Gregorius_Turonensis_cps2, Vitae patrum, p2, 1, 3HOME > 'moleste' in 'Gregorius_Turonensis, Vitae patrum, p2, 1, 3'
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, p2, 1, II. <<<     >>> IV.hide dictionary links

(PL 71 1013B) III.

(1013C) Lupicinus igitur abbas cum minus haberet unde tantam sustineret congregationem, revelavit ei Deus locum in eremo, in quo antiquitus thesauri reconditi fuerant: ad quem locum accedens solus, aurum argentumque, quantum levare poterat, monasterio inferebat, et exinde, coempto cibo, reficiebat fratrum multitudines quos ad Dei officium congregaverat. Sicque faciebat per singulos annos. Nulli tamen fratrum patefecit locum quem ei Dominus dignatus est revelare. Factum est autem ut quodam tempore visitaret fratres quos in illis Alemanniae regionibus diximus congregatos; et accedens meridie, cum adhuc fratres in agro essent, ingressus est domum, in qua cibi coquebantur ad reficiendum: viditque diversorum ferculorum apparatum magnum, pisciumque multitudinem aggregatam, dixitque in corde suo: Non est dignum ut monachi, quorum vita solitaria est, tam ineptis utantur sumptibus. (1013D) Et statim iussit praeparari aeneum magnum. Cumque locatus super ignem fervere coepisset, posuit in eo cunctos simul, quos paraverant cibos, tam pisces quam olera sive legumina, vel quidquid ad comedendum monachis destinatum fuerat, dixitque: De his pultibus nunc reficiantur fratres. (1014A) Nam non deliciis vacent, quae eos a divino impediant opere. Quod illi cognoscentes, valde moleste tulerunt. Tunc duodecim viri, habito consilio, iracundia inflammati, reliquerunt locum, et abierunt per deserta vagantes, et ea quae erant saeculi delectabilia inquirentes. Revelatumque est statim per visum Romano, nec ei voluit divina miseratio rem actam occultare. Regresso quoque abbate ad monasterium dicit: Si sic futurum erat, ut ad dispersionem fratrum abires, utinam nec accessisses ad eos. Cui ille: Noli, inquit, moleste ferre, frater dilectissime, quae acta sunt. Nam scias purgatam esse aream Domini, et triticum tantum reconditum in horreo, paleas autem eiectas esse foras. Et ille: Utinam nullus abscessisset ex his! sed nunc indica, quaeso, mihi quanti exinde abierunt. (1014B) Qui respondit: Duodecim viri cothurnosi atque elati, in quibus Deus non habitat. Tunc Romanus cum lacrymis ait: Credo in illo divinae miserationis respectu, quia nec illos separabit a thesauro suo, sed congregabit eos, et lucri eos faciet pro quibus pati dignatus est. Et facta pro his oratione, obtinuit ut reverterentur ad gratiam omnipotentis Dei. Dominus enim compungi fecit corda eorum; et agentes poenitentiam pro excessu suo, congregaverunt singuli congregationes suas, et fecerunt sibi monasteria, quae usque hodie in Dei laudibus perseverant. Romanus autem persistebat in simplicitate et operibus bonis, visitans infirmos, et salvans eos oratione sua.

371w 4.4167490005493 s