Gratianus_cps2, Concordia discordantium canonum, 63HOME > 'moleste' in 'Gratianus, Concordia discordantium canonum, 63'
Gratianus, Concordia discordantium caIX, DISTINCTIO LXII. <<<     >>> DISTINCTIO LXIV.hide dictionary links

(PL 187 0326C) DISTINCTIO LXIII.

(0327)

GRATIANUS.

I. Pars. Laici vero nullo modo se debent inserere electioni.

Unde Hadrianus Papa in VIII. Synodo Constantinopoli sub ipso celebrata [c. 22.] : C. I. Laici electioni pontificum non se inserant.

Nullus laicorum principum vel potentum semet inserat electioni aut promotioni patriarchae, metropolitae, aut cuiuslibet episcopi, ne videlicet inordinata *hinc* et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim quum nullam in talibus potestatem quemquam potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat. (0327B) Et infra : Quisquis *autem* saecularium principum et potentum, vel alterius dignitatis laicus adversus communem et consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere tentaverit, anathema sit, donec obediat et consentiat, quidquid ecclesia de electione et ordinatione proprii praesulis se velle monstraverit.

C. II. De eodem. Item ex VIII. Synodo, actione I . (0327C)

Hadrianus Papa secundus (quod Nicolaus praedecessor eius disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem episcopum, et Stephanum Nepesinum episcopum, et Marinum diaconum sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium imperatorem et ad filios eius Constantinum et Leonem Augustos Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae et latinae, peritus, perrexit, et synodo congregata (quam octavam universalem synodum illus convenientes appellaverunt) exortum schisma de Ignatii depositione et Photii ordinatione sedaverunt, Photium anathematizantes et Ignatium restituentes, In qua sic statutum est: Consecrationes et promotiones episcoporum, concordans prioribus conciliis, clericorum electione ac decreto episcoporum collegii fieri sancta haec et universalis synodus diffinit, et statuit atque iure promulgat, neminem laicorum principum vel potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae, vel metropolitae, aut cuiuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim quum in talibus nullam potestatem quemquam potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat, sed silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis. Si vero quisquam laicorum ad contractandum et cooperandum invitatur ab ecclesia, licet huiusmodi cum reverentia, si forte voluerit, obtemperare se adsciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter ad suam ecclesia salutem promovet .

C. III. Electioni episcoporum imperator interesse non debet. (0328B) Item Ex Historia tripartita, lib. VII, c. [7.] 8.

Valentinianus imperator veniens ab oriente ad hesperias partes (ut refert historia ecclesiastica mortuo Auxentio, Arianae perfidiae magistro, qui Mediolanensem ecclesiam ut lupus dilaniaverat, quum vellet catholicum, Deo ordinante, ibi consecrare episcopum, evocans episcopos, haec eis locutus est: Nostis aperte, eruditi *quippe* divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quod non deceat eum verbo solo, sed etiam conversatione gubernare subiectos, et totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere. (0328C) Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et eius monita dum tanquam homines deliquerimus, necessario velut curantis medicamenta suscipiamus. Haec quum dixisset imperator, petiit synodus, ut magis ipse decerneret sapiens et pius existens. At ille, super vos est, inquit, talis electio. Vos enim gratia divina potiti et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes egressi de episcopali sede tractabant. (0329A) Et infra: § 1. Quum autem ordinatione divina Ambrosius nondum baptizatus electus fuisset, exsultans imperator ait: Gratias ago tibi, Domine Deus omnipotens et salvator noster, quoniam huic viro ego quidem commiseram corpora, tu autem animas, et meam sententiam ostendisti tuae iustitiae convenire. Quumque sanctus Ambrosius contristaretur de hoc, quod acciderat, ut idem ipse in suis epistolis scribit, confortavit eum imperator et ait: Noli timere, quia Deus, qui te elegit, semper te adiuvabit, et ego adiutor et defensor tuus (ut meum ordinem decet, semper existam.

