Gregorius_de_Catino_cps21, Chronicon Farfense, 17, 7HOME > 'moleste' in 'Gregorius_de_Catino, Chronicon Farfense, 17, 7'
Gregorius de Catino, Chronicon Farfense, 17, [6] <<<     >>> [8]hide dictionary links

(105) [7] 

Tricesimus autem quartus in huius sacri caenobii regimine
extitit
a fratribus venerabilis Guido praesbyter electus. qui non (106)
de
sublimibus sed de parentibus fuerat humilibus. cum vero
cerneret
se non posse huius praelationis decenter portare onus,
obnixis
praecibus rogavit fratres ut sibi utiliorem prae se eligerent
pastorem.
quod vix potuit optinere. denique hoc a regimine
seposito,
quendam Bonifatium Dei servum eligere maluerunt.
et
ipse quidem in non nocuis studiis maxime assuetus,
gravissimum
sibi fore videbatur si in tam sublimi regimine seculariter
occuparetur.
itaque rennuebat omni nisu praeesse. sed
cum
fratres non ei acquiescerent, caepit in tantum praelationem
spernere,
ut virgae regiminis, quam manu gestabat, altiora ad terram
trahens
regiraret, et ima eius ad sublimia exaltaret. Quod
fratres
intuentes, coacti sunt illi in hoc quod petierat assensum praebere.
remoto
autem et hoc ab ipsa electione, elegerunt venerabilem
Supponem.
qui nobilis seculari prosapia, et doctus
videbatur
doctrina aecclesiastica. praelatus vero electione fratrum (107)
ad
imperatorem mox pro abbatia dirigit huius monasterii
legatos.
quod factum moleste accepit imperator H[einricus].
et
quia imperiali se presentare vultui electus neglexit, eius electionem
sprevit.
erat forte tunc in curia quidam abbas monasterii
Sancti
Petri ad Caelum Aureum. huic innuit imperator
ut
sibi utillimum offerret ex suo cenobio monachum quem ad
egregiam
imperii sui abbatiam dirigeret in Romanis partibus.
starimque
praesentavit ei domnum Almericum, litteris optime
eruditum
et aecclesiasticis doctrinis magnifice imbutum, qui
etiam
eundem imperatorem liberales apices studuerat edocere.
continuo
laectus imperator de hac illum abbatia investivit, et cum
huius
monasterii legatis illic qui aderant, et imperialibus missis
huc
honorifice dirigere curavit. cui praefatus Suppo nuper
electus
locum regiminis cedens et ipse desinit praeesse. huius (108)
autem
domni Supponis in hoc monasterio susceptas acquisitiones
ideo
hic prius inserere curavimus, quoniam ante praedictum domnum
Almericum
curam huius caenobii, et si non imperiali corroboratione,
optinuit
tamen canonica regularique et fratrum electione.

Denique incarnationis dominicae anno millesimo ac trigesimo
nono,
Longinus filius quondam Azonis optulit in hoc monasterio
sub
regimine domni Supponis res suas infra territorium Firmanum
ubi
dicitur Ginestretum, et in Casis, et in Floriano, cuius
fines
sunt: a via quae vadit a Sancto Petro de Galenano in Minoclam,
et
rivus inter Malisim et Occanianum, et rivus fontis Oriae
in
rivum Malisi, et ad Praetitulum castellum Rodaldi, deinde rivus
de
Rofiniano currens in Cavule, que sunt modiola . C.

