Guillelmus_Tyrensis_cps2, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 7, 22HOME > 'moleste' in 'Guillelmus_Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 7, 22'
Guillelmus Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 7, CAPUT XXI. Praeses Tripolitanus multa pecunia et muneribus a nostris pacem impetrat. Principes de fidelium consilio, qui in illis partibus habitabant, viam eligunt maritimam. <<<     >>> CAPUT XXIII. Hierosolymitae viris fortibus, armis et victualibus, urbem communiunt diligenter. Cives fideles ex plurima parte extra urbem proiiciunt. hide dictionary links

(PL 201 0399D) CAPUT XXII. Proficiscentes urbes praetereunt in littore maris sitas, Liddamque et Ramulam perveniunt.

Die demum tertia ante urbem Beritensium, secus fluvium, qui iuxta urbem labitur, castrametati sunt: ubi, a praeside loci, ut satis parcerent et arboribus, data pecunia et victualibus ad sufficientiam ministratis, nocte quieverunt una. Sequenti vero die Sidonem pervenientes, secus fluenta, aquarum commoditatem secuti, locaverunt tabernacula. (0400A) Ubi, nescimus qua fiducia, qui urbi praeerat nostris principibus nullam exhibuit humanitatis gratiam; sed de viribus praesumens suis, exercitum nostrum aggressus est molestare: in quo facto non multum successit ei prospere. Nam quibusdam ex nostris in eos irruentibus, qui eorum discursionibus provocati, diutius dissimulare non poterant, interfectis ex eis aliquot, reliquos infra urbem se recipere compulerunt: unde factum est ut noctem illam in castris, cessantibus eorum molestiis, cum omni tranquillitate peragerent. (0400B) Mane autem facto, ut aliquantisper recrearetur populus, moram ibi facere decreverunt, mittentes de exercitu expeditiores quosdam, qui de urbanis adiacentibus victui necessaria contraherent: qui comportatis, gregibus et armentis et victualium ingente copia, cum sospitate regressi sunt omnes, excepto quodam nobili viro, Galtero videlicet de Verra, qui, redeuntibus aliis, ad ulteriora progrediens, ut maiorem praedam contraheret, dubia sorte sublatus, comparare desiit, universis eius dubium exitum nimis moleste ferentibus. (0400C) Sequenti postmodum die transcursis scopulosis ex parte plurima locis, per loca planiora, a dextris relicta antiqua urbe Sarepta Sidoniorum, viri Dei Heliae nutricia, transmisso flumine, qui medius discurrit, egregiam illius regionis metropolim Tyrum, vetustissimum Agenoris et Cadmi domicilium, pervenerunt; ubi circa illum egregium et saeculis admirabilem fontem hortorum et puteum aquarum viventium castrametati, in pomoeriis late patentibus et multa commoditate refertis, nocte quieverunt una: dehinc die restituta, iterum ad iter se accingentes, exsuperatis angustiis, quae inter montes proeminentes et mare periculose nimis iacent mediae, iterum in plana descenderunt, quae urbi Acconensium subiecta sunt. Ubi iuxta civitatem, secus fluvium, qui eamdem urbem praeterlabitur, castrametati, a procuratore et civibus munera suscipientes, rerum venalium bonis conditionibus habuerunt commercium; factus est insuper nostris principibus familiaris et amicus, spondens quod si, post captam Hierosolymam, viginti dierum spatio, absque contradictione in regno possent consistere, aut Aegyptiorum vires superare, ipse urbem Acconensem absque difficultate ulla eis resignaret. (0400D) Inde vero progressi Galilaeam a laeva deserentes, inter Carmelum et mare, Caesaream secundae Palaestinae metropolim, quae prisco nomine Turris Stratonis appellata est, pervenientes, secus fluvium, qui de paludibus eidem urbi adiacentibus defluit, castrametati sunt; ubi et sanctum Pentecostes diem, quarto Kal. Iunias celebraverunt, a praedicta urbe, vix duobus distantes milliaribus. Inde post diem tertium, itineris resumentes laborem, relictis a dextra locis maritimis, Antipatrida et Ioppe, per late patentem planitiem, Eleutheriam pertranseuntes, Liddam quae est Diospolis, ubi et egregii martyris Georgii gloriosum usque hodie sepulcrum ostenditur, in quo secundum exteriorem hominem in Domino creditur requiescere, pervenerunt. (0401A) Cuius ecclesiam, quam ad honorem eiusdem martyris, pius et orthodoxus princeps Romanorum augustus, illustris memoriae dominus Iustinianus multo studio et devotione prompta aedificari praeceperat, audito nostrorum adventu, solotenus hostes deiecerant paulo ante, timentes ne trabes ecclesiae, quae multae proceritatis erant, in machinas et tormenta ad expugnandam urbem vellent convertere. Compertum autem habentes quod in vicino nobilis quaedam esset civitas, Ramula nomine, cum quingentis equitibus dominum Flandrensium comitem praemiserunt, qui civium praetentarent animos, et quidnam haberent propositi experirentur: qui accedentes ad urbem propius, videntes quod nemo ad eos egrederetur, portas, quas patentes repererunt, ingressi sunt, urbem penitus reperientes vacuam. (0401B) Nocte enim quae praecesserat, cognito nostrorum adventu, abeuntes cum uxoribus et liberis, et universa eorum familia, urbem vacuam reliquerant: quod statim remisso nuntio, comes legionibus significans, ad urbem eos accedere maturare consuluit. Illi vero, completis de more orationibus, ad urbem accedentes, in omni commoditate frumenti, vini et olei, ibi continuum exegerunt triduum, episcopum eidem ecclesiae praeficientes quemdam Robertum Normannum genere, de episcopatu Rothomagensi, cui utramque urbem, Liddam videlicet et Ramulam cum adiacentibus suburbanis, iure perpetuo possidendas contulerunt, primitias laborum suorum cum omni devotione egregio martyri dedicantes.


HOME > 'moleste' in 'Guillelmus_Tyrensis, Historia rerum gestarum in partibus transmarinis, 7, 22'
625w 1.3914270401001 s