C. IV. Auctoritate apostolica non regio favore episcopus est eligendus. Item Nicolaus Papa. I. Lothario Regi .

Porro scias, quia relatum est nobis, quod, quicunque ad episcopatum in regno tuo provehendus est, non nisi faventem tibi permittas eligi. (0329B) Idcirco apostolica auctoritate sub divini iudicii obtestatione iniungimus tibi, ut in Treverensi urbe et in Agrippina Colonia nullum eligi patiaris antequam relatum super hoc nostro apostolatui fiat.

C. V. Non recipiatur a comprovincialibus qui regia ordinatione episcopale culmen est adeptus. Item ex Concilio Pariensi l. cap. 8.

Si per ordinationem regiam honoris iustius culmen pervadere aliquis nimia temeritate praesumpserit, a comprovincialibus loci ipsius episcopis recipi nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum cognoscunt. Si quis de comprovincialibus recipere eum contra interdicta praesumpserit, sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium caritate semotus. (0329C)

C. VI. De eodem Item ex Concilio Laodicensi, c. 13.

Non est permittendum turbis electionem eorum facere, qui sunt ad sacerdotium promovendi.

C. VII. Irrita sit electio episcopi, vel presbyteri, vel diaconi a principibus facta. Item ex septima synodo, quae est secunda Nicaena, CCCL. Episcoporum, c. (0330A) 3.

Omnis electio episcopi, vel presbyteri, vel diaconi a principibus facta irrita maneat secundum regulam, quae dicit: « Si quis episcopus, saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtinuerit, deponatur, et segregentur ab ecclesia omnes qui illi communicant. »

C. VIII. Non eligantur a populo, qui sunt promovendi ad clerum. Item ex Concilio Martini Papae, c. 1.

Non licet populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium promoventur, sed in iudicio episcoporum sit, ut ipsi eum probent, si in sermone et fide spirituali vita edoctus sit.

Gratian. His omnibus auctoritatibus laici excluduntur ab electione sacerdotum, atque iniungitur eis necessitas obediendi, non libertas imperandi.

II. Pars. (0330B) Contra vero scribit B. Gregorius Ioanni Episcopo primae Iustinianae Illyricae, lib. IV. epist. 15.:

C. IX. Voluntas principis in ordinatione pontificis desideratur.

Quia igitur suscepta patrum et coepiscoporum *nostrorum* relatio ad locum vos sacerdotii totius consilii unito consensu et serenissimi principis voluntate declarat accersiri, gratias *omnipotenti Deo* creatori nostro magna cum exsultatione retulimus, *qui vitam actusque vestros ita de praeteritis fecit esse probabiles, ut omnium vos, quod est valde laudabile, faceret placere iudicio. (0330C) Quibus* nos quoque in personam fraternitatis tuae per omnia consentimus, atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut caritatem vestram sicut sua gratia elegit, ita in omnibus sua protectione custodiat.

C. X. Clerus et populus pontificis electioni intersint. Item Gregorius Ioanni Subdiacono, lib. II. Indict. 11. epist. 30.

Quanto apostolica sedes Deo auctore cunctis praelata constat ecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos valde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium. (0331A) Defuncto igitur Laurentio, ecclesiae Mediolanensis episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit, in eletione se filii nostri Constantii, diaconi sui, unanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus, huius idcirco praecepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. Et quia multi illic Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet eis convocatis in commune perscrutari. (0331B) Et si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in praedicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante et auxiliante Domino, facias consecrari, quatenus huiusmodi servata consuetudine et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis iura non minuat.

