Guibertus_S_Mariae_de_Novigento_cps2, Moralia in Genesin, 1, 1HOME > 'CONCUPISCENTIALIS' in 'Guibertus_S_Mariae_de_Novigento, Moralia in Genesin, 1, 1'
>>> Guibertus S Mariae de Novigento, Moralia in Genesin, 1, CAP. II,hide dictionary links

(PL 156 0031) CAPUT PRIMUM.

(0031C)

VERS. 1. In principio creavit Deus coelum et terram. (0032C) in principio conversionis nostrae intra nosmetipsos in duo quaedam sibi valde contraria dividimur, quae in nullo bene vivente pacem vel momentaneam inter se, ut puto reperiri, possunt habere. Sunt autem caro, et spiritus. Caro autem hoc in loco, et saepe alias cum pro vitiis carnis ponitur, in malo accipitur. (0033A) Homo namque a Deo ita conditus est immunis ab omni superfluo et inordinato animi et carnis suae motu, cum tanta harum duarum partium concordia creatus est, ut nil in se prorsus molestiae pateretur, donec divinum imperium, serpenti obtemperans, transgrederetur: quo pacto illico contrariam dominio mentis sensit carnem. Et iustum quidem fuit, ut quandiu ipse Deo obedienter subiiceretur, nullam repugnantiam sui adversus se pateretur, nec minus iustum fuit quod cum Deo subiici nollet, nec seipsum sub suo iure haberet. Unde et cum de vetito comedissent, ambo sibi dicuntur perizomata (Gen. III, 7) , id est circumcinctoria texuisse, quia vicelicet hi, qui prius nihil concupiscendo viderant, iam aequo iudicio turpiter stimulari in alterutrum sentiebant. (0033B)

Ex tunc ergo in nobis concupiscentialis inobedientia regnat, quae etiam nolentes ad motus nos indecoros invitat. In his igitur qui chaos vitiorum devitantes, principia conversionis benevolendo fecerunt, Deus coelum et terram creat, quia Spiritum, id est rationem, et terram, id est carnalem affectum, quae prius confuso in corde fidelium commista ferebantur, ordine discernit et suscitat, et coelum quidem superius statuens, cuiusdam ei principatus dignitatem tribuit, de cuius nutu terra cum suis omnibus sperare debeat. (0033C) Sicut enim de coelo lumen infunditur et ex discursu nubium ubique terrarum pluviae ministrantur, ex quatuor quoque ventis coeli terra perflatur, ita de ratione, quae summa nostri pars est, intelligentiae, rectae intentionis discretionisque claritas procedit, in ea Patrum antiquorum coelestes enubilantur, servantur et aliis tradendae sententiae, ex quibus cum compluti, et alii fuerint, sui etiam corporis terram, id est omnes sensuum suorum partes, hac spiritualis scientiae plenitudine ad bonis operibus fructificandum irrigat, et quatuor spiritualibus, principalibusque virtutibus, prudentia scilicet, iustitia, fortitudine, temperantia quidquid vitiosi est humoris, quasi cuiusdam aurae potentis impulsu abstergit et siccat. Sicut enim, si bene attendas, terra nihil pene est, nisi de coelo quidquid boni gignit accipiat, ita corpus nostrum omni sterilitate boni et miseria peccati squalidum remanet, nisi ratione regatur. (0033D) Ratio vero nihil aliud est quam intellectus, ex quo Dei et angelorum similes efficimur, quo ea quae Dei sunt sapimus, quo etiam solo in vita hac a bestiis differimus, hoc animalitatem nostram, id est carnalitatem, quam cum bestiis habemus communem, regere et ordinare debemus.

Habemus igitur coelum in nobis, quo in coelestia suspiremus; habemus econtrario terram, qua ad appetenda infima pecorum more demergimur. Haec sibi, secundum Apostolum, invicem adversantur, ut quae bona cupimus facere, saepius non possimus (Gal. V, 17) . Cum itaque ad Deum convertimur, rationem, quae sub affectu carnali quasi ancilla ordine praepostero, et valde perverso iacebat, erigimus, et contra eum, qui servili audacia dominae suae insurrexerat, perpetuum certamen exercere proponimus. (0034A) Tunc ergo primum in nobis coelum ac terra creatur, cum duorum istorum intelligentia et ordinata secundum iustitiam differentia in animo haberi incipit. Sed ipsam terram qualiter explicet sequentia videamus.

VERS. 2. - Terra autem erat inanis et vacua. Terram, ut dixi, vel corpus nostrum, seu affectum carnalem debemus istic accipere. Carnalis vero affectus inanis vere dicitur, quia nihil solidum, stabile, vel constans, quantum ad se pertinet, habet; sed, sicut caro subtractis ossibus tota concidit, per se stare non valens, ita pars nostri inferior, scilicet animalitas, nisi adsit ratio quae regat, nil ponderosum, nil utile, sed totum vanum, turpe et incommodum agere novit. (0034B) Quae inanitas praecipue ad interiorem pertinet hominem, ad deterioris videlicet affectus ipsius partem, cum longe a Deo cogitatio eius et cura versatur, et aut otiosum prorsus est, aut noxium quod meditatur. Cum ergo sit in vagabundo cordis appetitu inanitas, et a divino, ut ita dicam, semine miseranda sterilitas, restat ut sequatur necessario in operum bonorum exhibitione vacuitas, quia valde mirum esset, si vitalem succum arbor a radicibus perdidisset, et arefacta introrsum folia fructusque produceret. Terra ergo primo inanis interius, et vacua ab utilitate exterius. Qui de terra est, ait, de terra habet esse, et ideo habet de terra loqui (Ioan. III, 31) , quia si conderet homo quid a se habeat, nil prorsus invenit, nisi quod absente Dei gratia asinum iuvat. (0034C) Quid enim est homo, non dico sine ratione, sed sine Deo, qui clarificat rationem, nisi pecus? Ratio namque nisi amori divino adiuncta, versutia potius saecularis et diabolica dicenda est quam ad aliquid boni valens prudentia. Haec cum, Deo inspirante, legem iuxta Apostolum spiritualem scit et amplectitur, carnalem tamen affectum patitur, vanitati subiecta non volens (I Cor. VII, 15) ; unde et quod operatur non intelligit, id est non approbat, non diligit. (0034D) Per spiritum enim, id est rationem, quae cum Deo sentit, et ex Deo, et cum Deo videt, attendit bonum quod fieri convenit, desiderat facere, sed caro renititur, et venundatur, id est alienatus homo a potestate sui per consuetudinem peccandi, quod non vellet per spiritum facit per affectum, et ex eo quod invitus facit, ex hoc ipso legi Dei quoniam bona est, consentit.

