexus in castitatem complexuum, pectus in cordis munditiam, (0898C) scapulae in laboris pro Christo tolerantiam. Chrismate caput infunditur, ut secundum Christum a quo chrisma dictum est, et eius nomine consecratum, apto semper moderamine studeat sibi credita dispensare, ipsum a caeteris secernitis, et iudicem non saecularem solummodo, sed et ecclesiasticum reputatis, ad quod roborandum id fortasse proponitis, quod imperiali iudicio papa Leo quartus emendare voluit, si quid in subditos iniuste commisit, Ludovico Augusto sic scribens: « Nos si incompetenter aliquid egimus, et in subditis iustae legis tramitem non conservavimus, vestro aut missorum vestrorum cuncta volumus emendari iudicio, ut eorum legitimo cuncta terminentur examine, ne sit in posterum (0898D) quod indiscretum valeat permanere. » Si vobis mens ista est, discretioni vestrae quamplurium in hoc consentit opinio, ut ob sacramenti reverentiam regem aestiment, non omnes, sed quas distinguunt Ecclesiae et personarum Ecclesiae causas oportere discutere, et regiae iurisdictionis examine terminare: habet enim Ecclesia quaedam divino tantum iure, quaedam ut testantur humano. Gradus ecclesiasticos, ordines sacros, et dignitates his cohaerentes et potestates divino tantum iure sortitur. Unde si baptizat aut consecrat, solvit aut ligat, praedicat et informat, haec tantum spiritualia sunt, collata desuper ab homine in hominem, nec hominis dono, sed divino intus operante Spiritu propagata, hunc sibi nemo sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam (0899A) Aaron (Hebr. V) ; affectaverunt haec Core, Dathan et Abiron a Domino non vocati et inaudita morte perierunt (Num. XVI) . Immiscentes se sacrificiis Ieroboam et Ozias, alter manus ariditate, alter lepra percussi sunt (Zach. XI) .

Est igitur in his omnibus sacerdos quilibet ut pater, ut pastor, omni rege superior, rex ut filius, ut discipulus, longe inferior aestimatur. Si itaque rex delinquat in Deum, imitando Theodosium conciliari studeat opera sacerdotum. Si sacerdotes se accusent alterutro, haec suo rex non usurpet iudicio, sed ne Patrum verenda conspiciat, incedens retrorsum causam huiusmodi pallio laudis operiat. Sunt et Ecclesiae corporalia quaedam divino tantum iure possessa; in his decimae (0899B) numerantur oblationes et primitiae, quae segregando sibi sanctificavit Dominus, et in usus sibi ministrantium aeterna lege sancivit; quae quia divino tantum iure praecipit, ad cognoscendum super his potestas se regia non extendit, humano vero iure multa possidet quae sola sibi sunt hominum donatione concessa, non id praecipiente Domino vel legem super hoc statuente, ut iam non levitica solum portione limitata sit, verum donis eximiis et possessionibus ampliata; transtulerunt ad eam ampla sua patrimonia reges, transtulerunt electi principes, ut iam sit etiam corporaliter impletum quod de filiis Ecclesiae dudum est propheta vaticinante praedictum: Fortitudinem gentium comedetis et in gloria eorum superbietis (Isai. LXI) , et illud: Ut det illis haereditatem gentium (0899C) (Psal. CX); item Isaias: Dilata tentorium tuum, longos fac funiculos tuos, ad dextram et ad laevam dilataberis (Isai. LIV) . (0899B) Vetus quidem habet historia in opus illud tabernaculi antiquum, illum populum ea devotione contulisse donaria, ut compulsi artifices dicerent Moysi: Plus offert populus quam necesse est (Exod. XXXVI) , quorum quantacunque devotio filiis tamen gratiae non aequatur. Quibus saepenumero non satis est donare singula, nisi supererogent universa. Est vero cuique liberum cum transfert donando quod suum est, donationi conditionem quam velit adnectere, quantum nec legibus nec bonis constat moribus obviare; hanc itaque donationi regum conditionem annexam aestimant, hoc consuetudine (0899D) tot temporum obtinente curriculis affirmant, ut regibus Ecclesiae militaria et annexa praediis alia quaedam persolvant obsequia, et possessiones ipsas a regibus personae suae principalis hominio et fidelitate praesente Evangelio promissa recognoscant. Sic igitur Ecclesiae geminata potestas est, ut hinc regi coelesti serviat, hinc terreno principi quod ad eos spectat exhibeat, eiusque ministros efficit potestas, hinc a Deo collata pontifices, hinc a rege suscepta comites aut barones. Potestas haec est, qua magnum in palatio obtinet Ecclesia principatum, cum in omnibus regni iudiciis, praeterquam si de vitae periculo tractetur aut sanguine, locum habeat ipsa praecipuum: haec regi nos obligat, ut affirmant, ut ab ipso citati debeamus assistere, et singulorum causas (0900A) universi discutere et iudicare. Nam qui in his quae ad Deum sunt gradu quodam distinguuntur, ut superiores quidam, inferiores alii reputemur, et simus, nos in hoc pares aestimant, ut si de fundis ad Ecclesiam libertate regia devolutis, inter nos aut in nos fuerit oborta contentio, apud regem quae spectant ad singulos universorum definiat pronuntiatio. Nec mirum, si patrem teneat a filio lata sententia, cum ipsum qui est filius patris sui dominum fore convincat ratio manifesta, et cum hominio fidelitas reverenter exhibita.