C. XI. In electione episcopi populus debet adesse. Item Gelasius Papa Philippo et Geruntino Episcopis.

Plebs Diotrensis data nobis petitione deflevit, diu se sine rectoris proprii gubernatione dispergi. Ac, sicut asseritur, is qui a vobis iam probatus dicitur, a paucis et tenuibus putatur electus, quum ad vos pertineat, universos assidua admonitione compellere, ut omnes in unum, quem dignum sacerdotio viderint et sine aliqua reprehensione, consentiant. (0331C) Et ideo, fratres carissimi, diversos ex omnibus saepe dicti loci parochiis presbyteros, diaconos et universam turbam vos oportet saepius convocare, quatenus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus animis talem, vobis admonentibus, sibi quaerant sola divinitatis attentione personam, quam nulla contrarietas a constitutis possit revocare praescriptis. (0332A)

C. XXII. De eodem. Item Stephanus Episcopus servus servorum Dei, Romano Archiepiscopo Ravennati .

Nosse tuam fraternitatem volumus, ad nostras aures fore perventum, Imolensem episcopum ab hac luce migrasse; in cuius successoris electione populi divisionem provenisse audivimus. Quod quia saepe contingere solet, quaerentibus singulis quae sua sunt, non quae Iesu Christi, non adeo miramur. Verumtamen in hoc tuam plurimum oportet adhiberi sollicitudinem, ut convocato clero et populo talis ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obvient canones. Sacerdotum quippe est electio, et fidelis populi consensus adhibendus est; quia docendus est populus, non sequendus. (0332B)

C. XIII. De eodem. Item Nicolaus Papa Ioanni Ravennati Archiepisc. .

Episcopos per Aemiliam non consecres, nisi post electionem cleri et populi.

C. XIV. De eodem. Item Pelagius Papa Iuliano Episcopo Grumentino.

Literas caritatis tuae suscepimus, quibus significas, Latinum diaconum tuum ad episcopatum ecclesiae Marcellianensis a clero et omnibus, qui illic conveniunt, postulari. (0332C) Et infra: Sed nunc et hoc dicimus, ut si eum omnes eligunt, et vis eum concedere, gratum nobis esse cognosce; et si potest, ante diem sanctum festinet occurrere, ut vel sabbato ipso noctis magnae post baptismum cum Dei gratia valeat ordinari.

C. XV. Ex sacra principis quis ordinatur *. Idem Laurentio Episcopo Centumcellensi . (0333A)

Principali devotissimorum militum, qui illic in civitate Centumcellensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram insinuant se clementissimi principis impetrasse, quae eis presbyterum, diaconum et subdiaconum fieri debere praecepit. Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas ipsas videas, et diligenter inquiras, ne aliquid contra canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et vitae ipsorum laudabile testimonium videris, veniente mediana septimana paschae (si Dominus voluerit, et vixerimus), unumquemque per officia quae praediximus, non differas promovere.

C. XVI. Papa rogat Augustos, ut Reatinam ecclesiam cuidam electo dignentur concedere. Item Leo IV. Lothario et Ludovico Augustis .

Reatina ecclesia, quae per tot temporum spatia pastoralibus curis destituta consistit, dignum est, ut brachio amplitudinis vestrae sublevetur, ac gubernationis tegmine protegatur. (0333B) Unde salutationis alloquio praemisso vestram mansuetudinem deprecamur, quatenus Colono humili diacono eamdem ecclesiam ad regendum concedere dignemini, ut, vestra licentia accepta, ibidem eum Deo adiuvante consecrare valeamus episcopum. Sin autem in praedicta ecclesia nolueritis ut praeficiatur episcopus, Tusculanam ecclesiam, quae viduata existit, illi vestra serenitas dignetur concedere, ut consecratus a nostro praesulatu Deo omnipotenti vestroque imperio grates peragere valeat.

C. XVII. Regis praecepto ab Apostolico Colonus Reatinae ecclesiae ordinatur Episcopus. Item Ritae Comitissae . (0333C)

Nobis dominus imperator et imperatrix per suas epistolas dixerunt, ut Colonum in Reatina ecclesia, quae pastoris officio per longa iam tempora destituta videbatur, episcopum facere deberemus sicut et fecimus.