item, optulit castellum Ophidam cum aecclesia Sanctae Mariae. et
castellum
de Iscla cum aecclesia Sanctae Crucis. et castellum
Gosianum
cum aecclesia Sanctae Mariae. quae omnia sunt in pertinentia
Ofidae,
Melesiano, monte Ophidae, Granariolo, Apuliola,
silva
de Macla, Salit Macina, Posseta, Lammule, colle Gualdoni,
Gimilliano,
Caese, Caprilia, Gualdo, casale Apreniano, Gusiano,
Ponticello,
Valle Cupa. et in Fretiano cum lacu, et in Guidonisco,
et
Hilice. et aecclesiam Sancti Pantaleonis. aecclesiam Domini
Salvatoris
in Caprilia. et portionem aecclesiae Sancti Emindii
in
Rofeliano. et portionem podii de Tophano filio Azonis
super
Cimbriano, et de ipsa aecclesia, et de castello Cimbriano sextarium
unum,
et de ipsa aecclesia. et portionem de castello
Aqua
Viva. et de castello Porchae. et de castello Ripa. quae
sunt
in Artiano, et Congionillo, et in montibus de Cimbriano, et (109)
Cimbrianillo.
et de aecclesia Sanctae Mariae in Cimbriano, et
vocabulo
Collis. et res suas de Plano de Aso cum molinis. Et
res
de Cornano et Astatiano. et de Luxemo, et de colle Canni,
Ardisco
et Pasiano, et Vocaliano, et Dussemo, et Torpeliano.
et
de castello Marthae quod dicitur Cosenianum, et aecclesia Sancti
Leonis,
et de aecclesia Sancti Petri ibidem. Quae sunt in Coseniano,
et
in Casi, et in Talmoniano, et in Marciano, et in Mura,
et
in Castratiano, et in Occlaniano, et in Ripule, cum aecclesia
Sancti
Thomae in podio Ripuli. et res de Fontorisi et ipsa
valle.
et de Floriano et colle Ansae. et portionem de curte
Sancti
Martini, et castello Sancti Valentini. quae res sunt in
curte
Sancti Valentini, et in Magisi, et in Meziano, cum portione
aecclesiae
Sanctae Mariae et aecclesie Sancti Venantii. et castellum
de
Beneventulo cum aecclesia Sancti Bartholomei. et res de Septeniano,
et
Sancto Lazaro, et in Colliclo. et de castello Sculcula
medietatem,
et de aecclesia Sancti Runtii. et de aecclesia
Sancti
Angeli in Copresa. et de podio Monte Cretaceo. Et
de
ipsis podiis. et cum piscatione et ipso portu. et de podio
monte
Tano. et monasterium Sancti Angeli in Philecta territorii
Asculani
iuxta flumen Tesinum. cuius res sunt in Philecta,
et
in castello Martae, quod dicitur Cusinianum, cum portione aecclesie
Sancti
Petri. et medietatem aecclesiae Sancti Georgii in
Occianiano.
et medietatem castellaris de Ripa cum medietate
aecclesiae
Sancti Salvatoris, et medietatem turris. et portionem
aecclesiae
Sanctae Luciae in Coseniano. et castellum de Insula iuxta
flumen
Tesinum cum aecclesia Sanctae Mariae. et aecclesiam Sancti
Georgii
in Ventiano. et aecclesiam Sancti Angeli in Loreto.
et
medietatem aecclesiae Sancti Martini in Extrada. et aecclesiam
Sancti
Blasii in podio super trivium Madelandiscum. Et aecclesiam
Sancti
Angeli in Philecta. et aecclesiam Sancti Iohannis
in
colle Lucido. et aecclesiam Sancti Benedicti in Apreniano.
aecclesiam
Sancti Laurentii in Sextiniano. aecclesiam Sancti Pauli
in
Ripalda. et portionem aecclesiae Sanctae Mariae in Colliclo.