Cum sit ergo a Deo gemma potestas, hinc sacerdotalis, hinc regia, utrumque secundum quid praeesse alteri, et ab altera secundum quid posse iudicari, Patrum auctoritate confirmant, ut sit regum et praesulum (0900B) vicissitudo haec qua se vicissim iudicant, et iudicantur a se, forte quoddam charitatis vinculum, reverentiae debitum, et utique necessitudo quaedam conservandae pacis ad alterum; haec et his altiora considerans regem quasi praecellentem (I Petr. II) , prout monet Apostolus, honoratis et eius parendo sententiae recte iudicem agnovistis, sibique servando quod suum est, ipsum in his quae ad Deum sunt vestrae parere sublimitati prudenter et provide monuistis. Omni humanae creaturae propter Deum sancta se submittit humilitas, et quo se deiicit inferius, eo iuxta verbum Domini meretur altius et gloriosius exaltari. Atque in his utinam humilitatis finibus res ipsa tota resedisset, et cum a vobis quaedam debita reposceret Dominus noster rex, cum de summa pecuniae (0900C) quam in manu vestra ex caducis quibusdam excrevisse memorabat, quod ius dictaret, id sibi solum peteret exhiberi, ad declinandum regalis curiae iudicium, tunc se vester minime zelus erexisset. Nam quid poterat inferre periculi danda super hac petitione sententia? Ad regimen Ecclesiae vos a curia transferri voluit, et ab ipsius nexibus hoc ipso vos ut plures opinantur absolvit; quod si ad debita minime referendum est, ut evectus loco sic absolvatur a debito, poterat negotium per exceptionem in rem versum plurimum expediri, et si quid compoto nequivisset includi, irate magis repetenti sua quam avide, de reliquo poterat satis dari, et civilis haec causa absque hoc rerum turbine pace poterat honestissima (0900D) terminari. Sed inauditum dicitis, ut in regis curia Cantuariensis unquam compelleretur ad talia, et id dixeritis inauditum, officialem curiae repentino transitu ad illam sic Ecclesiam unquam hactenus sic ascendisse, ut hodie quis curiam, cras dispensaret Ecclesiam, ab avibus et canibus caeterisque curiae iucundis usibus cito quis astaret altaribus, et episcopis totius regni spiritualia ministraret et sacerdotibus. Usus igitur in diversa tendente consilio, domum regiam crucem gestans in manibus introistis, et exsecrandae cuiusdam malitiae suspectum regem omnibus illico reddidistis. At eius innocentiam summis offerendam praeconiis patientia declaravit; illationem crucis adversum se, etsi moleste tulerit, fines tamen regiae modestiae non excessit. (0901A) Non ira motus efferbuit, non verbo malignatus aut opere; causam quam sua repetens intenderat fine studuit iustitiae debito terminare. At declinando iudicium ad dominum papam appellastis, et sicut in ingressu, sic in egressu vestro summam regis mansuetudinem et tolerantiam vobis observatae pacis indiciis agnovistis. Nam ut in Absalonem prodeunte exercitu paterna pietas exclamavit: Servate mihi puerum Absalon (II Reg. XVIII) , sic eius mandato voce statim praeconaria cunctis innotuit, ut si quis vobis aut e vestris cuiquam molestus existeret, ultore gladio deperiret.