C. XVIII. Imperatoris epistola in electionis confirmatione desideratur. Item Stephanus Guidoni Comiti . (0333D)

Lectis sagacitatis vestrae apicibus, qui defuncto ecclesiae Reatinae antistite clerum et plebem eiusdem ecclesiae elegisse sibi futurum antistitem, nobisque consecrandum vestro studio directum esse, ne ipsa ecclesia diu sine proprio constet pastore, fatebantur; nos, de obitu prioris dolentes, nunc ipsum electum unanimitate et canonica ipsius ecclesiae electione, ut mandastis, tam citissime ordinare omisimus, eo quod imperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime detulit epistolam. (0334A) Pro qua scilicet re ambiguum est nobis, ideo voluntati vestrae in hoc parere distulimus, ne augustalis animus durissime hoc quocunque modo perciperet. Sed scientes, ecclesiam Dei sine proprio diu pastore non debere consistere, gloriae vestrae mandamus, quoniam aliter nos agere non debuimus, ut vestra solertia imperiali (ut prisca consuetudo dictat) percepta licentia, et nobis, quemadmodum vos scire credimus, imperatoria directa epistola, tunc voluntati vestrae de hoc parebimus, eumdemque electum Domino adiuvante consecrabimus; quod, carissime fili, moleste nullo modo suscipias.

C. XIX. Clericorum et civium voluntate metropolitanus est ordinandus. Item Leo Papa I ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII, al. LXXXIV, c. (0334B) 6.

Metropolitano defuncto, quum in loco eius alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolim convenire debebunt, ut omnium clericorum atque civium voluntate discussa ex presbyteris eiusdem ecclesiae vel diaconis optimus ordinetur .

C. XX. Cum clero et populo archipresbyteri fiat electio. Item Isidorus in libro Officiorum .

Si in plebibus archipresbyteri obierint aut pro aliquo reatu exinde eiecti fuerint, archidiaconus quanto ocius proficiscatur illuc, et cum clericis et populis ipsius plebis electionem faciat, quatenus dignus pastor domui Dei constituatur, et, dum ordinatur, eius providentia ipsa plebs custodiatur. (0334C)

C. XXI. Electus in Romanum Pontificem non ordinetur, nisi eius decretum imperatori primum praesentetur. Item ex gestis Romanorum Pontificum.

Agatho natione Siculus, cuius legatione fungens Ioannes episcopus Portuensis dominico die octavarum paschae in ecclesia S. Sophiae publicas missas coram principe et patriarcha latine celebravit, hic suscepit ab illo divalem secundum suam postulationem, per quam relevata + est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic tamen, ut, si contigerit post eius transitum electionem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem, ut cum eius scientia et iussione debeat ordinatio provenire. (0334D) § 1. Item Vitalianus natione Signiensis direxit responsales suos cum synodica epistola iuxta consuetudinem in regiam urbem ad piissimos principes, significans de ordinatione sua. (0335A)

C. XXII. Imperator ius habet eligendi Pontificem. Item in Historia ecclesiastica.

Hadrianus Papa Romam venire Carolum regem ad defendendas res ecclesiae postulavit. Carolus vero Romam veniens Papiam obsedit, ibique relicto exercitu in sancta resurrectione ab Hadriano Papa Romae honorifice susceptus est. Post sanctam *vero* resurrectionem reversus Papiam, cepit Desiderium regem; deinde Romam reversus, constituit ibi synodum cum Hadriano Papa in patriarchio Lateranensi in ecclesia S. Salvatoris, quae synodus celebrata est a CLIII episcopis religiosis et abbatibus. Hadrianus autem Papa cum universa synodo tradiderunt Carolo ius et potestatem eligendi Pontificem, et ordinandi apostolicam sedem. (0335B) Dignitatem quoque patriciatus ei concesserunt. Insuper archiepiscopos et episcopos per singulas provincias ab eo investituram accipere diffinivit, et ut, nisi a rege laudetur et investiatur episcopus, a nemine consecretur, et quicunque contra hoc decretum ageret, anathematis vinculo eum innodavit, et nisi resipisceret, bona eius publicari praecepit.

