Guntherus_Cisterciensis_cps2, Historia captae a Latinis Constantinopoleos, p4HOME > 'moleste' in 'Guntherus_Cisterciensis, Historia captae a Latinis Constantinopoleos, p4'
Guntherus Cisterciensis, Historia captae a Latinis Constantinopoleos, PROLOGUS AUCTORIS. <<<    hide dictionary links

(PL 212 0226B) HISTORIA CAPTAE A LATINIS CONSTANTINOPOLEOS.

(0225)

2. Eo igitur tempore quo famosus praedicator ille Francigena, Fulco nomine, Leo autem Parisiensis, ad subveniendum terrae sanctae et civitati eximiae Hierusalem, a barbaris diu possessae, totas Francorum gentes, totamque Flandriam, Normanniam atque Britanniam, caeterasque provincias suis praedicationibus incitabat, fuit vir quidam in superiori Germania, Martinus vocabulo, abbas cuiusdam coenobii de ordine Cisterciensi, quod in episcopio Basiliensi positum, ipsumque Parisius appellatur. (0225D) Quae utique res iam in ipso sui exordio quiddam videtur habere miraculi, ut tam ille qui iam verbum crucis publice praedicabat, quam et iste qui paulo post eiusdem praedicator futurus erat, ambo, inquam, hi viri, sicut pares essent officio, ita ambo Parisienses communi vocabulo dicerentur; sed ille quidem a nomine civitatis suae, de qua carnaliter oriundus exstiterat; hic autem coenobio, cui Pater spiritualis, ut diximus, praesidebat. Uterque etenim locus, id est tam praefatum coenobium, quod et paulo ante dictum est, quam et famosa civitas illa Francorum, Parisius nominatur. Quod nomen lingua quidem Gallica suam habet etymologiam; Theutonice vero ex hoc videtur habere rationem et causam. (0226C) Primi coenobitae, qui de monasterio Luzelensi ad inhabitandum illum locum missi sunt, nil aliud ibi nisi locum desertum et frigidum et puram glaciem repererunt. Nunc vero per gratiam Dei, qui pauperes suos exaltat et promovet, Ecclesia celebris est, ditata possessionibus et praediis, aedificiis decorata, et quod his omnibus praestantius est, divinis nocte ac die mancipata obsequiis. Abbas igitur ille quem dicimus, maturus quidem erat animo, sed facie iucundus, prudens consilio, familiaritate affabilis, eloquio gratiosus, inter fratres suos mansuetus et humilis, ut quilibet illorum apud saeculares auctoritate praecipuus, apud utrosque dilectus atque tractabilis haberetur. (0226D) Hic a summo pontifice Innocentio, qui tunc sanctae Romanae Ecclesiae tertius sub hoc nomine praesidebat, mandatum accepit, ut et ipse indubitanter signum crucis acciperet, et hoc idem aliis in partibus illis publice praedicaret. Qui etiam mandato pontificali in utroque obtemperans, confidenter et impigre verbum praedicationis arripuit, mirantibus cunctis, pro eo quod [debilis] complexionis homo tantique laboris impatiens ab omnibus putabatur. Habuit itaque sermonem ad clerum et populum in civitate sua, quae Graeco vocabulo Basilea, id est regalis, dicta est, in celebri ecclesia Beatae virginis Mariae, ubi magna utriusque ordinis, novis excitata rumoribus convenerat multitudo. (0227A) Audierant quippe iamdudum alias circumquaque provincias ad hanc Christi militiam celebribus praedicationibus excitari; in partibus autem illis nullus adhuc eiusdem rei fecerat mentionem. Unde et eorum quamplurimi, parati animo Christi castris se tradere, huiusmodi exhortationem totis desideriis exspectabant. Stabant igitur omnes auribus arrectis, fixis in ipsum obtutibus, quid de hac re vel praeciperet, vel moneret, quidve obtemperanti de divina bonitate promitteret, cupidissime praestolantes.