castellum
de Colmare cum aecclesia Sancti Blasii. et aecclesiam
Sancti
Michahelis. aecclesiam Sanctae Mariae in Nebiano. et
aecclesiam
Sancti Sabini. et molina de fluvio Tesino, quae sunt (110)
in
Anteniano, et in Paterno, et in Caprilia, et in suprascripto
Philecta,
et in Aventiano, et in ipsa Insula. et sunt ipsae res
de
Colmare in podio Albetretae, et in podio de Carro. et res
de
terra Onciaria. et in Nebiano, et in Campistrini, et in Otectiano,
et
in Balaneto, et in Anteniano, et in Flacciano. et medietatem
aecclesie
Sancti Gregorii de Colonia cum ipsa terra. Et
sunt
suprascripta castella et monasterium Sancti Angeli, cum suprascriptis
aecclesiis
et pertinentiis, inter terras et vineas et silvas
modiorutn
quadraginta milia, habentia fines: montem de Polesia,
et
Clarum quomodo currit in fluvium Trontum, deinde montem
de
Nove quomodo vadit per Galianum in fluvium Asum, a pede
mare
cum piscatione et portu, ab uno latere medietatem fluvii
Tronti,
ab alio latere medietatem de fluvio Aso. Quidam
etiam
Transmundus filius Hilperini optulit ipso tempore res suas
huic
monasterio in territorio Asculano ubi dicitur Acqui. Idest
castellum
de Fociano vocabulo Turris cum aecclesia Sanctae Luciae
et
omnibus eius pertinentiis, quae sunt in Acqui, in Fotiano, et
in
Salit Macina, cum aecclesia Sancti Angeli. et in Ripa cum
aecclesia
Sanctae Iustae. et in Tufulae, et in Netiano cum aecclesia
Sacti
Yppoliti. et in Ariola. et in Popeniano cum aecclesia
Sancti
Valentini. et ad Ninum. et res de Gottaria cum aecclesia
Sanctae
Mariae. et in Sancto Montano. et in Aliano cum
portione
de Sancto Petro. et portionem de Sancto Petro de
Groliano.
et ubi dicitur Granuli terram et vineam modiorum
ducentorum
quinquaginta cum aecclesia Sancti Georgii. Quarum
rerum
fines sunt: a capite rivus qui currit de Luco in Trontum,
a
pede Lesianum et usque Rofenianum quomodo vadit in fluvium
Castellanum,
ab uno latere flumen Castellanum usque verticem
montis,
ab alio latere rivus qui vocatur Lanoxia quomodo currit
in
Fluvionem. omnes res sunt modiorum septem milium.

filii quoque Taselgardi quondam comitis contulerunt huic monasterio
res
suas quas receperaut per concambium a parte monasterii
Beati
Martini iuxta mare in curte de Brezano. Idest
aecclesiam
Sancti Angeli in Villa Mainae, et tenentes cum aecclesia (111)
Sancti
Angeli, quae sunt modiorum tercentorum, habentes fines:
a
capite et pede terra Sancti Martini, ab uno latere Firmane aecclesiae,
ab
alio Sanctae Mariae. pro quibus omnibus rebus dedit
eisdem
viris domnus Suppo abbas solidos . DC. quidam autem
Hilperimus
filius Tiburgae contulit huic monasterio res suas
in
territorio Asculano ubi dicitur Acqui. idest castellum de Luco
cum
aecclesia Sancti Angeli, quae res sunt in Villa, et in Canale,
et
in Padule, et in Tufule, et in campo de Villa, et in Salit
Macina,
et cum aecclesia Sancti Angeli, et in Ripa cum aecclesia
Sanctae
Iustae, et in Cangiano cum aecclesia Sancti Salvatoris et
Sancti
Iohannis, et in Polliano. quae res sunt in Sturna, et in
Plagie
de Cocosia, et in Septeniano. et res de Geziano, et in
Pomario,
et in Saxo Pensile, et in Pito, et per ipsos montes,
et
res de Sumati, quae habent fines: a capite usque comitatum
Reatinum,
a pede usque Clarum quomodo pergit in flumen Trontum,
ab
uno latere usque montem Cardetam, et flumen Castellanum,
et
Pizum de Sena, ab alio usque Sallum quomodo venit
in
Cavallariam et in montem Ruptum. et sunt omnes modiorum
decem
milium. et omnia quae eis pertinebant de castello
Hirclo.
et portionem aecclesiae Sancti Iuvenalis. et molina de
Aqua
Puza. et portionem de castello Philecto quod est sextarium
unum.
filii vero Guidonis qui et Leporis dicebatur contulerunt
res
suas in territorio sive comitatu Firmano. idest castellum
de
Monte Prandonis cum aecclesia Sancti Nycolai. et de
castello
Sculcula medietatem cum portione aecclesiae Sancti Arontii.
