Gregorius_Turonensis_cps2, De gloria beatorum confessorum, p1, 27HOME > 'moleste' in 'Gregorius_Turonensis, De gloria beatorum confessorum, p1, 27'
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, p1, CAPUT XXVI. De sancto Simeone a Columna. <<<     >>> CAPUT XXVIII. De miraculis ad sepulcrum eius factis. hide dictionary links

(PL 71 0849B) CAPUT XXVII. De sepulcris presbyterorum in basilica sancti Martialis.

Igitur sanctus Martialis episcopus a Romanis missus episcopis (An. 250, 30 Iun.) , in urbe Lemovicina praedicare exorsus est; eversisque simulacrorum ritibus, repleta iam credulitate Dei urbe, migravit a saeculo. (0850A) Erant tunc temporis cum eo duo presbyteri, quos secum ab Oriente adduxit in Galliam: verum ubi completi sunt dies eorum, ut et ipsi vocarentur de hoc saeculo, coniunctis sarcophagis, in eadem crypta in qua sanctus episcopus sunt sepulti; et unus quidem parieti proximus, alter vero huic contiguus erat. Super terram tamen utrique stabant: sed non poterat alteri propter illum qui primus erat honor impendi, hoc est non ibi palla expandi poterat, non lumen accendi. Quod cum incolae loci moleste ferrent, quodam mane accedentes ad cryptam, invenerunt sepulcra diversis parietibus esse locata; et sic accessus liber ad utrumque sepulcrum patuit, et qualiter beatus antistes ut cultor Dei veneraretur enituit.


144w 1.0414860248566 s