Guibertus_S_Mariae_de_Novigento_cps2, De pignoribus sanctorum, 2, 1HOME > 'NOVENNIS' in 'Guibertus_S_Mariae_de_Novigento, De pignoribus sanctorum, 2, 1'
>>> Guibertus S Mariae de Novigento, De pignoribus sanctorum, 2, CAPUT II.hide dictionary links

(PL 156 0629) CAPUT PRIMUM.

(0629B)

Igitur iis, ac si prooemio futurae nostrae disputationis, explicitis, ad fundamentum quod in initiis iecimus, pretiosos fidelis eloquii lapides apponamus, et nucleum difficillimae et a multis mihi propositae quaestionis terendo, et quasi dentibus effringendo quaeramus. Ob hoc nempe densissima tractatus praeteriti veluti rudera exhausimus, ut licentius circa nodum, utinam Deo favente, solubilem, elaborare possemus. (0629C)

Cum quidem super sanctorum reliquiis, quid cogitandum, quid agendum sit hucusque dixerimus, illud dispositioni nostrae omnimodo supersedit quod dentem Salvatoris, quem novennis forsitan exigente natura emisisse potuerit, quidam in vicinia nostra se habere contendunt. Nec desunt alii qui umbilici superfluum quod nuper natis abscinditur, sunt qui circumcisi praeputium ipsius Domini habere se asserunt, de quo magnus Origenes, « Fuere, ait, quidam qui de ipsa Domini circumcisione non erubuerunt libros scribere. »

Duobus ergo sequentibus omissis, primo capitulo quod nos propinquius urget haereamus. Hoc enim abrogato, liquidius exinanientur et caetera. (0629D) Etsi probari potest hoc in terra resedisse de eius proprio, miror quam vicissitudinem nobis noluerit dimittere in corpore figurato, figurato, inquam, quod sic umbra fit secundum speciem ut non discrepet a virtutis efficacia secundum praecedentem veritatem. Praecedens autem, ipsa est personalis veritas, in quam refertur et identificatur significatum. Quod enim ob sui memoriam tradidit faciendum, indubiam suae proprietatis praesentiam refert. Quae tamen hic praesentia, si aliud esset quam ipsa proprietas, non maior esset quam annuli coniugalis penes uxorem praestantia. Ad uxoris enim memoriam, annulus vicissitudo fieret mariti. (0630B) Alterum ergo sicut nascendo de Virgine, patiendo in cruce aliquantula temporum mora praecessit, dedit causas alteri, quod ad eius, ut sic dicam, vicariam identitatem sub eius exemplo successit.

Inde a me potissimum illud primum veritas appellatur, de quo ista quae agimus tractabilia nobis sacramenta manarunt, quia qualemcunque recipiat veritatem illud quod a primo sub figura demittitur, primum tamen principaliter verum est, quod causam subministrat illi, quod ab eo derivatum est. Illud enim procul dubio veritas principalis et est et dici potest, in quo nil aliud adumbratur quam capi intuentium atque tractantium tam sensibus quam intellectibus valet. In altero autem, etsi omnis habenda veritas est, principale tamen non est, quia a principali inflectitur quod est, et ad id reciprocari sibi semper convenit, cuius species ac relativum est. (0630C)

Speciem vero non particularitatem, sed figuram, quam usus exterior praetendit, accipio, cum sit hoc totum quod est praecedens suum. Unde et in psalmo Spiritus principalis Pater appellatur (Psal. L, 14) , non quod secundum divinam essentiam Filio et sancto Spiritui principetur, sed quod Filii ac sancti Spiritus ab ipso origo deducitur. (0630D) Unde qui in psalmo principalis dicitur, personarum tamen ultimus nominatur, cum ex ipsius ore Filii in tribus vocabulis primo ponatur, ut a propheta evidenter innuatur, in natura illa quod nil prius, nil posterius habeatur, licet grata levitas substantiis subsistentiarum quasi origines supponere machinetur, cum neutrum in divina essentia capi posse videatur, cum sola essentia, dum de divinis agimus, dici convenientius aestimetur. Cum enim subsistentia ab aliquibus substantiae origo dicatur, qui vigilat diligenter attendat quomodo in Deum substare ac subsistere cadat, cum humani capacitas ingenii, et linguae humanae licentia nil praeter essentiam de Deo habilius dicat


502w 0.33579897880554 s