quae
res sunt inter affines: a capite rivus de Ascareto qui
pergit
in Capitectianum, et in Trivium ad casam Adae praesbyteri
filii
Luponis Confectae, recte venientes in flumen Trontum, a pede
mare,
ab uno latere Trontum, ab alio rivus Rangiolus sicuti venit
a
Raviolo ad casam Adae praesbyteri suprascripti, et per ipsum rivum
pergit
in mare. et cum portis ad litora maris. in
comitatu
Asisio ubi dicitur ad Pratum collata sunt in hoc monasterio
quaedam
res modiorum quatuor. quidam autem Iohannes (112)
hannes
refutavit in hoc monasterio portionem de curte Sancti Benedicti
et
omnibus quae ei pertinent. in Turano quoque
Siefredus
refutavit quasdam res. in Greciae vero oblatae sunt
in
hoc monasterio quaedam res. in territorio quoque Asculano
Tophanius
filius Aimeradi contulit huic monasterio castellum
quod
nominatur Podium cum terris et vineis modiorum quingentorum,
et
cum aecclesia Sanctae Marinae. et in territorio Firmano
medietatem
castelli de Monte sicco. et aecclesiam Sanctae
Mariae
in territorio Firmano et Asculano ubi dicitur Cazanus.
et
res Luponis Marcisi. et res de monte de Carro. et de
Cazano.
et de Gaveniano. et de Oliano. et in Rapuniano.
et
in Colle Longo. et in Patrinione. et in colle Asinarii.
et
in Pinna. et in monte filiorum Ocpaldi. et in collibus
Sancti
Poli. et portionem de aecclesia quam Guido filius Petri
per
cartam confirmavit. et in territorio Asculano castellum
de
Spinitulo cum suis pertinentiis et cum sexaginta modiolis.
et
castellum quod episcopus Emmo per cartam concambiationis
ei
confirmavit. et ad Sanctum Demetrium terram
quam
ei Mainardus per cartam confirmavit. et aliam quam
ei
Amico confirmavit. et alteram quam acquisivit a singulis
hominibus
modiorum ducentorum. et tres partes de castello
Insula,
et cum terra Rainaldi et singulorum hominum, et cum
pertinentiis
trium partium eiusdem Insulae modiorum trecentorum,
et
cum aecclesia Sanctae Trinitatis intra castellum Spinitulum.
et
portionem de Sancto Demetrio, et de Sancto Petro
in
Casule, et cum tribus partibus de aecclesia Sancti Martini in
Valentera.
et quartam partem de castello Sextirano, et cum
quarta
parte aecclesiae intra castellum Sancti Iohannis. et quartam
partem
Turris et de omnibus pertinentiis. et quartam partem de
castello
Pinniolae cum quarta parte aecclesiae Beati Michahelis. Et
ubi
dicitur Aliegano ad Ripam ipsum podium cum quarta parte
de
Ripa. et podium de casa Amonis quartam partem. et ubi (113)
dicitur
Fustinianus quartam partem podii cum quarta parte aecclesiae
Sanctae
Crucis ibidem, et cum rebus de Maiano, et de Fano,
et
de Marzanello. quarum rerum fines sunt a capite fluvius
Tesinus,
de uno latere Lava Lutosa quomodo currit in flumen
Trontum,
de alio latere rivus de Raviolo. et sunt modiola tria
milia.
in massa quoque Folge ubi dicitur Azanus donatae sunt
huic
monasterio quaedam res Hieronimi praesbyteri. in monte
de
Velo aliae res. de curte Sancti Benedicti refutavit Iohannes
de
Faida quasdam res in hoc monasterio, recepto pretio librarum
quatuor.
quidam vero Girardus filius Iohannis, pro culpa
a
se commissa solidorum . XX., composuit in hoc monasterio
res
suas in loco ubi dicitur Viarum. in comitatu Asisinato
ad
Casalinum collatae sunt in hoc monasterio qupdam res.