C. XXIII. Electio Romani Pontificis ad ius pertinet imperatoris. Item Leo Papa.

In synodo congregata Romae in ecclesia S. Salvatoris. (0335C) Ad exemplum B. Hadriani apostolicae sedis antistitis, qui domino Carolo, victoriosissimo regi Francorum et Longobardorum, patriciatus dignitatem, ac ordinationem apostolicae sedis, et investituram episcoporum concessit, ego quoque Leo episcopus servus servorum Dei, cum toto clero ac Romano populo constituimus et confirmamus et corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem concedimus atque largimur domino Othoni primo, regi Teutonicorum, eiusque successoribus huius regni Italiae, in perpetuum facultatem eligendi successorem, atque summae sedis apostolicae Pontificem ordinandi, ac per hoc archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi ab eo investituram accipiant et consecrationem, unde debent, exceptis his, quos imperator pontificibus et archiepiscopis concessit; et ut nemo deinceps cuiusque dignitatis vel religiositatis eligendi vel patricium vel Pontificem summae sedis apostolicae, aut quemcunque episcopum ordinandi habeat facultatem absque consensu ipsius imperatoris (quod tamen fiat absque omni pecunia), et ut ipse sit patricius et rex. Quod si a clero et populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege laudetur et investiatur, non consecretur. Si quis contra hanc *regulam et* apostolicam auctoritatem aliquid molietur, hunc excommunicationi subiacere decernimus, et, nisi resipuerit, irrevocabili exsilio puniri, vel ultimis suppliciis affici.

C. XXIV. Praecepto principum Maximo remittitur, quod absque auctoritate apostolica ordinatur. Item Gregorius lib. IV Reg. epist. 34, ad Constantiam Augustam . (0336B)

Salonitanae civitatis episcopus me ac responsabili meo nesciente ordinatus est, et facta res est, quae sub nullis anterioribus principibus evenit. Quod ego audiens, ad eumdem praevaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solennia celebrare nullo modo praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, si hoc fieri ipsi iussissent; quod ei sub excommunicationis interpositione mandavi. Qui contempto me atque despecto, in audaciam quorumdam saecularium hominum, quibus denudata sua ecclesia praemia multa praebere dicitur, nunc usque missas facere praesumit, atque ad me venire secundum iussionem dominorum noluit. (0336C) Ego autem praeceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me vel responsalem meum praetermittere praesumpsit, ita ex corde laxavi, ac si me auctore fuisset ordinatus. Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missas facere praesumpsit, propter Deum irrequisita relinquere non possum. Et infra: Et si ad me diu venire distulerit, in eo exercere districtionem canonicam nullo modo cessabo.

C. XXV. In electione episcoporum principis desideratur assensus. Item ex Consilio Toletano XII, c. (0337A) 6.

Quum longe lateque diffuso tractu terrarum commeantium impeditur celeritas nunciorum, quo aut non queat regis auribus decedentis praesulis transitus innotesci, aut de successore morientis episcopi libera principis electio praestolari, nascitur saepe et nostro ordini de relatione talium difficultas, et regiae potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet, innumerosa necessitas. (0337B) Unde placuit omnibus pontificibus Hispaniae atque Galliciae, ut, salvo privilegio uniuscuiusque provinciae, licitum maneat deinceps Toletano pontifici, quoscunque regalis potestas elegerit, et iam dicti Toletani episcopi iudicium dignos esse probaverit, in quibuslibet provinciis et in praecedentium sedibus praeficere praesules, et decedentibus episcopis eligere successores, sic tamen, ut, quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium proprii metropolitani praesentiam visurus accedat.