Et, ut probetur magis haec terrae inanitas, addit ibidem Apostolus. Nam cum dixisset: Nunc autem non operor ego illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17) , id est non ex mea rationali voluntate procedit, ut malum faciam, sed ex necessitate pravae consuetudinis, adiecit: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Ibid. 18) . Omnis enim creatura sine Deo, in quantum ad verum esse pertinet, nihil est, et, si expers sit summi boni, per se nunquam bona est. Omnis autem natura quia a Deo fit, bona est; diabolus enim, secundum hoc, bonus est, sed ex suo pessimus est. (0035A) Unde verum est quia terra, quantum ex se habet, inanis est, nulla utilia cogitans; vacua est, nihil idoneum usui fructificans. Inanis ergo interius, et vacua exterius.

Dicunt auctores nostri quod in veteri translatione non dicitur inanis et vacua (Gen. I, 2) , sed invisibilis et composita. Quod optime moralitati consonat. Mens enim hominis in peccati profunditate constituti, cum per consuetudinem peccandi ad reprobum sensum pervenit, ita amore vitiorum quibus assuetus est, praegravatur, ut omnino seipsum attendere nesciat, et in qua corporis dehonestatione et animae perditione iaceat prorsus non videat. (0035B) Talis est enim reprobus sensus, ut in tantum mentes periturorum excaecet ut, cum sint in fetore miseriaque et omnium se videntium despectu ac horrore positi, beatos se solos et vere ab aliis honorandos pro sua prosperitate et bonis proventibus, quibus super alios felices fore se gloriantur, aestimare audeant. Hi sunt de quibus Salomon ait: Laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14) . Quod maxime sensus reprobi proprium est.

Antequam itaque Deus inter coelum, ut supra diximus, distinguat et terram, terra erat invisibilis, quia antequam in corde cuiuspiam criminosi discretionis gratiam daret, affectus carnalis quam sordidus, quam exsecrabilis esset, non Deo, quem nil latet, sed sibi ipsi, qui patitur, penitus invisibilis est; quia sicut ebrius quod patitur nescit, ita vitiis plenus quid sit honestum, quid non honestum discernere nequit. (0035C) Sicut namque vivus et mortuus, si aliquo in loco sint positi, vivus quidem mortuum videre potest, sed mortuus vivum non potest; ita homo quispiam, cuius rationaliter animus viget, vitia quam detestabilia videre potest; qui vero in profundum malorum iam venit, et iam contemnit atque desperat, quid sit virtus, quid modestia, quid bona caetera non considerat; furor enim est illis, scilicet peccatoribus, secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas (Psal. LVII, 5) . Furor est reprobus sensus, qui in amentiam versos irrationabiliter et, ut ita dicam, porcine vivere miseros cogit. (0035D) Qui secundum similitudinem serpentis, videlicet aspidis, est, quia sicut aspis, cum praesenserit incantatorem, alteram aurium terrae affigit, alteram vero cauda obdurat, ne incantantis carmen obaudiat; sic isti cum verba sacri eloquii, aut cuiuslibet praedicatoris audiunt, quae de contemptu voluptatum proferunt, mox ad memoriam pristina sua delectamenta reducunt, quibus quasi cauda aurem cordis obducunt, et praesentia quibus fervent et inhiant pariter attendunt, quibus totum suum intellectum in terrena deprimentes, contra Deum se vocantem obstruunt.

Hi terra invisibilis sunt, quia seipsos in qua peste sunt pensare non norunt: repleti namque iniquitatum obscurati sunt terrae domibus (Psal. LXXIII, 20) , id est proni ad proprias libidines, nil scire nisi quod carni dulce sit quaerunt, et ad divina videnda oculos animi perdiderunt. (0036A) Et quia nondum nec seipsos aspicere praevalent, iure terra quae invisibilis praemittitur, incomposita subinfertur. Nisi enim intuitum suae internae considerationis aliquis amittat, nunquam ad exteriora mala, et incomposita, et inordinata opera procedit. Sicut namque caecus ea quae corpori suo adhaerent, vestes scilicet suas et caetera disponere nitide ac decenter, et sordes appositas evitare nescit, ita is qui mentis per vitia caecitatem incurrit, actus turpes et indignos, quorum studio flagrat, interius moderari penitus nequit. Legitur apud Salomonem: Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso (Prov. VI, 12) . Nisi enim introrsum a Deo apostatasset, ad incongruos ac reprobos gestus exterioris hominis non venisset. Caveatur igitur primum caecitatis occasio, ne forte superveniat obscenorum operum effusio. (0036B)

Sed unde haec prodeant, vigilanter sermo divinus intimat. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Potest ad litteram dupliciter ita dici: Et tenebrae erant super faciem abyssi, id est super profunditatem aquarum quae proprie vocatur abyssus; vel super faciem abyssi, id est plusquam in abysso. Abyssus allegorice mens humana dicitur, quae quantae sit quamque incomprehensibilis profunditatis, omnis homo novit, cui inscrutabilem altitudinem, instabilitatem fluctus, perturbationem sui cordis experiri contigit. (0036C) Evenit enim etiam in bonorum cordibus, cum caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem confligit (Gal. V, 17) , ut in tanta densitate cogitationis sit animus, ut ipse vix in seipso deprehendere possit, in quo sit statu, utrum sequatur impetum carnis, an impetum spiritus.