et
aliae res in Urbana, et in Nazano, sive in Sextiliano. de
aecclesia
autem Sancti Iohannis comitatus Asisinati et de aliis
rebus
ibidem fecerunt in hoc monasterio convenientiae obligationem
Albericus
comes, filius quondam Attonis, una cum Alberico
filio
suo, ut si deinceps litidium vel molestationem aliquam
contra
hoc monasterium fecerint ipsi aut haeredes eorum, componant
argenti
libras viginti. videlicet de rebus de Satriano, seu
ad
Planella, et a Cerqueta, sive ad Calcina, et ad Pratale, et ad
silvam
de Vallafreda, seu in Silvule, et per alia vocabula, quorum
fines
sunt: fossatus de Vallefreda, inde pergentes ad Poplum filiorum
Adenolfi
et ad aecclesiam Sancti Apollinaris recte in serram de
Satriano,
deinde ad fossatum de Varico, exinde in Tessin, deinde
in
Silvulas, indeque in Tessin, et tunc in rivum primi lateris.
Iste
namque praelibatus domnus Suppo venerabilis abbas, sicut (114)
supra
retulimus, quia imperialem confirmationem de hac abbatia
primo
minime habuit, iccirco huius monasterii terras scriptitare
vel
aliquas exinde facere locationes nullo modo praesumpsit. Nos
enim
nil tale in huius monasterii membranis potuimus reperire.
Tricesimus
vero sextus huius sacri caenobii extitit abbas
venerabilis
domnus Almericus, qui pro eo quod corpore videbatur
maxime
pilosus, vocatus est etiam Ursus. sub cuius
cura
regiminis collatae sunt huic monasterio quaedam res in Moza,
Postmontem,
in Fisiniano tertia pars. et de castro Vulpiniano
medietas.
infra urbem Romam quaedam res iuxta Thermas
Alexandrinas.
monasterium Sancti Andreae apostoli quod
positum
est in Bisano. de castello vero Postmontem quaedam
obligatio
facta est cum hoc monasterio. in Sorbiliano
quaedam
res in hoc monasterio collata est. et aliae res de comitatu
Spoletano
et castaldato Teramnano iuxta Seram et flumen
Naricum.
in territorio Sabinensi casalem de Viaro. et (115)
podium
in Campo Brictonorum quod dicitur Sancti Benedicti.
in
territorio Tuscanensi quasdam res Sancti Peregrini et Sancti Anastasii
quae
positae sunt prope castellum et turrem de Corgnito.
in
territorio Sabinensi ubi dicitur Turris aliae res. dedit autem
praelibatus
abbas domnus Almericus argenti libras triginta et emit
terram
atque casales ex corpore massae quae appellatur Cornicla
et
Treigum. et casalem qui vocatur Collis Longus in territorio
Sabinensi.
in Ophiano collata est ipsa vallis in pede Sancti
Iohannis
huic monasterio. in Grecie ad Gualdaturum
alia
res. in Viaro refutata est quaedam res in hoc monasterio.
in
Gabiniano ad Monumentum Album alia res.
in
comitatu Reatino ubi dicitur Mala Morte quoddam tenimentum.
in
territorio Sabinensi ad Pinianum aliae res in
Moranula
alia res. in ducatu Spoletano et in curte de Metiano
alia
res. in territorio Sabinensi ad Lanianum alia res.
et
ad Ferrarios aliae res. et de aecclesia Sanctae Marinae medietas.
filii
autem Bucconis dederunt huic monasterio res suas de
castello
Bucciniano et eius pertinentiis, et de Sala, et Rocca, et
Cornazano,
et in Sectiniano, pro quibus receperunt praetium a
domno
Almerico abbate argenti librarum centum. fecerunt
etiam
obligationem pro se suisque haeredibus, sub paena auri boni
et
optimi librarum centum, de omnibus ipsis rebus, scilicet de
medietate
Roccae, et medietate castelli Sancti Donati cum suis
pertinentiis,
quae sunt Pipilianum, Sanctum Donatum, pertinentia
Sancti
Iohannis, vocabulum Cornazani, montem Ocellionum, Carbonianum,
Privatim,
Sectinianum, Campum Longum, Casarinae,
castello
Bucciniano et Sala, si aliquid in eis causare vel litigare
voluerint.
