Guibertus_S_Mariae_de_Novigento_cps2, De vita sua, 1, 25HOME > 'moleste' in 'Guibertus_S_Mariae_de_Novigento, De vita sua, 1, 25'
Guibertus S Mariae de Novigento, De vita sua, 1, CAPUT XXIV. <<<     >>> CAPUT XXVI.hide dictionary links

(PL 156 0889C) CAPUT XXV.

Aedituus, qui pauperem durius pepulerat, castigatur. (0889D) - Quidam Flaviacensis monachus Otmundus vocabatur, qui cum adhuc clericus plurima monasterio contulisset, ad extremum sese contulit. Qui suscepto monachatu coepti boni poenitens, aegre nimium quod fecerat, tulit. Sed mox a Deo infirmitate corporis castigatus, sensit, egitque postmodum viciniora saluti, nec sacrum iam ordinem necessitate, sed coluit voluntate. Is ira mobilis cum aequo plus esset, factus ecclesiae aedituus, pauperculum hominem, qui a se eleemosynam importune petebat, dure plusquam debuerat ab ecclesia expulit. (0890A) Quo interdiu facto, cum nocte sequenti vigilias significaturus ad ostia aperienda prodiret, ecce diabolus, in specie hominis pauperis quem pridie male eliminaverat, sibi obvius fuit, et fuste elevato monachum quasi percussurus impetiit. Fores namque inter clerum et populum interiecti parietis aperuerat, et ad alias, per quas intrat populus, reserandas procedebat, cum repente exterioribus obseratis in exitu anteriorum a medio basilicae ille simulans se ferire prosiliit. Cumque ille pavefactus cessisset, hominem aestimans quem hesterno arcuisset, in se tandem rediit, et dum ostia forinseca clausa pensat, diabolum tandem fuisse credidit, qui hoc signo suum opus in homine denotavit.

Molestias ingerunt daemones agonizanti. - In hiemali tempore dum ad naturae requisita consurgeret, solitis indui pigritans sola cuculla vestiebatur, et inter moras illas frigore mortifero angebatur. (0890B) Nec multo post extremarum corporis partium tumore perductus ad mortem, nomen ipsum mortis plus iusto moleste ferebat. Cumque indesinenter, heu! sibi sub tantis moeroribus clamitaret, ad extremam devenit horam. Qui sumpta communione, et per Dei gratiam retenta, caetera enim redibant ad vomitum, spiritum iam laborabat absolvere. Interea cum haec prima fierent hora noctis, et custos ecclesiae vir bonus sese cubitum collocasset, ecce audit in coemeterio, quod iuxta erat, fratrum, innumerabilem daemonum frequentiam consedisse. (0890C) Qui cum liberum ad haec sentienda haberet intellectum, potentia tamen quadam spirituali deprimeretur ad linguae et corporis motum, introeunt ecclesiam, et ante lectum eius transeuntes, inter chorum et altare sese proripiunt, et ad domum qua decumbebat aegrotus intendunt. Cumque ille, qui ista mentaliter fieri sentiebat, Deum ut ab iis salvaretur in spiritu exoraret, nec causa mortis tantum cogi exercitum ignoraret, mox ut ad cellulam agonizans [f., agonizantis] attingunt, fratres, qui circa morientem fuerant, ad convocandum aliorum conventum tabulam ex more percutiunt. Quo dum convenitur, ille nec mora resolvitur. Quod idcirco retulerim, non quod in malignam illam partem eum cessisse crediderim, sed quod omnes mecum pensare commoneam, quod princeps mundi venit ad Filium Dei, in quo non habebat quidquam. (0890D) Et si ad illum, ad nos quam potius [l. potius quam ad nos] in quibus pene totum habet, diabolicam certum est rapidis affectibus convenire dementiam.

Mulier infanti imprecata diabolo mancipatur. - Mulierem inibi vidi, quae cum suo parvulo filio atrocissime irasceretur, inter alia maledicta, quibus innocentem iaculabatur, infantulum baptisma etiam, cui intinctus fuerat, ore nefario maledixit. Quae confestim arrepta a daemonio bacchari insanissime, et detestabilia loqui et agere coepit. Quae perducta ad ecclesiam, et fratribus exhibita, per orationes et exorcismum sensui reddita, ex vexatione edidicit Dominica non maledicere sacramenta.

Energumena monachi pravos mores appetit. (0891A) - Puellulam itidem vidi energumenam ad memoriam inibi Geremari confessoris adductam. Quae cum diebus aliquot commorata fuisset ibidem, quadam die tracta est a parentibus ad altare. Cui cum assisteret, retorto ad chorum capite videt pueros monachos post se stantes, et ait: « Quam pulchros, Deus meus, iuvenculos! sed est inter illos unus qui nequaquam eis cohabitare deberet. » Quo audito valde mirati sumus, quorsum talis sententia respectaret. Nec mora quidam ex ipsis fuga elabitur, et inter fugiendum prava eius vita moriendo deserta religione detegitur.


HOME > 'moleste' in 'Guibertus_S_Mariae_de_Novigento, De vita sua, 1, 25'
567w 0.66623306274414 s