Legat qui vult plenius id nosse beati Augustini tractatum super abyssus abyssum invocat (Psal. XLI, 8) . Et in cordibus iniquorum quod putamus est barathrum, quae tenebrarum immensitas, si mentibus electorum tanta inest obscuritas? (0036D) Si super humum populi Dei iuxta prophetam ascendunt spinae curarum saecularium, et vepres desideriorum carnalium, quanto magis super domum gaudii civitatis exsultantis? (Isai. XXIII, 13.) Quod est dicere: si hi, qui nil aliud in hoc mundo charius habent quam suam a Domino flere peregrinationem, flere saeculi praesentis aerumnam, molestias et tumultus, nebulasque animorum patiuntur, quanto gravius illi qui totis praecordiis flagitia sitiunt, avaritia anhelant, libidinibus sordent, invidia tabescunt, superbia turgent? Ex his itaque tenebris illa, de qua supra tractavimus, invisibilitas et incompositio oriuntur. Sed sunt quidam, qui licet Babyloniam hanc, id est mentis confusionem per scelera multa inciderint, tamen quiddam rationis residuum, quasi ex grandi igne scintillam retinent, ex qua miseriae illius pavendam nimium voraginem, in qua demersi sunt, considerare valent. (0037A) Et cum sint aliqui prorsus exstincti, qui, ut dicitur in psalmo: Dormiunt in sepulcris (Psal. LXXXVII, 5) , id est prava consuetudine sunt depressi, quorum Deus non est memor amplius (Psal. LXXXVII, 6) , quos profecto ad propriae revocando lumen cognitionis nunquam revisit; sunt tamen hi quos praediximus, oculo etsi multum turbato, non tamen penitus excaecato, qui caput de abysso elevantes clamare, soleant: De profundis clamavi ad te (Psal. CXXIX, 1) , et caetera. His convenit quod sequitur.

Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Aquae in sacra pagina aliquoties voluptates carnis significant. (0037B) Unde et in Evangelio spiritus de homine exiens per loca inaquosa ire dicitur (Luc. XI, 24) . In diluvio igitur aquarum multarum (Psal. XXXI, 6) , id est in fluxu multorum carnalium desideriorum constitutis mentibus Dei Spiritus superfertur, quia adhuc igniculo discretionis vivente considerat infelix animus quas patitur miserias; et sicut de rege Babylonis legitur, quia coram Sedechia rege Iuda filios eius occiderit (Ier. LII, 10) , ita, dum quisque attendit a diabolo per vitiorum immissionem opera sua bona interfici et destrui, cum quanto rugitu haec aspiciat dici non potest, quia se videt omnino perire, dolet malletque mori, et tamen contra insitas medullis concupiscentias et consuetudines non valet ullo modo resistere. Sub persona horum multa in suis lamentationibus Ieremias propheta deplorat. (0037C) Sunt qui ollis carnium delectantur in Aegypto, et exerceri sponte sua operibus luti et lateris; sed sunt rursus alii qui coacti ac moerentes ab exactoribus urgentur ad sordida et fragilia opera, quae signantur per lutum et laterem, et Pharaoni, id est diabolo, famulantur inviti, qui clamant cum Psalmista ad Deum: Miserere mei, Domine, quoniam inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 7) . Quorum Deus interiorem gemitum audiens educit vinctos (Psal. LXVII, 7) funibus criminum, ad hoc ut sint in fortitudine pravis suis motibus resistendi; similiter eos qui exasperant (Ibid.) ad hoc erigit, ut cum David audire debeant: Inveni viros secundum cor meum (Act. XIII, 22) , quorum perire facit memoriam iniquitatis cum sonitu blasphemiarum, quibus adversus Deum solebant perstrepere, qui vertit impios, et iam non sunt impii, et habitantibus in sepulcris oblivionis exclamat: Lazare, veni foras (Ioan. XI, 42) . Id est pestilentem illam peccati temulentiam digerens aestu acerrimo poenitentiae edormisce, et qui quasi mortuus, excors et elinguis in barathro vitiorum iacebas occlusus veni, id est accede ad eum qui te vocat interius per peccati deplorationem; ut foras, id est in aperto iam prodeas per bonorum operum exhibitionem. Ipse namque videt afflictionem populi sui, et descendit, id est compatitur ad miserendum eis, et dicit eis:

VERS. 3. - Fiat lux, et facta est lux. Quid ergo dicimus debere intelligi per lucem, nisi illud primum bonum, quod his qui convertuntur ad cor (Psal. LXXXIV, 9) datur. Quid est autem primum bonum, nisi timor Dei, qui dicitur initium sapientiae? (Psal. CX, 9) . Sapientiam vero lucem appellari non uno, sed multis Scripturarum locis advertimus. (0038A) Quod si ipsa lux est, et initium eius timor Dei est, timor profecto, quia pars eius est, idem quod totum est, lux scilicet est. Sapiens enim: Proposui, inquit, pro luce habere illam (Sap. VII, 10) . Et alter: Miserere nostri, ait, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum (Eccli. XXXVI, 1) . Et exponens quam lucem adiecit: Et, id est, immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te (Ibid., 2) , id est super vitia nostra, quae non permittunt a nobis exquiri te. Ut cognoscant (Ibid.) , id est ut cognoscere nos faciant, cum evicta ac depressa, te opitulante, fuerint a nobis, quia non est Deus, nisi tu? (Ibid.) Sed videndum est, cum superius dixerimus, eos qui vitiis opprimuntur, timore suae perditionis urgeri, unde iste timor sit melior qui a nobis appellatur lux. (0038B)

Sunt qui timent, ne in suis deprehendantur flagitiis, qui timor magis ad male agendum incitat, quam retrahit. Sicut enim poeta de talibus ait:
Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
Sic et nos secundum eumdem sensum possumus dicere, quia quo occultius peccatum committitur, eo vehementius in animo committentis desiderium excitatur. Nam, quod latenter fit et quod prohibetur ne fiat, libentius perpetratur. (0038C) Nam concupiscentiam, ait Apostolus, nesciebam, id est non adeo gravem expertus eram, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7) . Dicit etiam quidam Sapiens: Timor nihil est nisi praesumptionis adiutorium (Sap. XVII, 11) , scilicet quia cum in animo timore quis aestuat, aestus ipse, qui de servili totus timore constat, plus ad effectum sceleris provocat quam retardat; et est proditio cogitationis auxiliorum, id est ostendit, quod ipsis perversis cogitationibus ad malum anhelantibus timor ipse auxilietur, scilicet vires praebeat. Timent itaque deprehendi, timent proditioni etiam suae aliqui, sed quia ex gratia Dei non est, quia ex amore non constat, vitiorum ardorem non superat. Filii Israel poenas quas lex minabatur timentes, nec metu poenarum, nec carnalium praemio promissarum a legis praevaricatione teneri poterant, quia nullo Dei amore ad bene agendum animos applicabant, sed totum coacti serviliter non spiritu adoptionis agebant. Timor ergo ille quem dicimus lux est, qui et tenebras obscenae cogitationis discutit, et pariter ad amorem virtutis accendit. (0038D)