quaedam etiam res in suprascripto Cornazano huic (116)
monasterio
collata est. in comitatu Asculano vocabulo Perecce
alias
res commutavit suprascriptus abbas. in comitatu
Reatino
ubi dicitur Turrita quarta pars aecclesiae Sanctae Mariae cum
quadraginta
duobus modiolis prope eam reddita est in hoc monasterio.
in
territorio Sabinensi in monte de Cisterna et
valle
ubi dicitur Sambucetus donata sunt in hoc monasterio modiola
. XIII. in Cornazano modia . L. et medietas aecclesiae
Sancti
Iohannis vendita sunt in hoc monasterio, pro quibus omnibus
domnus
Almericus abbas dedit filiis Gualafossae praetium solidorum
centum.
qui etiam refutaverunt in hoc monasterio
castellum
Sancti Donati. domnus quoque abbas Almericus
emit
in Campo Longo quasdam res praetio solidorum . XVI.
in
comitatu Reatino ubi dicitur Grecie in hoc monasterio collatae
sunt
quaedam res. et in casale Iohannis Curti. et molinum
in
Greciae curte. et alia res ad Sanctum Cassianum.
et
in Gualdaturo, et in casale de Moricla. et alia res ante praedictum
molinum.
et de ipso molino partes duodecim. Et
alia
res ad Sanctum Cassianum. et quaedam portio de sedio
molini.
in territorio Sabinensi ad Sanctam Reparatam, ubi
dicitur
rivus Tenebellus, Iohannes de Georgio donavit huic monasterio
quasdam
res suas. in vocabulo Sala quaedam res
oblata
est in hoc monasterio. et in curteGreciae alia res.
in
territorio Sabinensi ubi dicitur Barilianus alia res. de Rescaniano
refutaverunt
filii Gualafossae in hoc monasterio quasdam
res,
et receperunt a domno Almerico abbate concambium in Pantanula,
et
in Casarina, et in tenimento de Viaro pro portione
aecclesie
Sancti Martini, et rebus in Rescaniano, et colle Laculano, (117)
et
Agutianillo. item, praefatus Iohannes de Georgio concessit
in
hoc monasterio res suas de curte Sanctae Reparatae, et
casalem
de Parrucia, et casalem de Ansardis, et casalem de Marchisianis,
et
casalem de Alberto Caput Pazo.

Hucusque domni Almerici abbatis temporibus huic aeditas monasterio
acquisitiones
retulimus, cuius etiam deinceps concessiones
de
huius monasterii rebus referre studebimus.

Denique in territorio Sabinensi, ubi dicitur Petriolum et Magise,
concessit
quasdam res et clausuram unam praetio librae unius,
excepto
castellum Cuphi et podium cum terra datum per commutationem
filio
Arduini. in Vulpiniano sextam partem, et inter
Muranulas,
et in Campo de Ruta super Cisternam, et Marghisiano
Cum
aecclesiis pro solidis . C. in Quinza modia . VII. pro
solidis
. LX. et ibidem modia . XLV. pro solidis . CC. in Feclini
et
in Ripalda quasdam res modiorum . X. pro solidis . XX. in
Sistiliano
et in Nazano pro solidis . XX. ad pensionem laguenae
de
musto. in Campo Brictonorum modia . XI., praetio modiorum
. VIII., ubi idem castellum cernitur. in Paternione pro solidis
. XX. in Iviano et in Sentiano modiola quatuor pro solidis
. XX. ad Sanctum Gurdianum, et in Casule, et in Lafriniano
pro
solidis . XX. in loco ad Ferrarios quasdam res et de aecclesia
Sanctae
Marinae medietatem pro solidis . C. in Petriolo in casale
Merconis
et in casale Sabini Prodonis a via supter pro rebus
valentibus
solidos . CC. in * * Mianam, et in Prepi, et in
Sanguiniano,
et in Pantanula pro solidis . L. ad Sanctum Gordianum,
et
in Casule, et in Lafriniano * *. item, in Bucciniano
modia
quatuor pro solidis . XII. in Bezano, et Civitella,
et
Criptule, et Canali, et Verrucule praetio argenti librarum . X.