3. Verbum mihi ad vos, domini mei et fratres mei, verbum mihi ad vos; non meum utique, sed Christi. Christus ipse verborum auctor est; ego fragile instrumentum. Christus vos hodie per os meum suis alloquitur verbis, suas vobis deplorat iniurias. (0227B) Expulsus est Christus de loco sancto suo, de sede sua, deiectus est de illa civitate quam ipse sibi proprio sanguine dedicavit. Proh dolor! ubi dudum Filius Dei venturus in carne a sanctis prophetis promissus est, ubi iam natus et parvulus in templo voluit praesentari, ubi praesens praedicavit et docuit, virtutes et signa frequenter exhibuit, coenans cum discipulis suis sanctissimi corporis et sanguinis instituit sacramentum; passus, et mortuus, ac sepultus post triduum resurrexit, cernentibus eiusdem discipulis in coelum assumptus est, et decima die Spiritum sanctum in linguis igneis super eos effudit, ibi nunc profanae gentis dominatur barbaries. O miseria! o gemitus! o extrema calamitas! (0227C) Terra sancta, quam Christus suis calcavit vestigiis, in qua infirmos curavit, caecos illuminavit, leprosos mundavit, mortuos suscitavit; terra, inquam, illa in manu impiorum data est. Subversae sunt ecclesiae, pollutum sanctuarium, regni sedes et dignitas translata est ad gentes. Sacrosanctum illud et venerabile crucis lignum, quod Christi sanguine perfusum est, ab his quibus verbum crucis stultitia est, ita suppressum occultatur, ut nemo Christianus quid de illo actum sit vel unde requiri debeat, scire possit. Gens nostra quae fines illos habitare consueverat, tota fere hostili gladio vel longa iam captivitate consumpta est. Pauci qui de clade illa evadere potuerunt, apud Achonem vel in aliis tutioribus locis se receptant, ibique crebros a barbaris patiuntur incursus. (0227D) Haec est illa Christi necessitas, quae ipsum vobis hodie per os meum supplicare compellit. Nunc itaque, validi bellatores, succurrite Christo, date nomina vestra militiae Christianae, felicibus castris aggregari satagite. Vobis hodie causam Christi committo, vobis ipsum, ut ita loquar, in manus trado, ut eum in haereditatem suam, de qua crudeliter eiectus est, restituere studeatis. Ac ne vos illud terreat quod hoc tempore gentilis rabies super nostros adeo invaluit, rerum praecedentium vos cupio reminisci. (0228A) Eo tempore quo celebris ista expeditio sub nobili duce Gotefrido, caeterisque Francorum ac Theutonicorum principibus facta est, infidelis ille populus, ita ut nunc, Christianis omnibus occisis vel captis, terram illam occupaverat, sanctamque civitatem Ierusalem, et Tyrum, ac Sidonem, ipsamque Antiochiam, et alias urbes munitas, imo totam terram usque Constantinopolim secure et absque ullo metu annis quadraginta possederant. Quae tamen omnia, volente Domino, per eumdem exercitum brevissimo tempore, velut in transcursu recepta sunt. Nicaea, Iconium, Antiochia, Tripolis, et aliae civitates expugnatae sunt. Ipsa etiam sedes regni Ierusalem populo nostro restituta. Nunc autem, licet impia gens praecipuam illam sedem et maximam terrae partem violenter obtineat, nostra tamen est Achon, nostra est Antiochia, nostrae sunt et adhuc aliae quaedam urbes munitae et validae, quarum praesidio, divino favore, et viribus nostris, inclyti bellatores, etiam praeclara sedes illa cum omnibus aliis sub nostram poterit redigi potestatem. (0228B) Si autem quaeritis quid a Deo certi stipendii pro tanto labore sperare debeatis, certissime vobis polliceor quia quisquis signum crucis acceperit, et puram fecerit confessionem, ab omni prorsus mundabitur peccato, et quocunque loco, vel tempore, seu casu praesentem reliquerit vitam, aeternam accipiet. Taceo nunc quod terra illa quam petetis, longe hac terra opulentior est atque fecundior; et facile fieri potest ut multi etiam ex vobis in rebus etiam temporalibus prosperiorem ibi fortunam inveniant quam hic se expertos meminerunt. Nunc videte, fratres, quanta sit in hac peregrinatione securitas, in qua et de regno coelorum promissio certa est, et de temporali prosperitate spes amplior. Ego ipse spondeo socium itineris et laboris; et, prout Deo placuerit, prospera vobiscum et adversa partiri desidero. (0228C) Nunc igitur, fratres, laetis mentibus triumphale signum crucis accipite, ut et causam Crucifixi fideliter exsequentes, pro labore brevi et modico magna et aeterna percipere valeatis stipendia.

