Gregorius_I_cps2, Moralia, 5, 4aHOME > 'moleste' in 'Gregorius_I, Moralia, 5, 4a'
Gregorius I, Moralia, 5, CAPUT IV [ Rec. IV ]. <<<     >>> CAPUT [ Rec. V ].hide dictionary links

(PL 75 0694C) CAP. IV.

VERS. 1, 2. - Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. (0694D)

29. Haereticorum verba blanda primum, post aspera. - Iam superius dicta sunt quae his vocabulorum interpretationibus exprimantur. Quia ergo festine ad indiscussa tendimus, prolata replicare devitamus. Hoc itaque est solerter intuendum, quod ii qui haereticorum speciem tenent, loqui molliter inchoant, dicentes: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. (0695A) Exasperare quippe haeretici auditores suos in exordio locutionis suae metuunt, ne vigilanter audiantur, eorumque valde tristitiam declinant, ut negligentiam capiant. Et pene semper blanda sunt quae proponunt; sed aspera quae prosequendo subinferunt. Unde et nunc amici Iob a reverentia mansuetae locutionis incipiunt, sed usque ad iacula asperrimae invectionis erumpunt; quia et radices spinarum molles sunt, sed tamen ex ipsa sua mollitie proferunt unde pungunt. Sequitur:


126w 1.0158021450043 s