Guibertus_S_Mariae_de_Novigento_cps2, De pignoribus sanctorum, 2, 2HOME > Guibertus_S_Mariae_de_Novigento, De pignoribus sanctorum, 2, 2
Guibertus S Mariae de Novigento, De pignoribus sanctorum, 2, CAPUT I. <<<     >>> CAPUT III.hide dictionary links

(PL 156 0630D) CAPUT II.

§ I. His per excursum dictis, tandem repetamus omissa. (0631A) Illud itaque principale corpus, quod materiam sequentibus praestitit sacramentis, si sui residuum in terra dimisit, parte provecta ad superos, quae necessitas fuit nos quasi alterius corporis in hac vita oppignerare mysterio, cum satis omnino esset de propriae carnis eius gaudere residuo? Et certe sine ullo intellectualitatis acumine, sine ulla experientia contemplandi, carnis nostrae adiacebat obtutibus, Dominicae carnis quas praedixi particulas intueri, et digitis attrectare, nec opus erat per vini panisque materiam, rerum videlicet apparentium, fidei, iuxta Apostolum, nostrae substantiam exercere (Hebr. XI, 1) . Plurimum enim animus exercetur, et quasi extra suae habitationis castra egreditur, cum ex intentione visibilium invisibilia speculari docetur. (0631B) Gratiosum plane est, et cunctis desideriorum aestibus affectandum, rem quae est excolenda ipsam sine typis, sine figurarum velaminibus, prae visibus habere, ardere praecordiis, ulnis cordis astringere. Et cum Deum non lateat amorem eorum quae videntur et sensibus adiacent, affectuosius in hominum sedere ac haerere iudicio, nunquam decuit ut qui in eius semper possumus delectari proprie proprio, impenetrabili multis subtilitate fatigemur potius quam iucundemur umbratico.

Cum ergo sufficeret tantillum illud residui, si tamen tantillum dici potest, quod toti mundo praeponderat, ad gaudii universalis fideique tenorem, quid Iesus Dominus in figurata rursus hostia carnem suam mortalibus dat obsidem? (0631C) Certe securus dicam, quia frustra ad sui monimentum vicarium dimisit corpus, qui tot portionum, quae sui sufficerent facere mentionem, in terra reliquerit munus. Haec, inquit, quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis (I Cor. II, 25).

Scire velim quam de se haberi memoriam affectat, et cur alia, quibus magis inter suos celebretur, inducat, cum non dico tot ac tantae partes, sed ad totius mundi concursum corporis eius, quod de sancto Spiritu Virgo conceperit, minutia in atomi modum vel una sufficiat. (0631D) Videtur autem mihi quasi sit dicere: Cum nihil in terra resideat, unde mea apud vos memoria recalescat, ubi enim nihil sensualitati vestrae praestat, quod intellectualitati praesentiam meam innovando exhibeat, dignum est ut tale quid vobis a me fiat, unde me vobis pro me restituam, et de mei apud vos praesentia quam amastis et adhuc desideratis, nihil imminuam. Quid aliud praelibatus sermo, si vigilanter attendas, resonare videbitur?

Duo ergo erunt corpora nobis ad hanc memoriam inculcandam praestituta? Nonne apostolis, sed contra solum Iudam agens, loquitur: Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis? (Ioan. XII, 8.) Sed ne hoc contrarium aestimetur illi promisso: Ego autem vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) , sciendum procul dubio quia hoc intelligendum est de tutela, in quantum Deus est, spirituali, illud de praesentia corporali. (0632A) Quod si de praesentia hac agitur, profecto qui dentem eius, vel umbilicum, seu quod legitur circumcisum sibi arrogat, usquequaque mentitur. Quod enim dicit, me, quidquid humanitus unquam fuit, complectitur.