Haec loquente venerabili viro, cunctis qui aderant vehementer attritis, videres lacrymas tam per eius faciem quam per ora omnium largissime defluentes; audires gemitus et singultus atque suspiria, et alia huiusmodi signa, quae internae compunctionis faciebant indicium. (0228D) Hunc itaque praefati abbatis sermonem idcirco diligenter prosecuti sumus, quia, cum ipse postea frequenter et illos et alios viriliter exhortatus sit, de nulla eius exhortatione quidquam sumus dicturi, ut ex hac eius diligentia quam strenuus etiam in aliis credendus sit liceat aestimare.

4. Assentit denique vir Dei precibus illorum, et qui, ut iam diximus, a summo pontifice curam animarum acceperat, exterioris quoque providentiae rogatus accepit officium. Tunc exhortans illos et confortans in Christo, cuius militiam professi erant, certum tempus constituit quo, rebus suis dispositis, parati omnes ad eumdem locum ei occurrerent, ibique secum iter sanctae peregrinationis arriperent. Redeuntes autem ad propria diligenter admonuit ut tempore medio caste et innocue se haberent, et seipsos Christo, totius puritatis amatori, milites exhiberent idoneos. (0229A) Ipse vero cum honesto comitatu praecipua et maxime populosa totius regionis loca circumiens, crebras praedicando faciebat stationes, et plurimos ad eamdem Christi militiam convertebat. Quibus etiam illud curabit iniungere, ut qui possent, praefixo tempore ad locum praedictum aliis occurrerent, cum eis pariter profecturi. Qui vero propter temporis angustiam a negotiis suis expediri non possent, quam celerrime fieri possit, alios sequerentur. Tempore autem profectionis iam vicino, Martinus, licet auctoritate pontificalis mandati tutus esset, cupiens tamen sanctae professioni suae reverentiam exhibere, fontem totius ordinis Cistertium adiit, ibique ab ipso loci eiusdem abbate, aliisque praecipuis quibusdam abbatibus, peregrinationis licentia et benedictione accepta, ad monasterium suum reversus est. (0229B) Ubi etiam fratrum suorum se orationibus commendans et eos mutua charitate divinae pietati committens, Basileam petiit, ubi iam signatorum multitudo magna convenerat, a quibus laetissime susceptus est. Ibi quoque sermone exhortationis habito, seipsum et socios beatae Virgini commendavit, humiliter rogans ut ipsa Filio suo novum conciliaret exercitum. Postea valedicens clero et populo eiusdem civitatis, a quibus plurimum diligebatur, laeto vultu et mente impavida sanctae profectionis laborem cum sociis aggressus est. Qua ex re illud coniicere possumus, hominem Dei nescio quid magni iam tunc in animo concepisse, et quae Deus per ipsum facturus erat, certo iam mentis augurio praesagire. (0229C)