in
Miana pro solidis . L.;. in Rufiniano Minori, et in Arnaria
modia
. X. pro solidis . LX. in Salisiano pro praetio librarum . XXX.
in
Loroniano pro solidis . XL. ad pensionem dandam musti laguenas
quatuor.
et ibidem modiola . VII. pro solidis . XXX. in
Ciciliano,
quod est ad Sanctum Donatum, et in Cornatiano modiola (118)
. XXVII. praetio argenti librarum . VI. ad pensionem reddendam
grani
modium unum; ordei unum, speltae unum, operas tres
et
xenium unum, de olivis vero quartam partem. in Peterolo
et
in Canali pro solidis . XL. in Aquiniano modium . I. pro solidis
. X. in Tribiliano, et in Marciliano, et in Villa Rustica, et
in
Castellione pro solidis . C.

Hic vero memorandus ac domnus abbas Almericus huius bona
monasterii
intus vel extra extitit per omnia conservator fidelis,
nec
ea alicuius aura favoris in aliquo divastavit, sed pio affectu
ac
opere benigno magnaque sagacitate mirabiliter ampliavit. aecclesiastica
quoque
ornamenta et librorum volumina in hoc monasterio
studiosissime
auxit. fertur autem quod artis grammatice
et
Scripturae divinae libros quadraginta duos maiores minoresve
hic
accumulare curavit. de vestimentis autem et cibis confratrum
sic
honorifice et decentissime ac sollemnissime studebat, ut
nullus
inter eos indigens aut despicabilis videretur. nemo circum
morantium
comitum aut aliorum persecutionem aliquam vel
divastationem
praesumebat inferre in bonis abbatiae. quibus etiam
bona
huius monasterii male aliquando petentibus omnino denegabat.
donantem
enial bona aecclesiastica histrionibus et seculi
tyrannis
fraudulenter et inutiliter et absque maximo decentique
aecclesiastico
proficuo, secundum sanctissimi Augustini sententiam,
asserebat
morte dignum, et Iudae perdito comparandum. in suis
etiam
vestimentis non erat superfluus nec renovator frequentissimus,
sed
parcus ac religiosus in omnibus, non etiam delicatus.
pro
mortuis quoque oblationes huic monasterio allatas, his Dei
servis
auferentes, vel in secularibus sumptibus lubrice expendentes,
referebat
sacrilegos apud Deum fore, et pauperum pessimos necatores.
et
quidem florebat in utroque hoc caenobium ipsius regiminis
temporibus,
et abundabat bonis omnibus. ubicumque
autem
horum quisquam fratrum obviabatur, propter praedicti patris
et
caeterorum seniorum religionem et innocuam praelationem, tamquam
Dei
angelus in itinere adorabatur, et ut Christi apostolus (119)
inestimabiliter
venerabatur. si quando autem comites inter se
dissidebant,
et invicem depraedationes exercebant, et contigeret praedam
aliquam
infra terram abbatiae recuperare, nemo insequi praesumebat,
sed
ac si divinitus evasam tremendo iudicio dimittebat. Sed
non
defuit tunc invidia diaboli, qua mors in orbem terrarum introiit.
Denique
cum domnus imperator H[einricus] Romam venisset,
adversarii
bonorum emulantes accusare illum apud eum et detestari
per
nimium studuerunt, dicentes eundem personam exiguam habere,
et
ad tam magnum regimen inscium et impotentem fore, quamquam
litteris
eruditus et prudentissimus videretur. sed cum nulla
ratione
cor imperatoris contra eum possent commovere, non multo
post
collectum magnum per totam abbatiam fodrum, qui Romae
ferebant,
ut regio consignarent vultui, ex toto fraudarunt et dispergere
atque
ad nichilum illud deducere curarunt, ut saltim hac incuria
animus
imperatoris indignaretur, et benivolentia illius circa illum
hac
de causa offenderetur. factumque est. itaque eo imperator
perviso
paucissimo fodro, iratus obstupuit, et se derisum vel contemptum
ab
eo aestimavit. tunc plurimis comitum et curiae magnatibus
imperatoris
suadentibus, hanc ab eo abstulit abbatiam,
et
domnum Supponem quem supra libavimus in ea constituit.
