Grimaldus_Sangallensis_cps2, Praefationes antiquae, p131 
Grimaldus Sangallensis, Praefationes antiquae, IN ORDINATIONE PRESBYTERORUM. <<<     >>> [PRO CONGREGATIONE RELIGIOSORUM MONACHORUM.hide dictionary links

(121 0921A) IN MISSA SACERDOTIS PROPRIA.

Aeterne Deus. Qui dissimulatis humanae fragilitatis peccatis, sacerdotii dignitatem concedis indignis, et non solum peccata dimittis, verum etiam ipsos peccatores iustificare dignaris. (0921B) Cuius est muneris, ut non existentia sumant exordia, exorta nutrimentum, nutrita fructum, fructuosa perseverandi auxilium. Qui me non existentem creasti; creatum fidei firmitate ditasti; fidelem, quamvis peccatis squalentem, sacerdotii dignitate donasti. Tuam igitur omnipotentiam supplex exposco ut me a praeteritis peccatis emacules, in mundi huius cursu in operibus corrobores, et in perseverantiae soliditate confirmes. Sicque me tuis altaribus facias deservire, ut ad eorum qui tibi placuerunt, sacerdotum consortium valeam pervenire. Et per eum tibi sit acceptabile votum meum, qui se tibi obtulit in sacrificium, qui est omnium opifex, et solus sine macula pontifex, Iesus Christus Dominus noster. Per quem.

Alia. (0921C)

Aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui pro amore hominum factus in similitudinem carnis peccati, formam servi Dominus assumpsit, et in specie vulnerati medicus ambulavit. Hic nobis Dominus et magister salutis, advocatus et iudex, sacrificium et sacerdos. Per hunc te, Domine sancte, Pater omnipotens, suppliciter exoro, ut dum reatum conscientiae meae recognosco, quo in praeceptis tuis praevaricator exstiti, et per delictorum facinus corrui in ruinam. (0921D) Tu, Domine, erige quem lapsus peccati prostravit; illustra cor quod tetrae peccatorum caligines obscuraverunt; solve compeditum quem vincula peccatorum constringunt; praesta per eumdem sanctum et gloriosum et adorandum Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, quem laudant angeli, throni et dominationes. Cum quibus, etc.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem, quam tibi, Domine, offero, pro peccatis meis nimiis atque offensionibus, maiestatem tuam totis viribus, Deus piissime, humili prece deposco dignanter suscipias, exorans ut remittas crimina quae carnis fragilitate atque tentatione iniquorum spirituum nequiter admisi, etiam ultra ad eas non sinas reverti, sed confirma me in iustificationibus tuis, et perseverantiam mihi tribue in illis, et fac me dignum ante conspectum tuum astare, sacrificiumque tibi Domino casto corpore et mundo corde digne offerrre. Per Christum.


312w 0.58429598808289 s