5. Profectus itaque de civitate Basilea signatorum exercitus, relictis aliis, stratam illam arripuit quae per angustos Tridentinae vallis anfractus Veronam ducit, minori quidem labore et maiori compendio. Erat autem tam clara et celebris famae praecurrens opinio, ut non solum hi per quos eis transitus erat, verum etiam de villis et oppidis catervatim occurrerent, et eos multo favore et gratia suscipientes, victui necessaria iustis pretiis exhiberent. Martinum vero praecipue mirabantur, quod homo religiosi habitus et vitae admodum spiritualis armatum ductaret exercitum, seque ipsum tanti laboris officio tam strenue coaptaret. (0229D) Unde et nomen eius inter se celeberrime frequentantes, post illum Turonensem, qui in sanctorum confessorum catalogo fere primus atque praecipuus est, quadam similitudinis ratione, Martinum hunc alterum vocitabant. Et revera, si rem diligenter inspicimus, quaedam, ne multa dixerim, in utroque concurrunt similia. Primum quidem, quod sicut ille aliquando armatam sequens militiam, sicut de ipso scriptum est, tam sancte et innocue se habebat, ut iam tunc non tam miles quam monachus putaretur; ita et hic verus monachus, imo Pater monachorum, armatum ducens exercitum, inter belligeros homines ita vixit, ut quantum labor itineris vel iniuncti cura permittebat officii, de rigore suae professionis nil sibi penitus relaxaret. (0230A) Deinde sicut ille tantae fuit compassionis in pauperes, ut asperrimo frigore chlamidem, quam unicam habebat, cum nudo paupere partiretur, sic et iste de his quae vel secum detulit, vel postea, volente Deo, copiose adeptus est, indigentibus sociis largas distribuit portiones: adeo ut in duobus diebus centum viginti marcas in utiles usus liberaliter erogaret, et in tertia die septuaginta marcas argenti. (0230B) Tertium est, quod sicut ille de monacho factus episcopus in sua tamen paupertatis humilitate seipsum semper continuit, sic et iste, sicut nobis certissime compertum est, cum posset vel episcopatum, vel quas vellet alias ecclesiasticas dignitates, imo et immensam auri argentique pecuniam, nonnullis rogantibus, accepisse; amore tamen ordinis monasterii sui, cui Deus per ipsum, et ipse per Dei gratiam solemniter benefacere cogitabant; oblata respuit, et expleta peregrinatione ad fratres, pauper quidem spiritu, sed coelestis thesauri operibus dives et plenus reversus est. Sunt alia forte plura quae possent in utroque Martino unius ad alterum similia reperiri, nisi forte minus idoneo lectori vel sanctissimum confessorem nimis deprimere, vel honestum virum quem dicimus attollere videremur. Quapropter utrumque debito fine honoris venerari nos condecet; sed illum quidem velut sanctissimam animam, iam fruentem consortio angelorum; hunc vero tanquam prudentem virum adhuc in carne agentem, qui et iam apud Deum et homines magni meriti aestimatur, et postmodum apud utrosque amplioris gratiae per Dei gratiam futurus sit. (0230C) Sed neque illud silendum credimus, quia in illius sancti Martini sacro natalitio iste Martinus natus est in mundum. Et ideo Martinus appellatus est, etc.

6. Venientes itaque Veronam milites peregrini cum duce suo, tam a populo civitatis quam ab alia multitudine maxima signatorum, quae illos de diversis mundi partibus ad eumdem locum praevenerat, laetissime suscepti sunt. Nam et ipsius urbis episcopus Martinum in domum devote ac reverenter assumpsit, eique per octo fere hebdomadas sumptus et obsequium benevole ministravit. (0230D) Postea discedentes Venetiam petierunt; ibi naves intrare decreverant, et inde versus Alexandriam, civitatem Aegyptiam, recto impetu navigare; propterea quod tempore illo in partibus transmarinis inter nostros et barbaros induciae pacis erant, quas nostris, salva fide, quam interposuerant, solvere non liceret.