Gratian. Electiones quoque summorum Pontificum atque aliorum infra praesulum quondam imperatoribus repraesentabantur, sicut de electione B. Ambrosii et B. Gregorii legitur. Quibus exemplis et praemissis auctoritatibus liquido colligitur, laicos non esse excludendos ab electione, neque principes reiiciendos ab ordinatione ecclesiarum. Sed quod populus iubetur electioni interesse, non praecipitur advocari ad electionem faciendam, sed ad consensum electioni adhibendum. Sacerdotum enim (ut in fine superioris capituli Stephani Papae legitur) est electio, et fidelis populi est humiliter consentire. (0337C) Desiderium ergo plebis requiritur ut clericorum electioni concordet. Tunc enim in ecclesia Dei rite praeficietur antistes, quum populus pariter in eum acclamaverit, quem clerus communi toto elegerit.

Unde Coelestinus Papa ait ad Episcopos Galliae, epist, II, c. 5.): C. XXVI. Plebis non est eligere, sed electioni consentire.

Cleri, plebis *et ordinis* consensus et desiderium requiratur.

C. XXVII. De eodem. Item Leo I, ad Episcopos Viennensis provinciae epist. LXXXVII, al. LXXXIX . (0337D)

Vota civium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum in ordinationibus sacerdotum exspectantur. Et infra: Per pacem et quietem sacerdotes, qui praefuturi sunt, postulentur, teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis. (0338A)

III. Pars. Gratian. Principibus vero atque imperatoribus electiones Romanorum Pontificum atque aliorum episcoporum referendas usus et constitutio tradidit pro schismaticorum atque haereticorum dissensionibus, quibus nonnunquam ecclesia Dei concussa periclitabatur, contra quos legibus fidelissimorum imperatorum frequenter ecclesia munita legitur. (0338B) Repraesentabatur ergo electio Pontificum catholicorum principibus, ut eorum auctoritate roborata nullus haereticorum vel schismaticorum auderet contraire, et ut ipsi principes tanquam devotissimi filii in eum consentirent, quem sibi in patrem eligi viderent, ut ei in omnibus suffragatores exsisterent, sicut Valentinianus B. Ambrosio supra legitur dixisse: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit, semper te adiuvabit, et ego adiutor et defensor tuus, ut meum ordinem decet, semper exsistam.

Unde Stephanus Papa statuit dicens : C. XXVIII. Praesentibus legatis imperatoris ordinetur Pontifex Romanus. (0338C)

Quia sancta Romana ecclesia, cui auctore Deo praesidemus, a pluribus patitur violentias Pontifice obeunte, quae ob hoc inferuntur, quia absque imperiali notitia Pontificis fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine ab imperatore directi intersunt nuncii, qui scandala fieri vetent: volumus, ut, quum instituendus est Pontifex, convenientibus episcopis et universo clero eligatur praesente senatu et populo qui ordinandus est, et sic ab omnibus electus praesentibus legatis imperialibus consecretur, nullusque sine periculo sui iuramenta vel promissiones aliquas nova adinventione audeat extorquere, nisi quae antiqua exigit consuetudo, ne vel ecclesia scandalizetur, et imperialis honorificentia minuatur.

IV. Pars. Gratian. (0338D) Verum, quia imperatores quandoque modum suum ignorantes non in numero consentientium, sed primi distribuentium, imo exterminantium esse voluerunt, frequenter etiam in haereticorum perfidiam prolapsi catholicae matris ecclesiae unitatem impugnare conati sunt, ideo sanctorum Patrum statuta adversus eos prodierunt, ut semet electioni non insererent, et quisquis eorum suffragio ecclesiam obtineret anathematis vinculo innodaretur, sicut scriptura quoque divina dicit, quod Ezechias dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, et fregit serpentem aeneum, quem fecit Moyses; videlicet, quia illum serpentem Deus fieri iusserat, ne serpentina morte populus interiret, ideo ipse populus colere et venerari eum coeperat, et idcirco destruxit iste, quem iubente Deo fecerat ille. Ac per hoc magna auctoritas ista est habenda in ecclesia, ut, si nonnulli ex praedecessoribus et maioribus nostris fecerunt aliqua, quae illo tempore potuerunt esse sine culpa, et postea vertuntur in errorem et superstitionem, sine tarditate aliqua et cum magna auctoritate a posteris destruantur. Postremo praesentibus legatis imperatorum et inconsultis electiones Romanorum Pontificum leguntur celebratae, et tandem iidem imperatores religioso mentis affectu praefatis privilegiis renunciaverunt, multa insuper donaria ecclesiae conferentes.