Addidistis ad haec, et tanquam vitae vestrae vel sanguini machinaretur insidias, fuga nocte inita, mutato habitu post latitationem aliquantulam, a regno (0901B) clam transmeastis, et nemine persequente, nullo vos expellente extra dominationis suae loca in regno vobis altero ad tempus sedem elegistis. Inde, navem gubernare disponitis, quam in fluctibus et tempestate subducto remige reliquistis; hinc nos vestra iubet et hortatur auctoritas ut convertamur ad vos, et salvi simus, ut vestris inhaerendo vestigiis pro Christo mortem subeamus, et pro liberanda ipsius Ecclesia animas ponere non metuamus. Et utique si attendamus quanta nobis promittantur in coelis, debeant animo vilescere quaecunque possidentur in terris. Nam nec lingua dicere nec intellectus capere valet, illa supernae civitatis quanta sint gaudia angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus (0901C) gloriae Conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, nullo metu mortis affici, incorruptionis suae munere perpetuo gloriari. Passiones huius temporis minime condignae sunt ad futuram gloriam quae revelabitur in sanctis. Et quod modo leve est et momentaneum tribulationis, supra omnem modum aeternae gloriae pondus operabitur in electis (II Cor. IV) , haec nostris iamdiu sensibus insederunt; nostra iamdiu studia haec post se promissa traxerunt. Caput utinam quod mihi scapulis insidet, lictoris gladius proiecisset in medium, dum tamen legitime Deoque placito certamine decertassem! At martyrem non poena facit, sed causa, dura sancte perpeti gloria est, improbe, pertinaciter, ignominia. Pro Christo subire gladium consummata laus est et (0901D) victoria, hunc in se temere provocare late patens insania, et si vestra, Pater, non solum dicta verum facta pensemus, in mortem nec temere, nec leviter impingemus. Nam genu Clarendoniae curvando, fugam Northamtoniae ineundo, mutato ad tempus habitu delitescendo, a regni finibus clam emigrando, quid actum est? quid haec agendo procurastis? nisi quod mortem quam nemo dignabatur inferre, tam sollicite declinastis? Nos igitur ad mortem qua fronte, Pater, invitastis, quam vos et formidasse et fugisse indiciis tam manifestis toti mundo luce clarius ostendistis. Quae vos suadet charitas, nobis onus imponere, quod abiecistis? Gladius nobis imminet, quem fugistis, in quem funda iacere non dimicare cominus elegistis. Ad similem forte fugam nos invitastis. (0902A) At nobis mare clausum est, et post digressum vestrum, naves nobis sunt omnes et portus inhibiti. Insulae terrarum claustra regum fortissima sunt, unde vix evadere vel se quis valet expedire. Si nobis pugnandum est, de proximo contendemus. Si cum rege pugna conseritur, unde percutiemus gladio, nos ibi gladius repercutientis inveniet, unde vulnus infligemus, vulnera declinare nequibimus. Et annui vestri reditus nunquid vobis tanti sunt ut fratrum vestrorum sanguine vobis hos velitis acquiri? At Iuda reportante pecuniam hanc Iudaei respuerunt quam sanguinis esse pretium agnoverunt. Sed aliam nobis causam fortasse proponitis. Paululum itaque divertamus, ut mortis nobis suadendae causam plenius attendamus. Gratias Domino, nulla penes nos est (0902B) de fide contentio, de sacramentis nulla, nulla de moribus, viget recta fides in principe, viget in praelatis, viget in subditis. Omnes fidei articulos regni huius Ecclesia sane complectitur. A summi pontificis obedientia praesentis schismatis insania nemo dividitur, Ecclesiae sacramenta venerantur omnes et excolunt, suscipiunt in se et aliis pie sancteque communicant.

