Gratianus_cps2, Concordia discordantium canonum, 31a, 2HOME > 'moleste' in 'Gratianus, Concordia discordantium canonum, 31a, 2'
Gratianus, Concordia discordantium caIX, 31a, QUAESTIO I. <<<     >>> QUAESTIO III.hide dictionary links

(PL 187 1459A) QUAESTIO II.

GRATIANUS.

Quod autem aliqua non sit cogenda nubere alicui, Ambrosius testatur super epistolam primam ad Corinthios: « Nubat cui vult: tantum in Domino; id est quem sibi aptum putaverit, illi nubat; quia invitae nuptiae solent malos proventus habere. (1459B) Tantum autem in Domino: Hoc est, ut sine suspicione turpitudinis nubat, et viro suae religionis nubat. »

C. I. Iuramento patris non cogitur puella nubere, cui nunquam assensum adhibuit. Item Iudicium Urbani Papae. (1459C)

Si verum esse constiterit, quod nobis legati Iordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro viribus renitentem, non assentientibus, sed valde dolentibus matre et parentela, Rainaldo Rodeli filio desponsaverit, quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum quod dicimus videatur, ita sententiam temperamus, ut, si princeps cum filiae, matris, et parentelae assensu id, quod coeptum est perficere voluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nihil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod impediat, ab ipso Iordane sacramentum, quod ita constent haec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legum scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii viro, si voluerit, praedicta filia eius nubat: tantum in Domino. (1460A)

C. II. PALEA. [Econtra Hormisda Papa scribit Eusebio Episcopo .]

« Tua sanctitas nos requisivit, frater venerande, de filio adulto, quem pater matrimonium contrahere vult, si sine voluntate filii adulti facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse. Potest autem de filio nondum adulto, voluntas cuius nondum discerni potest, pater eum, cui vult, in matrimonium tradere, et post, quam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino observare et adimplere debet. Hoc ab omnibus orthodoxae fidei cultoribus sancitum a nobis tenendum mandamus. (1460B) »

C. III. Quorum unum futurum est corpus unus debet esse et animus: atque ideo nulla est invita copulanda alicui. Item Urbanus II, Sanctio , Regi Aragonum .

De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc aequitate dictante decernimus, ut, si illa virum illum omnino, ut dicitur, renuit, et in eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam invitam et renitentem eiusdem viri cogas coniugio sociari. (1460C) Quorum enim unum corpus est, unus debet esse et animus, ne forte virgo, quum fuerit alicui invita copulata, contra Domini Apostolique praeceptum aut reatum dissidii, aut crimen fornicationis incurrat. Cuius videlicet peccati malum in eum redundare constat, qui eam coniunxit invitam. Quod pari tenore de viro etiam est sentiendum .

C. IV. Non liceat deserere viro quam praemissis dotibus et publica attestatione duxit uxorem. Item Nicolaus Radoaldo Portuensi, et Ioanni Ficolensi Episcopis. (1461A)

Lotharius rex (in commonitorio) profitetur, Gualdradam se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse Huberti. Ubi primum diligenti investigatione inquirite, et si eundem gloriosum regem praedictam Gualdradam praemissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum, quo nuptiae celebrari solent, per omnia inveneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimonium ipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata sit, vel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus rex metu Thiebergam admisisse se dicit, metu unius hominis tantus rex non debuit contra divinum praeceptum in immane praecipitium mergi. (1461B) In hoc certe se magis reprehensibilem ostendit, in quo amorem Dei amori mundi postposuit, quum nec etiam occisores corporis sint timendi, contra iustitiam hominem impellentes. Nihil itaque vobis aliud praecipimus, manifestatione sua eodem rege convicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra vice freti causam illius definiatis. (1461C) Si vero minime probatum fuerit Gualdradam fuisse uxorem legitimam, neque nuptiis secundum morem celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis, filio nostro Lothario exstitisse coniunctam, suggerite illi, ut non moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apperuerit) reconciliari uxorem. Et infra: § 1. Praeterea vos scire volo, quia praefata Thieberga apostolicam sedem bis et ter apppellavit, et se a praefato glorioso rege questa est iniuste fuisse deiectam, et vi coactam falsum contra se composuisse piaculum. (1462A) Nam eo tempore ad apostolicam sedem libellum appellationis suae misit, in quo non quidem adhuc confessam, sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese innotuit, insuper subiungens: Quod si amplius compulsa fuero, scitote, non veritate, sed timore mortis et evadendi studio (quia aliter non possum) quod voluerint dicam. *Vos tamen memores estote mei, haec vobis insinuantis *. Unde vobis praecipimus, ut quum eadem Thieberga ad condictam synodum, sicut statuimus, advenerit, causam eius diligenti examinatione tractetis, et, si ei obiicitur, quod illa se crimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra illa violentiam se pertulisse proclamaverit, vel si inimicos iudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renovetis iudicium secundum aequitatis normam, ut iniustitiae mole non opprimatur.

Gratian. His auctoritatibus evidenter ostenditur, quod nisi libera voluntate nulla est copulanda alicui.


HOME > 'moleste' in 'Gratianus, Concordia discordantium canonum, 31a, 2'
771w 11.936669111252 s