Qui igitur primo sine fructu de suo torpore dolebat, de quo se excutere non poterat, quia sine luce gratia coelestis erat, iam dolet, nec dolor vacuus est, quia unctio sancti Spiritus, quae eum docet de omnibus et roborat, adest. Antiqui quando exercebantur ad palaestram, ungi consueverant, ideo videlicet ut per nuda, et ex unctione madefacta corpora labentibus eius, qui colluctabatur, manibus minus teneri luctator posset. Nudi autem, id est a saecularium rerum amore praepediti [f., expediti] et uncti, id est divinae dilectionis dulci suavitate delibuti, diabolo duellum indicere iubemur, cuius tanto minor est fragiliorque in pugnando constantia, quanto fervidior in corde poenitentis invenitur compunctionis gratia. (0039A)

VERS. 4. - Facta autem luce, Vidit Deus quod esset bona. Quid est vidit Deus, nisi quia videri fecit? Dicitur et de Centurione: Audiens Iesus miratus est (Luc. VII, 9) . Unde miratus est, per quem omne mirum creatum est, praeter quem nihil mirum est, nisi quod mirum voluit nobis ostendere, quod ad commune exemplum a fideli homine dictum est. Vidit ergo lucem quod esset bona, id est videri fecit, quam bonum esset, timori et amori mentem mancipare divino. In deliciis et voluptatibus educati quid sit miseria nesciunt, et in squaloribus ac spurcitia enutriti, quid sint deliciae ac felicitas nesciunt. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit, ait quidam; cognoscimus quid habuimus, postquam habere desinimus. (0039B) Cum igitur post innumera flagitia ad Deum revertimur, et vitia in virtutes commutamus, tunc primum animadvertimus, in quo pestilentiae barathro iacuimus, et quo vehementius de perpetrato facinore erubescimus, tanto copiosius ad priorem vitam boni operis novitate contegendam aestuamus. Et non modo timor est, ne deprehendamur in vitiis, sed etiam si impune peccare liceret, amore iustitiae semel praegustatae iam peccare nolumus, quae ad praesens in tantum nos remunerat, ut etiam metu iam perditionis abiecto securitatem gloriae consequendae tribuat. Sequitur:

Et divisit inter lucem, et tenebras [al., Et divisit lucem a tenebris]. Quid est divisit nisi discretionem habere inter vitia virtutesque docuit? (0039C) Quanto enim arctius in virtutum custodia persistimus, tanto perspicacius his contraria quaelibet cognoscimus, Sed alia est quaedam valde notanda discretio, qua scilicet acute et indesinenter attendere debemus, quid ex nobis, et quid ex Deo habeamus (II Cor. III, 5) . Quod mirabili arte pietas nobis divina saepe insinuat. Nam in nostrae conversionis initio tantam lacrymarum ubertatem, tantam orationis nobis Deus plerumque largitur instantiam, ut iam humanam nobis videamur transgredi naturam, et imitari contemplando angelicam. Quod cum aliquandiu nobiscum agitur, de nostro profectu supra quam iustum est gaudere intra nos praesumimus. (0039D) Sed Deus nostram mira dispensatione retundit superbiam, et nos qui erraveramus in solitudine, id est sine Deo irrationabiliter, et bestialiter vixeramus, ad viam quaerendae civitatis, cuius artifex est Deus (Hebr. XI, 10) , postquam sua gratia reducit dicens: Non habetis [al., iuxta Vulg. habemus] hic manentem civitatem, futuram inquirite [inquirimus] (Hebr. XIII, 14) . Et aliquid supernae dulcedinis praegustare facit, subtrahere solet gratiae ubertatem, et esurire, et sitire interiori siti ac fame, et in malis permittit tabescere, sed totum eruditioni nostrae, ut ostendat nobis quod ipse ait: Quia sine me nihil potestis facere? (Ioan. XV, 5.) Et tamen non nos derelinquens usquequaque (Psal. CXVIII, 8) , cum ad se quaerendum, sicut sponsa in Canticis per noctes dilectum quaerere dicitur in lectulo (Cant. III, 1) , intentos et vigilantes viderit, animas tandem inanes et esurientes bonis exsatiat, et vincula tentationum, quae Deo ad horam secedente ingruere solent, sui Spiritus redeuntis igne dissolvit. Quid illud, quod anima nostra omnem sacrae lectionis escam, de qua vires compunctionis hauriebat, ita aliquando abominatur, ut usque ad portas mortis (Psal. CVI, 18) , id est vitia per quae itur ad mortem appropinquare videatur. Sed ille qui tentat nos, non ut perdat, neque ut sciat, sed ut scire nos faciat si diligimus eum, mittit verbum, id est saporem verbi sui in nos, et sanat, eripitque de interitu (Psal. CVI, 20) . Haec Deus in nobis agit, ut bona ex ipso, mala ex nobis nos habere noverimus, et sic inter lucem et tenebras dividimus. (0040B)

VERS. 5. - Appellavitque lucem diem: et tenebras noctem. Est quaedam summa lux, quae illuminat omnem hominem (Ioan. I, 9) , rationem scilicet cuique dando. Appellat itaque, id est eligit lucem, cuiusque scilicet hominis rationem, eam faciendo diem. Quomodo diem? Dies, ut ait quidam, est sol super terram, sol sub terra nox est. Ratio igitur nostra si velit esse lux, sicut esse debet, solem sibi praeponat, id est terrena desideria amore et exemplo Christi deprimat, ut dies etiam dici queat; nox enim iniqui non essent, nisi Christum atque rationem suam infimis cupiditatibus supponerent. Appellare sicut vocare accipi in Scripturis bifarie potest. (0040C) In bono: Vocavi ex nomine Beseleel (Exod. XXXI, 2) . In malo: Vocavit famem super terram (Psal. CIV, 21) , et affatim alias. Vocat tenebras noctem, quando eos, qui praepostere vivunt, et voluntarie peccant, tradit in noctem, id est in reprobum sensum (Rom. I, 28) . Vocat autem in quantum venire permittit, ut est: Et ne nos inducas in tentationem. Rectus vero vitae modus est, ut carnis motus subiiciantur rationi, at ipsa ratio primum subdatur Deo.