Quod ad mores, in multis quidem offendimus omnes (Iac. III) . Errorem tamen suum nullus praedicat aut defendit, verum poenitentiae remedio sperat posse dilui quod admittit. Tota igitur in regem est, et de rege contentio ob quasdam consuetudines suis praedecessoribus observatas, ut asserit, et exhibitas quas sibi vult et expetit observari. Super (0902C) hoc a vestra sublimitate commonitus non desistit a proposito, non renuntiat iis quae firmavit antiquitas et longa regni consuetudo. Haec causa est cur ad arma decurritis, et in sanctum caput et nobile gladium librare contenditis, in quo refert plurimum quod has ipse non statuit, sed ut tota regni testatur antiquitas, sic eas reperit institutas. Nam difficilius evellitur quod altius radicatur, haeret planta tenacius quae suas in altum iamdiu radices immiserit. Quam si quis transferre desiderat, non viribus evellenda est, ne protinus exarescat. Circumfodienda prius est et humus est eiicienda, denudanda radix undique, ut sic prudens expleat diligentia quod vis commode non expleret incompetenter (0902D) adhibita. A bonis exempla sumenda sunt, et cum tractantur huiusmodi, ipsorum sunt opera diligentius attendenda. Praedecessor vester ille Pater Augustinus multa a regno hoc exstirpavit enormia, et ipsum regem fide illuminans pravas ab eo consuetudines, non quidem paucas eliminavit, non maledictis equidem, sed benedicendo potius et praedicando, exhortando salubriter, et potentum animos ad bonum fortiter inclinando. Cremensis ille Ioannes diebus nostris in partes has a sancta Romana directus Ecclesia, regni consuetudines in quibus iam senuerat, immutavit! Quod non maledictis aut minis, sed doctrina sana et exhortationibus sanctis obtinuit. Benedicendo seminavit, de benedictionibus et messem fecit. Hi si ad arma decurrissent, nihil (0903A) aut parum profecissent. A pio Francorum rege optata diu prole sibi iam concessa divinitus, nuper illi regno multa sunt remissa gravamina, quae firmaverat antiquitas hactenus inconvulsa, haec suggerente, ut audivimus, Ecclesia, et monente, non in electum principem minas impetente sublata sunt. Quae denique quantaeve dignitates, libertates, immunitates, possessiones Ecclesiae Dei a piis regibus orbe toto pietate sola, non maledicti necessitate collata sint, quis valeat explicare? utique tempus id volentem explicare deficiet, haec namque regum est laude digna nobilitas. Ab ipsis supplex obtinet quod erectus in minas nullis unquam conatibus obtineret, ipsis minimi pretium tam reputatur vile quam exiguum, quod sibi vi subripere quisque violenter (0903B) intenderet, magnos in re modica rei suae defensores spe cito frustratus agnosceret.

Haec itaque non fervore novitio, sed maturo fuerant attendenda consilio; erant fratrum vestrorum et aliorum plurimum in his exquirenda consilia, attendenda Patrum prudentum opera, cum incommodis Ecclesiae pensanda commoda, et haec tunc demum danda forte sententia, cum iam non foret spes ulla superesse remedia, quo profecto cum datur iuxta sacrorum formam canonum attendendum est in quem detur, cur detur, quomodo detur, an expediat Ecclesiae quod detur, et obfuturum sibi si non detur. Is vero quem impetistis, ut nota vobis referamus, nunquid non ipse est quem dulcissima pignora, nobilissima coniux et honesta, subiecta (0903C) sibi regna quamplurima, amicorum coetus et suis obsequentium nutibus tot populorum agmina, mundi quaeque pretiosa vix detinent, vix blandiendo persuadent, quin spretis omnibus post crucem suam portantem Dominum Iesum nudus exeat, et paupertatem contemplando quam subiit, id facto studeat implere quod docuit ipse, dicens: Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non est me dignus (Luc. XIV) ; haec mentis eius obstinatio est, haec maledictis opprimenda crudelitas, haec in Ecclesia Dei toto orbe declamata malignitas; in hunc si maledicta congesseritis, partem sui nobilissimam suis laedi iaculis Ecclesia recte condolebit, ipso namque vulnerato laesam se non filiorum paucitas, (0903D) sed populorum ampla numerositas ingemiscet. (0903C) In hoc vero sacra sic docet auctoritas in eiusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras, « non huius aut illius est hominis periculum, sed populorum strages iacent; » detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis charitas sincera subveniat; et iterum: « Non potest esse salubris a multis correctio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem. » Medico namque quis ascribat industriae ut vulnus unum sanet, aliud longe maius, longe periculosius infligat? discretioni quis attribuat ob quaedam quae poterunt et levius et expeditius obtineri, Ecclesiam sic deserere, in principem exsurgere et Ecclesiae totius regni concussa pace animarum in subditis corporumque pericula non (0904A) curare? Agris cessit Ambrosius, Ecclesiam deserere non approbavit. Nam quid a bono principe vestra, Pater, prudentia poterat non sperare, quem divino compunctum spiritu in Christum a Deo noverat anhelare? Illae consuetudines temporalis commodi nil prorsus sibi conferentes, quanti sibi sunt, cum ipsa mundi gloria quantam se cumque offerat iam tota fere viluit, et a cordis sui desiderio tam procul est, ut Domino loquens saepius id dicat, quod scriptum est: « Insigne mei capitis odi, o Domine, tu scis. » Nunquid non hic fovendus erat, et in ipso nidificanti columbae sanctae dimittendus, donec plene formatus in ipso Christus occulta eius in lucem traheret, produceret, et libertates Ecclesiae non tantum has de quibus agitur, sed et longe propensiores (0904B) ipse quasi manu propria distribueret?