Erant autem in exercitu signatorum famosi et potentes viri quamplures, tam saeculares quam ecclesiastici. Inter quos Balduinus, comes Flandrensis, et Bonifacius marchio de Monteferrato, auctoritate et viribus atque consilio praecipui habebantur. Et siquidem omnes uno consensu in hoc convenerant, ut petentes Alexandriam, et eam viriliter obsidentes, non tam belli fortunam quam divinae virtutis experirentur potentiam. (0231A) Quod utique si fecissent, sperabile satis erat tam ipsam magnificam civitatem quam et maximam totius Aegypti partem facili compendio in eorum potestatem posse transferri, eo quod totus fere populus terrae vel consumptus fame perierat, vel squalebat penuria propter sterilitatem eiusdem videlicet terrae, cui Nilus frugiferas aquas, quibus eam rigare solet, annis, ut aiunt, iam quinque subtraxerat. (0231B) Impediebatur autem illud principum nostrorum laudabile satis consilium fraude et nequitia Venetorum, qui tanquam domini navium et principes Adriatici maris, eis navigium penitus abnegabant, nisi cum ipsis prius celebrem Dalmatiae civitatem, iuris autem Hungarici, Iafiram [al. Iaziram] expugnarent. Aiebant enim illam semper suis utilitatibus fuisse contrariam, adeo ut saepe cives eiusdem urbis naves illorum mercibus onustas piraticis invasionibus spoliassent. Quae utique res nostris principibus, tanquam Deum timentibus, crudelis ac nefaria videbatur, tum quia civitas illa Christianae gentis erat, tum quia ad regem Hungariae pertinebat, qui et ipse signo crucis accepto, ut moris est sub protectionem summi pontificis se et sua tradiderat. Illis ergo instanter urgentibus, nostris autem obnixe negantibus, sub hac contentione atque discordia plurimum temporis elapsum est. Putabant enim rem omnino detestabilem et Christianis illicitam, milites crucis Christi in homines Christianos caede, rapina et incendio degrassari, qualia in expugnandis urbibus frequenter solent accidere. (0231C) Unde et multi pauperes, qui secum pauca detulerant, eisdem consumptis, non habentes ultra viaticum, relicto exercitu, versis vestigiis ad propria regressi sunt. Sed et quidam potentes et divites viri, non tam rerum penuria laborantes quam perpetrandi flagitii horrore perterriti, inviti ac pene nolentes in reditum conversi sunt. E quibus aliqui Romam petentes vix a summo pontifice redeundi licentiam impetrare potuerunt, ea tamen conditione praefixa, ut saltem post aliquot annos votum suae peregrinationis exsolverent. Qui reditus peregrinorum non solum exercitum nostrum illorum fraudavit absentia, verum etiam multos, qui de Germania caeterisque regionibus subsequi festinabant, ab illo, quem conceperant, animi fervore cohibuit, ut in locis suis immoti consisterent. (0231D)

Tempore autem illo missus est ad exercitum nostrum cardinalis quidam, Petrus videlicet Capuanus, quem summus pontifex ad hoc direxerat, ut praefatam sedaret controversiam, ageretque cum Venetis, ut felici embolae, id est Christi militiae maturum versus Alexandriam praestarent navigium. Quod cum ab eis nullatenus extorquere posset, nisi nostri propositam sibi conditionem implessent, visum est eis veniale magis et minus improbabile, minori malo maius bonum compensare, quam votum crucis inexpletum relinquere, et gressu retrogrado ad suos cum peccato reportare infamiam. (0232A) Spoponderunt itaque facturos se quod illi instanter exigebant, accepto nihilominus ab eis certissima sponsione quod ipsi quoque armati nostros usque Alexandriam et comitarentur et veherent. Videns ergo Martinus noster non solum negotio crucis moras innecti, sed et toti exercitui nostro fundendi sanguinis Christiani necessitatem incumbere; nesciens quo se verteret, quidve ageret, totus in se exhorruit, et de pluribus, quorum ei quodlibet displicebat, illud elegit quod in tali articulo potissimum videbatur. Aggressus itaque praefatum cardinalem, omnium precum instantia suppliciter exorabat ut eum a voto peregrinationis absolutum ad solitam claustralis vitae quietem transire permitteret. (0232B) Ille vero nisi prius expleta peregrinatione, omnem prorsus ei reditum denegabat, et insuper maiorem imponens sarcinam, auctoritate summi pontificis, omnes ei commisit Theutonicos quos vel ipse adduxerat, vel ibi repererat, vel qui postmodum ad eumdem exercitum essent venturi. Iniunxit etiam tam ei quam quibusdam aliis religiosis, qui aderant, ut per omnes casus socios sequerentur, et eos a sanguine Christiano, quantum posset fieri, cohiberent. (0232C)