Et factus [al., iuxta Vulg. Factumque] est vespere, et mane dies unus. Quid est vespere nisi adversitas, quid mane nisi prosperitas? Exitus, inquit, matutini in vesperam, et vespere in matutinum delectabis [al., iuxta Vulg., Exitus matutini et vespere delectabis] (Psal. LXIV, 8); id est delectabiles facies, quia diligentibus Deum Spiritus omnia cooperatur in bonum, sive scilicet in adversis, sive in prosperis. (0040D) Vespere igitur et mane fit dies unus, quia sancti sive malis premantur, sive honoribus cumulentur, idem sunt, et semper in eis perseverat idem splendor divinus.

Potest et aliter dici. Factum est vespere et mane dies unus. Vesperum habemus in praesenti, quia, etsi bene vivere contendimus, nihil tamen perfectae claritatis habemus: ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9) ; in quibusdam enim et humana ignorantia, et tentationum violentia caligamus, in aliquibus vero et divina cognitione, et usu experientiae quasi quodam lumine suffundimur. (0041A) Vespere ergo nunc habemus, mane in futuro, unde licet incongrue ad litteram, ad sensum tamen optime primo vespere, dehinc mane ponitur, quia per exercitium corporis, quod corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15) , pervenimus ad matutinam supernae intelligentiae claritatem. Dicitur namque Deo: Dies super dies regis adiicies? (Psal. LX, 7.) Dies modo nobis in huius saeculi vespere sunt, in quibus Deo servimus, sed his superadiiciuntur alii, quibus iam indefectibili luce innovati ipsi nostro regi Deo famulemur, et hi tamen unus dies sunt, quia unum efficiunt, uni videlicet obsequium Deo reddunt.

Potest rursus idem dies unus timor intelligi, qui quidem, ut supra diximus, initium sapientiae (Eccli. I, 16) cum sit, et ex amore constet, in adversis ac prosperis idem nos semper illustrat, et primus quo ad sapientiam perveniatur gradus esse dignoscitur. (0041B) Unus autem idem dicitur quia primus est.

VERS. 6. - Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Aquae multoties in sacris litteris scientias significant, ut est: Sitientes, venite ad aquas (Isai. LV, 1) ; hoc in bono; et: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17) ; hoc in malo. Geminam enim esse scientiam satis liquet, alteram divinam, saecularem alteram. (0041C) Saecularem quidem definit apostolus Iacobus terrenam (Iac. III, 15) , id est terrenis inhiantem, animalem, id est ea sola, quae bruta animalia appetunt, exquirentem. Diabolicam (Ibid.) vero dicit, quia ad hoc solum vacat, hoc triumphum, hocque gloriam deputat, ut alios decipere valeat, ex aliorum damnis sua lucra efficiat, ex pauperum lacrymis opes congerat, ad ultionem sui caute alteri malum infligat, et, quod peius est, gratis mala perpetrat, et se audacter perpetrare exsultat. Haec sapientiae nomine in Scripturis valde abusive appellatur, sicut lex, sicut iudicium, quae cum bona semper esse debeant, aliquando tamen dicuntur lex mala, iudicium pravum. Sapientia autem quae desursum est (Iac. III, 17) , primo, ut idem ait, pudica est (Ibid.) , quia ex sua pulchritudine nulli praeter Deo soli placere amore adulterino desiderat, cui vitio tota sapientia, imo ut rectius appellem astutia, vel versutia humana commilitat. Deinde pacifica (Ibid.) , quia non verborum strepitui vel litibus instat; sed, se tranquille regens, aliorum sibi benevole corda conglutinat. (0041D) Modesta (Ibid.) est etiam, quae nihil nos indiscrete facere sinat. Suadibilis (Ibid.) quoque dicitur, ut obstinationem penitus fugiat, et facile rationi obtemperans nulla credenda discredat, quae tantae potentiae est, ut absque ea nemo quidquam virtutis efficiat.

Duobus autem modis accipimus sapientiam. (0042A) Sapientiam Dei dicimus Christum (I Cor. I, 24) , qui per quemdam ait sapientem: Ego ex ore altissimi prodivi (Eccli. XXIV, 5) . Sapientiam etiam rationabilitatem ac intellectualitatem a Deo in angelis et hominibus creatam, quae dicit: Ab initio et ante saecula creata sum (Ibid., 14) . Hanc in nobis illa ex ore Dei prodiens sapientia creat, quae nostro adiuncta animo vires ad veritatem cognoscendum, et honesta gerendum subministrat, et in nostra faciens infirmitate virtutem, quidquid in nobis fragile ac vetus est, solidat et confirmat. Huic, inquam, annexa mens nostra sumpto ex ea adipe interiori, et exteriori pinguedine fit ratio. Ratio autem ab eo quod est ratum, id est, firmum dicitur, quia nil eo firmius, quod cum ratione fit. Ratio vero, nisi supernae illi sapientiae innixa, tota versipellis, noxia ac perversa est, nec etiam ratio dici potest. Firmamentum itaque fit, quoties divinae prudentiae se adiungit, quia ex ipsa vires sumit, quibus superiores aquas sitiendo sustineat, et inferiores sub dominio rationis deponat. (0042B) Superius namque spiritualis scientiae mysteria non tam localiter, quam, ut sic dicam, mentaliter habemus, ad quae bibenda, imo totis sugenda desideriis inhiare debemus, quae coelesti nos institutione informent, mores aedificent, vitia sedent, augeant exercitia, fastidiis obstent, invitent praemiis, supplicia suggerant, et contemplationis acumine in omnis veritatis educant altitudinem. Superius, inquam, non per localitatem, sed per dignitatem. Unde Apostolus: Quae sursum sunt quaerite et sapite (Coloss. III, 1) . Subterhabemus vitae saecularis astutiam, quae bona corporis exquirere, animae negligere, fraudes iurgiaque amare, et quidquid saluti contrarium est appetere praedicat ac tenere. (0042C) Horum duum media ratio currit, quae a superiori armata contra inferius tam fideliter ei quod sibi praeest, et a quo sufficientiam constantiae accipit, adhaerere contendit, quantum sub sui iuris arbitrio animalitatem, id est corpus suum, et ea quae prudentia carnis, quae ab Apostolo mors (Rom. VIII, 6) dicitur, a se exigit, habere subdita cupit.