In his quidem quod scimus loquimur, quod novimus id confidenter asserimus. Consuetudines in quas plus excandescitis, dominus noster rex iampridem punitus exsprevisset, si non hoc propositum duo graviter impedissent. Unum quod sibi timet esse dedecori a Patribus ad se devoluto regno diebus suis subtrahi quidquam vel imminui. Alterum, si quid remittat ob Dominum, erubescit ut hoc sibi vi reputetur extortum. Primum tamen illud iam sanctitatis pede calcaverat, et ipsum in hoc Dei timor, innata bonitas, domini papae sancta monitio, multorumque in hoc supplicatio continuata produxerant, ut ob eius reverentiam per quem ultra omnes suos Patres longe magnificatus est, Ecclesiam (0904C) Dei convocare, et regni consuetudines quae gravamen sibi noscerentur inferre multa devotione spiritus immutare vellet ultroneus et corrigere. Et si penes vos coepta perseverasset humilitas, Ecclesiam Dei in regno exhilarasset iam diffusa late iucunditas. Nam finem in quem tenditis evicerat iam supplicatio, cum male totum impedivit a vobis orta recens turbatio: nam cum suis nondum Britannia titulis accessisset, et levaret in eum usque tunc indomita gens illa calcaneum, cum produceret in turbatores pacis exercitum, terribiles in illum litteras devotionem Patris, modestiam pontificis, minime redolentes emisistis, et quod summi pontificis admonitio multorumque elaboraverat supplex et (0904D) intenta devotio, suspirando minas illico sustulistis, et tam regem quam regnum in scandalum cunctis retroactis fere gravius impulistis. Avertat Deus finem quem negotio sic procedente metuimus, qui ne nostris erumpat temporibus ob honorem Dei et sanctae Ecclesiae reverentiam, ob vestrum, si placet, commodum, ob pacis commune bonum, ob minuenda scandala, et quae turbata sunt ad pacem, iuvante Domino, revocanda, ad dominum papam appellavimus, ut vestri cursus impetum vos in regem prone rapientis et regnum, ad tempus saltem cohibeamus. Qua in re honum est ut intra fines modestiae vester se velit zelus cohibere, ne ut regum iura subvertere, sic quoque debitam domino papae reverentiam, appellationes ad ipsum interpositas (0905A) non admittendo, nimis e sublimi studeat exinanire. Quod si placeret advertere ad Zachaeum non divertisse Dominum, nisi cum de sycomoro iam descendisset (Luc. XIX) , descenderetis forsitan et quem minis exasperastis verbis alloquendo pacificis mitigare studeretis non solum exigendo, sed et satisfactionem humilem, etsi forte iniuriam passus, offerendo. Puerum apostolis proposuit exemplo Dominus qui laesus non irascitur, iniuriae cito non meminit, nec quidquam malitiose moliens dum magna non affectat sibi, totum hoc innocentis vitae remedio vitaeque iucunditate plenissima recompensat (Luc. IX) . Singulare virtutis exemplar ipse est qui se crucifigentes absolvit, qui lata charitate persequentes et odientes amari praecipit, et si peccet frater in (0905B) nos veniam non solum septies, sed et septuagies septies imperat impertiri (Matth. XVIII) . Ista quid non posset humilitas apud dominum nostrum regem, quid non obtineret viarum ista perfectio? Callis iste rectus est, ad pacem recte perducens; quem, Pater, cum intraveritis pacem illico apprehendetis, et dispersis tristitiae nebulis cuncta pace, gaudio cuncta replebitis, et a rege piissimo dominoque nostro charissimo non solum quae ad praesens petitis, sed et longe maiora his Domini Spiritu cor eius accendente, et in amorem suum semper dilatante feliciter obtinere poteritis.


HOME > 'moleste' in 'Gilbertus_Foliot, Epistolae, 194'
Gilbertus Foliot, Epistolae, EPISTOLA CXCIII. AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. <<<     >>> EPISTOLA CXCV. AD EUMDEM.
5507w 21.517161130905 s