Gregorius_VII_cps2, Epistolae extra registrum vagantes, 1064HOME > 'moleste' in 'Gregorius_VII, Epistolae extra registrum vagantes, 1064'
Gregorius VII, Epistolae extra registrum vagantes, XXX. Gregorii VII epistola ad Germanos. - Significat se ideo accelerare ad eos iter statuisse ut possit die 8 Ianuarii (1077) Mantues esse. Mandat curent ut bene recipiatur. (Anno 1076.)[MANSI, Concil. XX, 379.] <<<     >>> I Epistola Gregorii VII ad Lanfrancum Cantuariensem episcopum. De difficultatibus regiminis apostolatus. (Anno 1073.)[MANSI Concil. XX, 274.]hide dictionary links

(PL 148 0656A) XIII. Epistola Gregorii VII ad clericos et laicos Constantiensis episcopatus. - Ottonem episcopum ad synodum vocatum nuntiat. (Anno 1064.)[MANSI, Concil. XX, 627.]

(0656B)

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, clericis et laicis maioribus et minoribus, in Constantiensi episcopatu consistentibus, Christianam legem diligentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Misimus fratri nostro, episcopo vestro, Ottoni litteras exhortatorias, per quas pro nostri necessitate officii apostolica auctoritate iniunximus illi ut Simoniacam haeresim de Ecclesia penitus sua excluderet, et castitatem clericorum studiose praedicandam susciperet, et firmiter tenendam episcopali vigilantia inculcaret. (0656C) Nam sic eam nobis evangelicae et apostolicae litterae, authenticarum synodorum decreta, et eximiorum doctorum praecepta insinuant, ut eam dissimulare et negligere sine magno animae nostrae et populi Christiani detrimento non possimus. Sed episcopus vester, ut nobis relatum est, quae paterne suaseramus, perficere non curavit: et ut non solum inobedientiae, verum etiam rebellionis offensam contraheret, quemadmodum accepimus, palam clericis suis iussioni nostrae, imo beati Petri, omnino contraria permisit; ita ut qui mulierculas habuerant, retinerent et qui non habebant, illicita temeritate subintroducerent. (0656D) Quod, ut audivimus, moleste forentes, secundam ei scripsimus epistolam, indignationis ei nostrae motus ostendentes, et idem praeceptum iterato acrius inculcantes: tum etiam ipsum ad synodum Romanam, quae prima proximae Quadragesimae hebdomada futura est, advocavimus ut pro se rationem reddat, et inobedientiae causas, si rationabiles habuerit, in audientiam totius conventus exponat. Hoc ideo, fratres charissimi, vobis innotescimus ut animae vestrae saluti consulamus. Si enim beato Petro et sanctae sedi apostolicae fronte aperta repugnans et contumax esse voluerit, liquido manifestum est quod qui matrem vel patrem inhonorat, nullam a fidelibus patris et matris iure obedientiam exigere aut quaerere debeat. Indignum est enim ut qui magistro detrectat subesse, magister auditoribus postulet praeesse. (0657A) Quapropter omnibus, sicut praediximus, maioribus atque minoribus Deo et beato Petro adhaerentibus, apostolica auctoritate praecipimus, si in obduratione sua persistere voluerit, nullam ei obedientiae reverentiam exhibeatis, neque id animae vestrae perniciem esse putetis. Nam si, ut toties iam praediximus, praeceptis apostolicis voluerit esse contrarius, ab omni illius subiectionis iugo beati Petri auctoritate absolvimus ita universos, ut cum sacramenti obligatione quilibet ei fuerit obstrictus, quandiu Deo omnipotenti et sedi apostolicae rebellis exstiterit, nulla ei fidelitatis exhibitione fiat obnoxius. Non enim cuilibet personae contra Creatorem suum, qui cunctis praeponendus est, aliquis debet obedire; sed debemus contra Deum superbienti resistere, ut saltem hac necessitate coactus ad viam iustitiae addiscat redire. (0657B) Quanti enim periculi, quantaeque a Christiana lege sit alienationis obedientiam, maxime apostolicae sedi, non exhibere ex dictis beati Samuelis prophetae potestis cognoscere, quae sanctissimus papa Gregorius in ultimo libro Moralium procuravit exponere. Ut ea autem sint vobis in promptu, scripta transmisimus; quatenus indubitanter sciatis, nos vobis novam non dicere, sed antiquam sanctorum Patrum doctrinam propalare. Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victima, et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV, 22) ; quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere; obedientia quippe victimis iure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero propria voluntas mactatur. (0657C) Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante eius oculos, repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso igitur melius ostenditur, quid de eius laude sentiatur; si enim ariolandi peccatum est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola obedientia est, quae fidei meritum possidet; sine qua quisque convincitur infidelis, etsi fidelis esse videatur.


HOME > 'moleste' in 'Gregorius_VII, Epistolae extra registrum vagantes, 1064'
545w 1.8411290645599 s