Quod si particulas illas illum esse negas, partem pro toto, et totum pro parte poni posse forsitan ignoras, synecdochice nempe non solum loqui Scripturas, sed et ipsos quosque illitteratos et vulgares hac figura sermonum uti, nulli non perspicuum. Si enim tibi casu quolibet pedem, manum vel ultimum unguem atteras, et interrogeris quid habeas, nonne illico infers: Laesi me, inquis? Et quota pars unguis ad totum? Si te laesum non diffiteris cum perminima tui particula quatitur, illud me quod semper ab ipsis haberi non posse fatetur pari sensu tenebitur. (0632B) Si amicos, animarum nostrarum dimidium, et propinquos sanguinis, carnem nostram appellare solemus, cum singuli dicimus me, quid aliud quam totum quod est in nobis et ex nobis exprimimus? Certe si sanguinem minuas, capillum tondeas, reseces unguem, et rogitaret quis cuius essent haec, aut tua esse, aut de te responderes. Si de agro aut corio fieret subcisivum, non ideo non esse de agro aut corio quod excisum fuerit, nisi insanus asseret.

§ II. Quod in sumptione corporis Christi efficiat meritorum inaequalitas. (0632C) - Audi adhuc antequam ad arctiora contra te progrediamur, quod partem tuam premat, ab eo ipso Domino alibi dicitur: Qui manducat me vivit propter me (Ioan. VI, 58) . Ecce, sicut superius diximus: Ego vobiscum sum (Matth. XXVIII, 20) . Et: Me non semper habebitis (Ioan. XI, 8) , diversa sonare, ita primum illud me aliud significat quam secundum. Est enim dicere: Qui exterius meum, carnem videlicet et sanguinem, manducat, vivit ex eo ipso quod interiorem hominem illuminando vivificat. Cum ergo fieri non possit ad litteram, ut totus ab aliquo manducetur, nisi pars pro toto accipiatur, secundum interiorem sensum indifficulter id agitur, praesertim cum fides corporis ita habeatur ut quod minutatim porrigitur, totum in suis minutiis teneatur. (0632D) Sicut enim de manna in Exodo legitur quia: Qui plus collegerat, non amplius habuit; et qui minus paraverat, nihil minus (Exod. XVI, 18) ; sed cuique prout edere poterat est impensum, ita huiusmodi sacramentum, prout in quoque sese capit intellectus, aut minuitur, aut excrescit: minuitur secundum propriae obscuriorem intelligentiam fidei, ubi tamen minor non est utilitas sacramenti; excrescit autem, secundum capacitatem fidelis ingenii, in quo eadem quae in simplicibus manet aequalitas ad salutem sacri cibi, omnibus, iuxta pietatis a Deo indultae mensuram, in nullo clauda est sufficientia tanti doni.

In omni autem materiali re maioritas et minoritas ideo esse dignoscitur, quod quorumque in quibusque naturis quantitates corporum aequas magnitudines habere non possint, et quod in maiorum molium enormi crassitudine continetur, in minorum tenuitate neutiquam capiatur. (0633A) In huius vero sacrificii mystico apparatu longe aliter se modus habet, praesertim cum in illa dispertitione, licet non dissimilis aliis quantitatibus disparitas habeatur, secundum tamen interioris oculi pensum, non plus refert ab altari qui totum quidquid conficitur inibi sumit quam qui portiunculam omnino perminimam. Si enim multos in ara proponas panes, putas quod singuli illi singula Dominica corpora faciant, et non magis numerositas quantacunque fuerit hostiarum ad unam internae contemplationis redigatur effigiem?