Per hoc itaque firmamentum aquae supercoelestes, id est, ut ita dicam, superrationales et inferiores, ad infima videlicet nos devolventes dividuntur, quia ex Dei amore firmatum nostrae mentis ingenium, et superno intellectui se subiiciendo aspirat, ut decet, et indignis affectibus se praefert, ut dominum auctoritate qua debet. (0042D) Talis eius esse debet vigor atque integritas, ut quidquid ad divinam sapientiam attinet in verbo, aut opere pro nulla spe commodi alicuius temporalis ab eo fiat, et si aliquid, etiam pro corporis sola necessitate, aut etiam non necessitate, sed prava voluntate fit, id se inepte ac fallaciter pro divini obsequii studio facere caecus sui ipsius arbiter non credat. Ita mihi inter aquas firmamentum consistere debere ac posse videtur; sed idem firmamentum a Deo vocatur coelum. In coelo mysteria multa clauduntur, quod menti non immerito nostrae assimilatur, ubi quidquid animae saluti, remedio atque consolationi aptum est, quasi in thesauro usque ad tempus opportunum, quo res exhiberi illud exigat, custoditur, quod plenius supradiximus, cum de coelo ac terra ageremus.

VERS. 8. - Factum est ergo vespere, et mane dies secundus. (0043A) Primordia nostra secundum beatum Gregorium mista sunt malis; et licet mane nos illuminet piae erga Deum devotionis, creberrime tamen involvit obscuritas pristinae, imo naturalis, consuetudinis. Obtenebrascit animus ex vitio terrenae molis, ne superbiamus ex gratia, Deo id dispensante pro nobis, sed rursus irradiatur ardore compunctionis, ne defluat in barathrum desperationis aut criminis. Sicque, dum alternatim ascendendo usque ad coelos et descendendo usque ad abyssos, manu superna remigante deducimur, fit ut per haec discrimina ad hoc, ut simus sine discrimine et timore etiam discriminis, ad vitam scilicet caelibem veniamus. Et is dies secundus est, quia a timore, qui primus gradus est, pietas secundus est. (0043B) Pietas autem ad Dei cultum pertinet, ut est illud Apostoli: Sobrie, et iuste, et pie vivamus (Tit. II, 1) . Quod sic exponitur: Sobrie in nobis, iuste ad proximum, pie ad Deum. Unde et impii proprie dicuntur alieni a fide. Quae vero maior pietas, quis ex nobis ad Deum maior affectus esse potest, quam totam mentis intentionem in divinae sapientiae sinum reclinare, et nos in huius mundi negotiis, in quibus se quidam plurimum valere et sapere gloriantur, imbecilles et fatuos facere? Is post Dei timorem idoneus et competens valde gradus est.

Sed quaestio gravis hic oritur, cur cum pridie et reliquls sequentibus diebus dicatur: Vidit Deus quod esset bonum, hodie praetermittatur. Sed scimus quod de diabolo dicitur quia in veritate non stetit; qui quandiu summae veritati inhaesit, in quantum illi coniunctus est, veritas et ipse fuit. (0043C) Qui enim adhaeret Domino, unus est Spiritus (I Cor. VI, 17) . Et de eo in Iob scribitur: Habitent in tabernaculo eius, scilicet impii socii eius, qui non est (Iob. XVIII, 15) . Quis est qui non est nisi diabolus, qui in quantum a vero esse decidit, iam esse etiam destitit. Quomodo enim est, qui tam infeliciter est, imo qui aeternaliter in morte sine morte est. Quod idem et de nobis sentimus, quia a Dei visione in primis parentibus lapsi sumus, de veritate in vanitatem devenimus, et veraciter esse perdidimus, nisi quod Dei sola gratia nostro tamen sudore durissimo ac conflictu restitui credimus. (0043D) Hinc dum ad glutiendam salivam capitis nostri, ad praegustandam videlicet sapientiam Conditoris nostri magnis suspiriis elaboramus, nosmetipsos nobis valde contrarios positos experimur, et in salutis opere neminem viciniorem, infestioremque hostem quam nos patimur. (0044A) Conqueritur inde Psalmista: Quantas ostendisti mihi tribulationes, multas et malas (Psal. LXX, 22) . Et alibi sub spe futuri boni laetatur: Pro diebus, quibus humiliatus est, annis quibus vidit (Psal. LXXXIX, 17) , id est expertus est mala. Cum ergo dies mali sint (Ephes. V, 16) , et mundus in maligno positus (I Ioan. V, 19) , et hunc conflictum inferiorum aquarum, in quibus est superbia adversus superiores, quibus constat humilitas et sanctitas in valle lacrymarum, in lacu miseriae, saeculo scilicet praesenti toleremus, prophetica apostolicaque lingua hoc non vitam ac patriam, sed exsilium mortemque denuntiet, quomodo videat, id est videri faciat Deus bonum, quod vitari et credi a nobis vult deceptorium malum. Apostolus clamat: Miser ergo homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? (Rom. VII, 24) et nos tortiones quas ferimus, pugnae carnis in spiritum, et spiritus in carnem (Gal. V, 17) bonum putaremus? Et si bona utcunque agimus, quia in fluctu, et peccati periculo semper sumus, ut illa Noe columba, quia hic requiem non habemus, ad Noe, id est Christum, qui requiescere nos faciat, suspiremus. Et recte die secundo quia bonum sit non videmus, quia postquam primi diei in paradiso habiti, in protoplasto perditi gloriam amisimus, istuc devoluti dolores, non bona reperimus. (0044B) Quod satis apte signat in Sabbato paschali post Alleluia tractus qui cantari solet, qui laborem saeculi huius post laetitiam paradisi nos incurrisse docet.