Itaque
domnus Suppo reordinatus, egritudine invalescente, non
multo
post, haud anni scilicet circulo expleto, moritur. predicto
vero
domno Almerico conceditur aecclesia Beati Martini in
hoc
monte sita Mutilla, cum mansis et terris ac molendinis sufficientibus,
in
qua postmodum, quandiu vixit, in Dei servitio quiete
ac
pacifice permansit.

Tricesimus denique septimus huius sacratissimi caenobii pastor
extitit
domnus et abbas Berardus, noster ab annis primevis hic
receptor
ac nutritor diligentissimus. cuius actus moresque hic
annotare
veridica et fideli relatione breviter curavimus. Fuit
quippe
in causis venturis suptilissime providus, in exterioribus
rebus
acquirendis ardentissimus atque sagacissimus, in intimis
vero
laborandis et digne utiliusque utendis, vel domibus renovandis,
haud
valde strenuus. deficientium extraneorum recuperator (120)
benignissimus
monachorum. in suis sibi peccantibus indulgentissimus,
nec
unquam diu suspiciosus. religionis et bone
consuetudinis
amantissimus, bonorum hominum et equitum collector
promptissimus,
minorumque virorum blanditor humillimus.
ad
extraneos etiam et potentes nimis benignissimus, et visu benivolus;
in
benefaciendo vero suis propriis non nimis sollicitus.
rectas
observantium propositiones bene reverentissimus, credulus
et
amator sibi adhaerentium familiarius, et flexibilis valde supplicantibus
se
rationabilius. favorum hominum bon,+que famae cupidus,
in
utroque etiam proposito aptissimus, moribus quoque et
actis
digne comptus, castus ipse, et in causis custodiendis cautissimus.
acquisitor
autem avidus, et distributor largifluus. Inconsiderate
nanque
et improperanter dator assiduus. iuris huius
aecclesiae
et libertatis per omnia amantissimus, quam, Christo protegente,
suis
temporibus eruit variis oppressionibus, et ditavit
maximis
honoribus.

Electus quidem a cunctis unanimiter post domni Supponis
mortem,
iam iuvenis et plus minus triginta habens annos aetatis,
in
festivitate sancti Calixti papae quod est . II. idus octobris, et
ad
ultramontanas partes mox missus ad domnum Heinricum imperatorem
tertium,
a quo abbatiae huius accepit corroborationem
investitione,
altero die post dominicae incarnationis solemnitatem,
scilicet
in beati Stephani festivitate, quod est . VII. kalendas ianuarii,
anno
vero Christi nativitatis millesimo ac quadragesimo
octavo.
et vixit in hoc regimine annos . XLII. iamque senex
et
plenus dierum obiit dominicae incarnationis anno millesimo
. LXXXVIIII. nocte kalendarum novembrium, quinta videlicet
feria,
ad nocturnas ipsius diei festivitatis iam nobis ingressis.
cuius
omnium praecipuarum rerum acquisitiones hic nobis
sub
brevitate placuit inserere, ut plenius et nominatim sciant qui fastidiuntur
prolixa
lectione hanc perspicientes brevissimam subnotationem.
verumtamen
prius ipsius describimus electionem cunctorum
seniorum
munitam nominibus confratrum et una cum eo
directam
ad imperatorem. (121)


HOME > 'moleste' in 'Gregorius_de_Catino, Chronicon Farfense, 17, 7'
Gregorius de Catino, Chronicon Farfense, 17, [6] <<<     >>> [8]
3840w 29.184526205063 s