Unde Gregorius scribit : C. XXIX. Inconsultis legatis imperatoris Hadrianus II, ad Pontificatum eligitur. (0339B)

Quum Hadrianus secundus ad Romanum Pontificatum ab ecclesia Dei genitricis dominae nostrae, quae dicitur Ad praesepe, traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim a clero et proceribus et plebe deportatus est. Quod audientes missi Ludovici imperatoris moleste tulerunt, indignati scilicet, quod, dum praesentes essent, non fuerunt invitati, nec optatae a se futuri praesulis electioni interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa contemptus Augusti, sed futuri temporis prospectu omissum hoc fuerit (ne videlicet legatos principum in electione Romanorum praesulum exspectandi mos per huiusmodi fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus sedaverunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter accesserunt. (0339C)

C. XXX. Electio Romanorum Pontificum a Ludovico conceditur Romanis. Item pactum constitutionis Imperatoris primi Ludovici cum Romanis Pontificibus . (0340A)

Ego Ludovicus imperator Augustus statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi B. Petro principi apostolorum, et per te vicario tuo domino Paschali summo Pontifici *et universali Papae* et successoribus eius in perpetuum, sicut a praedecessoribus nostris usque nunc in vestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, Romanam civitatem cum ducatu suo, et suburbanis atque viculis omnibus, et territoriis eius montanis, et maritimis litoribus, et portubus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis, ac villis in Tusciae partibus. (0340B) Item infra: § 1. Quando divina vocatione huius sacratissimae sedis Pontifex de hoc mundo migraverit, nullus ex regno nostro aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra Romanos aut publice, aut privatim veniendi, aut electionem faciendi, nullusque in civitatibus aut in territoriis ad ecclesiae B. Petri apostoli potestatem pertinentibus aliquod malum propter hoc facere praesumat; sed liceat Romanis cum omni veneratione et sine qualibet perturbatione honorificam suo Pontifici exhibere sepulturam, et eum, quem divina inspiratione et B. Petri intercessione omnes Romani uno consilio atque concordia sine qualibet promissione ad Pontificatus ordinem elegerint, sine aliqua ambiguitate vel contradictione more canonico consecrare, et, dum consecratus fuerit, legati ad nos, vel ad nostros successores reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illum amicitiam et caritatem ac pacem socient.

C. XXXI. Electio et consecratio Romani Pontificis non nisi iuste et canonice fiat. (0340C) [Item Leo IV. Lothario et Ludovico Augustis.] PALEA.

« Inter nos et vos pacti serie statutum est et confirmatum, quod electio et consecratio futuri Romani Pontificis non nisi iuste et canonice fieri debeat. »

C. XXXII. Ab imperatore vel nunciis eius electioni Romani Pontificis nullum obstaculum generetur. (0341A) [Item Constitutio primi Henrici et primi Othonis cum Romanis Pontificibus.] PALEA.