VERS. 9 - Dixit vero Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Aquae, quae sub coelo, sunt saecularis versutia, quae in solis negotiis forensibus et ad decipiendum maxime callet, et sub iugo tamen intelligentiae nostrae restringitur. Hae congregantur in locum unum, quia totae Deo, qui locus noster est, in quo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28) , velint nolint, sollicitudines nostrae, quae vagae et instabiles antea diffluebant, servire coguntur. Loca Dei, imo locus fideles quique in Scripturis dici solent, sed multo magis proprie Deus, extra quem nec nos, nec aliquid est, locus noster vocatur. (0044C) Qui quia quos excipit sibi vivificat, unus recte dicitur. Tota autem nostra, quam de saeculo possidemus, prudentia, tunc plene ad Deum convertitur, cum ad agendas ecclesiarum causas, et extrinsecas curas, quas litterati viri minus scire solent, zelo et amore deserviendi his qui contemplationi inserviunt, quo liberius Deo vacent, saeculares quique accinguntur. Hi non ad decipiendos pauperes suo iam utuntur ingenio, sed aurum et argentum quod de Aegypto extulerunt, ad exstruendum Dei tabernaculum in solitudine, id est, extra turbas vitiorum devota mente expendunt. (0044D) Hi sunt cilicia domus Dei, qui saecularium curarum pulveres tolerant, ut hyacinthus, et purpura sanctarum mentium nihil exterioris inquietudinis ferant, sed suo indesinenter proposito instent. Et appareat arida, inquit; per hoc namque quod conscientia pridem fluida ad Deum constringitur, terra cordis nostri a cogitationum superfluarum ingurgitatione siccata iam ferendis boni operis frugibus apparet apta.

VERS. 10. - Et vocavit Deus aridam terram, congregationes aquarum vero appellavit maria. Terra ab humore carnalis petulantiae avaritiaeque levigata, apta quidem cultui ac fructui est divino, sed congregationes aquarum sub iure rationis non se voluntarie cohibentes, amarissimos tentationum fluctus in nobis exsuscitant. Unde et maria vocabulo valde congruo appellantur. Maria enim amaritudo interpretatur. (0045A) Inde atrocium irarum, libidinum et aliorum motuum tempestates, quae dum animi imperio coercentur, quasi freti cuiusdam fervor subbulliens prosilire nituntur. Sed Dei pietas huius pugnae exercitia non irremunerata relinquens, videt, id est videri facit a nobis, quam bona salubriaque sunt quae agimus, et ex eorum consideratione ad meliora gerendum, ipso aspirante, excandescit animus. Unde suo invisibili nutu dicit, id est prosperum effectum bonis affectibus tribuit.

VERS. 11. - Germinet, inquit, terra herbam virentem et facientem semen. Terra germinat herbam, cum cor cuiusque fidelis ab omni lascivia mundi sudum, verbi Dei semine conversationis initia emittit. Quae herba virens est, quia succo spei aeternae vivit. (0045B) Quidquid enim pro favore humano fit, marcidum ac sterile est.

Et facientem, inquit, semen. Semen facit quisquis id religiosi propositi, quod aggreditur, opere efficaci exsequitur. Aut certe herba virens, semen facit cum quisque id boni quod agere apud se inchoat, aliis etiam ex benevolentia ut se aemulentur praedicare non cessat.

Et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum. Quid per lignum pomiferum, nisi arduum vitae institutum de piis initiis ad sanctiora progressum. Sed quid agit sanctitas, si de sua aliis nulla est probitate utilitas? (0045C) Per hoc enim quod in teneritudine exordii nostri bona, quae gustare coepimus, libenter aliis propinamus, fit pia Dei largitate, ut proinde ad meliora provehi mereamur; unde dicitur: Fructum faciens iuxta genus suum, id est Deo lucrifaciens proximum. Genus nostrum natura humana est. Iuxta genus ergo nostrum fructificamus, cum eius, quae in nobis est donationis, docendo et orando participes et proximos facimus. Dicitur enim in Iob: Et visitans speciem tuam non peccabis (Iob V, 24) ; quod idem est ac si dicat: Facies fructum iuxta genus tuum. Sequitur:

Cuius semen in semetipso sit super terram. Semen nostrum opera nostra, quae pro fructu coelestis bravii hic iacimus, sunt. Quod semen in nobismetipsis habere iubemur, ne bona gerendo cum adulatorum fabulis ungimur, quasi palea exterius inventa favoris vento rapiamur. (0045D) Sit itaque virtus nostra granum, non exeat cordis horreum. Sed non ita interius fructus noster contegatur, ut ad exemplum proximi non prodatur: Sit super terram, id est, veniat ad corporalis operis evidentiam. Potest enim et bonum fieri, et laus oblata contemni. Quae sequuntur praecedentium repetitio sunt.

VERS. 13. - Et factum est vespere, et mane dies tertius. Quid tertius iste dies nisi scientia, quae post timorem pietatemque ad sapientiam tendentibus tertius gradus est? Nihil enim spirituali scientiae magis competit quam saeculi astutiam reprimere, et cum bene egerit, alios ad sanctitatis studium provocare. (0046A) Scientia enim, iuxta beatum Gregorium, pertinet ad doctrinam, sapientia vero ad vitam, cui satis vespere et mane convenit, quia rarus omnino est, qui intelligentiae lumen ubique Scripturarum habere queat: habent namque sacra eloquia corpus, et quasi vesperam in integumento litterae, habent animam et quasi mane in splendore moralitatis ac allegoriae.

VERS. 14. - Dixit quoque Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividam diem ac noctem. Duo ista luminaria Christum et Ecclesiam interpretari satis idoneum est, secundum illud: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 2) , etc. Christum quidem propositum exemplo et imitationi fortium dicimus; Ecclesiam vero in suis mediocribus membris iuniorum minusque potentium exemplar positam non absurde sentimus. (0046B) Tolerabilius sane oculis infirmis est lucernam sub laterna attendere, quam solis iubar in suae spherae virtute videre. Solem namque in potestate diei tradit Deus, cum viris intellectualitate praeditis contemplationis dona largitur. Videmus sane quosdam in utroque sexu virginitate professa, mundanorum rerum possessionibus pauperiem Christi praeponere, Deo vacare. Porro sunt aliqui, qui nec mundum deserere, nec caelibes vivere, neque ad plenum Deo vacare possunt. Unde et lunam ac stellas in potestate noctis dat. (0046C) Dat enim nobis qui summa praesumere non audemus, nec Noe, id est rectores, nec Daniel, id est caelibes, imitari possumus, ut Iob bene operantem, misericordiae studentem sectemur, et qui ad reclinatorium aureum, id est ad beatam requiem per ascensum purpureum, scilicet per martyrium pervenire non speramus, per media saltem propter filias Hierusalem charitate constrata attingere valeamus. Qui igitur Agnum illuminantem a montibus aeternis quocunque ierit sequi (Apoc. XIV, 5) non audet, montes ab eo illuminatos attendat, et si non in omnibus, vel in aliquo eos ut membrum Ecclesiae censeri debeat, prosequi contendat. Post haec autem cum fiunt, videlicet cum hi ardua perfectaque eligunt, illi leviora proponunt, dies noxque dividitur, quia in studiis quae quisque appetit, vitae qualitas declaratur.

Ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et illuminent terram. (0046D) Signa et tempora quod dicitur, nil amplius valet quam si diceret, ut sint in signa temporum, ut est illud: Pateris libabat et auro, hoc est, aureis pateris. Christus et Ecclesia signa sunt temporum, quia quidquid egere vel agitur, aliud videtur in re, aliud portenditur. (0047A) Christus, et qui sunt eius in praesenti dum vivunt, mundi tolerant opprobria ac aerumnas, et si ab his qui saeculi pascuntur gloria requiratur, cur ista ferant, quia, inquiunt, tempus nostrum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum (Ioan. VII, 6) . Tempus glorificationis sanctorum impraesentiarum non est, quia non habent hic manentem civitatem (Hebr. XIII, 14) , sed locum, quo ipsi qui aurum esse delegere conflentur, et ubi pressuris contundantur, ut in templum Regis sine securi et malleo exstruantur (III Reg. VI, 7) . Tempus vero perversorum, dum hic agunt, semper in promptu est, quia nec deest unde transitorie honorari possunt, si fortuna arriserit, nec honoribus ipsi desunt. In malo autem et in bono nomen temporis poni solet, et vulgo etiam dici quibusque quibus sunt mala proventura felicibus. Vos habebitis, inquiunt, tempus vestrum; unde in psalmo: Et erit tempus eorum in saecula (Psal. LXXX, 16) . Hic gloriae, illic habituri sunt tempus miseriae. Tempus autem post finem saeculi huius non est, iuxta illud in Apocalysi: Et tempus ultra non erit (Apoc. LX, 16) . Sed tempus et saeculum unimode solet poni pro eo quod est vita. (0047B) Unde apostolus: Ambulastis aliquando secundum saeculum mundi huius (Ephes. II, 2) . In psalmo etiam dicitur: Posuisti saeculum nostrum in illuminatione vultus tui (Psal. LXXXIX, 8) , id est vitam nostram. Usualiter etiam de aliquo dicimus: Malum saeculum ducit ille. Per hoc igitur quod Christus in diebus carnis suae probra potius appetiit quam honores, et Ecclesia adhuc sponte paupertatem tolerat et labores, signum est quod in his temporalibus bonis noluit defigere mentes, sed ad futura se extendunt, quae retro sunt obliviscentes (Philip. III, 13) , quorum et fieri utpote aeternorum delectantur et conantur haeredes.

Et dies, et annos. (0047C) Dies sunt singulae quaeque virtutes quae per manifestationem spiritus dantur ad utilitatem, non modo genera linguarum, vel interpretatio sermonum, sed, quod salubrius est, patientia, benignitas, misericordia, charitas, et castitas. Qui harum quamlibet attigit, diem habet; qui vero omnium perfectionem habuerit, quod in apostolicis viris fuisse non discredimus, quandiu etiam praesens durabit saeculum, etsi raros admodum tales; tamen aliquos non defuturos speramus: aut ipse est annus, vel potius habet annum. Sicut namque ex multis diebus annus, ita ex multiplici virtutum lumine vir quilibet dignoscitur constare perfectus. Concinit huic sensui quod filia Iob dies vocatur, et Iob ipse plenus dierum obisse perhibetur.

VERS. 16. - Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset nocti, et stellas. (0047D) Facit itaque Deus luminare maius, quod illuminat minus, quia Verbum caro factum sui cognitione illustrat Ecclesiam, et Ecclesia sui exemplo et doctrina illuminat terram, id est, terrenorum terram amantium conscientiam. Et stellas.

VERS. 17 et 18. - Et posuit eas in firmamento coeli, ut praeessent diei ac nocti. Firmamento coeli, id est virtuti animi debent impressa non solum Christus, sed et Ecclesiae universalis concordia, in qua sunt alteri alterorum membra; nec solum attendenda universalitatis sanctitas, sed et singulorum, qui per stellas figurantur pervidenda simplicitas. (0048A) Quae praesunt diei ac nocti, quia et ad virtutum custodia nos muniunt, et de cautela vitiorum, doctrinae ac operationis ipsorum consideratione nos instruunt. Non enim sumus noctis neque tenebrarum, sed diei ac luminis (I Thess. V, 5) .

VERS. 19. - Et factum est vespere et mane dies quartus. In eo quod praemittitur et saepe dicitur: Vidit Deus quod esset bonum, licet plura dixerimus, id praecipue notare debemus, quod dum suorum in nobis munerum Deus incrementa largitur, et a nobis econtra quantos nos de quam nullis fecerit aspicitur, maxima in mentibus nostris humilitatis summa generatur. Videt Deus quod bonum sit, quando quid fuimus et quid simus, nos humiliter attendere facit. Et ex ipsa coepti boni consideratione animum nostrum ad meliora succendit. (0048B) Unde cum Apostolo nos cogit dicere: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10) . Dies quartus, gratiarum spiritualium scilicet fortitudo gradus est quartus. Quid enim magis animum roborat, unde amplius fortitudo nutritur quam cum ipsum Deum electosque eius attendimus prospera despicere, mundi adversa nusquam formidare? Quod si extra disciplinam sumus, et cum hominibus flagellari nolumus, adulteri et non filii sumus. Fortitudo igitur vespere et mane in adversis et iocundis tantis pullulet de exemplis, et mentium nostrarum vigori per haec fortiter excitato fastidii omnis cedat obscuritas.

Potest et per luminare maius ratio, per luminare minus voluntas, per terram carnalis affectus intelligi. (0048C) Sicut enim a sole luna illustratur, et a luna