Gregorius_I_cps2, Epistolae, 10, 19HOME > 'moleste' in 'Gregorius_I, Epistolae, 10, 19'
Gregorius I, Epistolae, 10, EPISTOLA XVIII. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Ne Amandum a Surrentinis ad episcopatum electum detineat. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne acceptam ad possessiones emendas pecuniam, in alios usus expendant Surrentini monachi. hide dictionary links

(PL 77 1079A) EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Inquirat de Amandi vita in episcopum electi, eumque Romam quamprimum mittat.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Postquam is qui ad episcopatum Surrentinae civitatis electus fuerat aptus nobis visus non est, Amandum (1079B) presbyterum oratorii sancti Severini, quod in castro Luculano situm est, elegerunt. Eapropter experientiae tuae praecipimus ut eumdem presbyterum, excusatione postposita, sub omni ad nos studeat festinatione transmittere, quatenus petentium desideria cum Christi auxilio, si nihil est quod eum impediat, impleantur. Cuius vita vel actus, quia melius possunt illic ubi diu est conversatus agnosci, curae tuae sit cum fratre et coepiscopo nostro Fortunato de eo diligenter inquirere. Et si nulla sunt quae ad sacrum ordinem obsistere valeant, ad nos debet omni postposita tarditate transmitti. Ne autem gloriosa filia nostra Clementina hoc moleste suscipiat, ad eam experientia tua pergat, et cum eius voluntate hoc faciat. Sin vero reniti fortasse voluerit, huc eum, (1079C) sicut diximus, sine mora experientia tua transmittat, quia ita animi filiorum nostrorum a nobis pacandi sunt, ut tamen animarum utilitas non debeat praepediri.


168w 2.1500189304352 s