Panes qui in pyxide inscio sacerdote super altari remanserunt, non esse sacratos, quia requiritur offerentis intentio. (0633B) - In quo etiam illud adnotandum, licet proposito minus conveniat, quia aliquos in hoc ipso errasse cognovi, quod sacramentarios illos panes super aram, dum solemnia aguntur, in pyxide quis, ignorante sacerdote, dimiserit, et divina re exacta remansisse compererit. Casus ille ad cleri iudicium, qui illi Ecclesiae serviebat, delatus, hunc habuit censurae finem, quod videlicet quidquid erat in pyxide, quae super aram, dum fierent sacra, resederat, pro confecto sacramento haberetur, et communicaturis pro eucharistia praeberetur. Quod absurdissime factum, hebes est qui dubitat. Quo enim orantis intentio, imo memoria aut notitia quidem nulla porrigitur, qua ratione sacrari posse creditur? (0633C)

Certe si ipsi pallae corporali sacerdote inscio subiiceretur, aut in quavis parte calicis gutta, praeter id quod ab ipso propositum est, pependisse post exactum mysterium videretur, nihil profecto inibi ad sacramentum pertinens a sapiente aliquo sentiretur. Nihil enim ibi fit, nisi in eo quod fides expostulantis attingit, nec quidpiam quod sacrum fiat aliunde contrahitur, nisi id solum cui verbum Dominicum, quod solummodo sacramentum conficit, coaptatur. Quod facit infidelis aut catechumenus post Evangelium in ecclesia, hoc facit panis improvide appositus, aut in aliqua parte calicis fortuito stilla dependens inter sacra.

Qui Eucharistiam sumit, totum Christum, hoc est hominem et Deum, manducat. - Sed iis semotis, ad ea quae coeperam redeundum. (0633D) Qui, inquit, manducat me, vivit propter me (Ioan. VI, 58) . Si ergo Christum ita manducari intelligas, ut in distributione illa per membra, membrorumque segmenta in ora suscipientium cedere credas, verbi gratia, ut iste digitum, ille digiti partem percipiat, sicque per singulas partes corporis, et item partium frusta procedat, profecto huic sensui verbum Christi non consonat. Quod ergo dicit, me, universitatem substantiae, quae tunc erat, significat, imo id quod ex utraque natura erat. Ac si diceret: Qui manducat me in quantum homo sum, vivit propter me in quantum Deus sum. Cum enim sit Deus in duabus ex duabusque naturis, ex altera nostrum mortale vivificat, ex altera nostrum vitale clarificat. (0634A) Hinc est quod corpus et sanguinem, quodque singulariter tradit, ut quod corporis nostri humilitati eximendae ab aerumnis naturalibus attinebat, per suum corpus in nostros usus praebitum induceret; et iuxta quod in Levitico legitur: Anima enim omnis carnis in sanguine est (Levit. XVII, 14) , per sanguinem suum animarum nostrarum interna lustraret.

Quod luce evidentius ostendit, dum ad exhibitionem corporis nil aliud infert, nisi: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur (I Cor. XI, 24) . Quod tamen et ipsum additamentum apostoli Pauli est. Ad sanguinem autem, tanto laxius tractat, quanto animam corpore pretiosiorem existimat. (0634B) Hunc enim et pro eis quibus loquebatur, et pro multis effundendum perhibet in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28) . Si ergo sanguis ad diluendas a peccatis animas exponitur, profecto patenter ostenditur, nullum animabus inesse peccatum, nisi quod ipsarum animarum appetitu ac consensu peragitur; sicut enim manubrium sine ferro nil explicat, ita corpus sine animae voluntate praeter originale non peccat.

Si adhuc exempla rogitas, praesto plane erunt simillima. Cum enim dixisset Ioannes: Multi ex Iudaeis crediderunt in eum, adiecit: Iesus autem non credebat se eis (Ioan. II, 23, 24) . Iuxta beatum namque Augustinum, non se eis credit, quia, etsi credat, non nisi tamen baptizato eucharistiam corporis sui committit. Dicit et alias: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me (Ioan. XII, 44) : Alias etiam: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem (Ioan. VI, 54) , etc.


HOME > Guibertus_S_Mariae_de_Novigento, De pignoribus sanctorum, 2, 2
Guibertus S Mariae de Novigento, De pignoribus sanctorum, 2, CAPUT I. <<<     >>> CAPUT III.
1473w 6.9873371124268 s