« Constitutio primi Henrici et primi Othonis cum Romanis Pontificibus. Ut nullus missorum nostrorum cuiuscunque impeditionis argumentum in electione Romani Pontificis componere audeat, omnino prohibemus. Item: § 1. In electione Romanorum Pontificum neque liber, neque servus ad hoc venire praesumat, ut illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum Patrum antiqua admisit consuetudo, faciat aliquod impedimentum. Quod si quis contra hanc nostram constitutionem facere praesumpserit, exsilio tradatur. »

C. XXXIII. Iuramentum Othonis, quod fecit domino Papae Ioanni. Item Constitutio Othonis. (0341B)

Tibi domino Ioanni Papae ego rex Otho promittere et iurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per lignum hoc vivificae crucis, et per has reliquias Sanctorum, quod si (permittente Domino) Romam venero, sanctam Romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo secundum posse meum, et nunquam vitam, aut membra, et ipsum honorem quem habes, mea voluntate, aut meo consilio, aut meo consensu, aut mea exhortatione perdes, et in Romana urbe nullum placitum aut ordinationem faciam de omnibus, quae ad Te aut ad Romanos pertinent, sine tuo consilio, et quicquid de terra S. Petri ad nostram potestatem pervenerit, tibi reddam, et cuicunque Italicum regnum commisero, iurare faciam illum, ut adiutor tui sit ad defendendam terram S. Petri secundum suum posse. (0341C) *Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei evangelia.

C. XXXIV. Liberum sit clero et populo de propria dioecesi episcopum eligere. Item ex primo libro Capitulorum Caroli et Ludovici Imperatorum c. (0342A) 84.

Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, assensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria dioecesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbis sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.

Gratian. Ex constitutionibus his et pacto Ludovici imperatoris deprehenditur, imperatores illis renunciasse privilegiis, quae de electione summi Pontificis Hadrianus Papa Carolo imperatori, et ad imitationem eius Leo Papa Othoni I regi Teutonicorum fecerat. (0342B) Quum ergo praemissis auctoritatibus cunctis liqueat electionem clericorum tantummodo esse, quaeritur, quorum sit ipsa electio, an clericorum maioris ecclesiae tantum, an etiam aliorum religiosorum, qui in eadem civitate fuerint? Sed (sicut in breviatione canonum Fulgentii, Carthaginensis ecclesiae diaconi, invenitur) in septimo capitulo Nicaeni concilii et in Gangrensi statutum est, ut ad eligendum episcopum sufficiat ecclesiae matricis arbitrium. Nunc autem sicut electio summi Pontificis non a Cardinalibus tantum, verum etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate Nicolai Papae est facienda, ita et episcoporum electio non a canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosissimis clericis, sicut in generali synodo Innocentii Papae Romae habita constitutum est. Ait enim:

C. XXXV. Absque religiosorum virorum consilio canonici maioris ecclesiae episcopum non eligant. (0342C)

Obeuntibus sane episcopis, quoniam ultra tres menses vacare ecclesiam sanctorum Patrum prohibent sanctiones, sub anathematis vinculo interdicimus, ne canonici de sede episcopali ab electione episcoporum excludant religiosissimos viros, sed eorum consilio honesta et idonea persona in episcopum eligatur. Quod si exclusis *eisdem* religiosis electio fuerit celebrata, quod absque assensu eorum et conniventia factum fuerit, irritum habeatur et vacuum.

Gratian. Nunc ergo quaeritur, si vota eligentium in duas se diviserint partes, quis eorum alteri sit praeferendus? De his ita scribit Leo Episcopus ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII, al. LXXXIV, cap. (0343A) 5.

C. XXXVI. Quum vota eligentium in duas se diviserunt partes, quis sit praeferendus alteri. (0344A)

Si forte [quod nec reprehensibile, nec irreligiosum iudicamus] vota eligentium in duas se diviserint partes metropolitani iudicio is alteri praeferatur, qui maioribus *et* studiis iuvatur et meritis; tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne civitas episcopum non optatum *aut* contemnat, aut oderit.


HOME > 'moleste' in 'Gratianus, Concordia discordantium canonum, 63'
Gratianus, Concordia discordantium caIX, DISTINCTIO LXII. <<<     >>> DISTINCTIO LXIV.
4191w 21.56049489975 s