7. Traiecta igitur classe per mare Adriaticum, quod et ipsum Dalmaticum appellatur; alterum quidem ab Adria civitate, vel secundum fabulas, a filia Ionis Adria; alterum vero a Dalmatica quam alluit, appellationem accipiens, milites nostri celeri cursu, sed mente tristi et tarda, regionis opposita littora tenuerunt, ac ne in re odiosa et sibi ipsis detestabili diuturnas agerent moras, praefatam urbem magno terrore et fremitu obsederunt, eamque per triduum non tam hostiliter quam minaciter oppugnantes, sine caede et sanguine ad deditionem compulerunt. Quae civitas postquam suis victoribus tradita est, mox eam Veneti a fundamentis inexorabili odio subverterunt. (0232D) Quo in facto, quia nostri sententiam excommunicationis inciderant, pro eo quod rebus Hungariae regis manus iniecissent, quas ille signo crucis accepto, B. Petri summique pontificis protectioni commiserat, visum est nostris ad eumdem summum pontificem nuntios destinare, ut coactae, culpae misericorditer condescendens, eos ab illa sententia excommunicationis absolveret. Cui legationi prosequendae cum personae utiles et idoneae quaererentur, electus est Martinus abbas, et cum eo Suessionensis episcopus, vir magnae sanctitatis et dulcis facundiae, et tertius magister Ioann. Parisiensis, homo Francigena, nobiliter eruditus et sermone affabilis; quorum interveniente praesentia, causa favorabilis apud summum pontificem plenius fulciretur. (0233A)

Qui tres viri cum Romam venissent, admissi causam quam attulerant fideliter exponentes, dominum papam humillime rogaverunt ut coacto flagitio, quod milites nostri ob Christi honorem in Christianos commiserant, clementer ignosceret, et causa diligenter inspecta, illam excommunicationis relaxaret sententiam. Ille vero tum favore quem necessitas excusabat, tum nostri exercitus humili supplicatione, tum etiam nuntiorum gratia et auctoritate permotus, habita secum deliberatione, petitae indulgentiae benignus assensit, iussitque scribi formam absolutionis ad nostrum exercitum perferendam. Erat enim vir multae discretionis et gratiae; iuvenis quidem aetate, sed canus prudentia, maturus animo, morum honestate compositus, clarus genere, forma conspicuus, amator aequi et boni, inimicus autem nequitiae et malitiae, adeo ut non tam sorte quam merito Innocentius vocaretur. (0233B)

8. Factum est autem, dum adhuc nuntii nostri in curia versarentur, certus rumor insonuit, venisse videlicet Alexium iuvenem in castra, Graecum genere, filium videlicet Isaac regis Constantinopoleos, missum a Philippo, rege Teutonicorum, cum nuntiis et mandatis, quibus obnixe rogabat exercitum ut praefatum iuvenem in regnum suum restituere niterentur. (0233C) Cuius rei ordo talis est, si ordo congrue dici potest rerum inordinate et crudeliter gestarum narratio: Regnante igitur apud Graecos Isaac illo, quem diximus, frater eius Alexius, patruus minoris Alexii, cuius et modo facimus mentionem, consilio quorumdam pessimorum, maxime autem cuiusdam cognati sui, nobilis quidem viri, sed perfidi, qui Murtiphlo, id est flos cordis in gente illa vocabatur, eumdem fratrem suum Isaac regno deiecit, et ipse regnum arripiens, filium eius, et eumdem nepotem suum, hunc scilicet de quo nunc agitur, Alexium sub diligenti custodia carceri mancipavit. Qui tamen, inventa opportunitate, latenter effugiens, occulta et celeri fuga Teutoniam petiit; veniensque ad Philippum regem, qui sororem ipsius habebat uxorem, suas illi patrisque miserias, et patrui crudelitatem fideliter conquestus est. Qui praefatum iuvenem satis honeste suscipiens, eum apud se aliquanto tempore magno dilectionis affectu detinuit, eique sumptus et obsequia copiose ac liberaliter ministravit. (0233D) Audiens autem exercitum nostrum, Iazira expugnata, circa fines Graeciae conversari, saepe dictum iuvenem cum nuntiis et epistolis suis direxit ad principes, utrum, si fieri posset, in regnum patris sui reducere molirentur. Teutonicis autem pro eo quod sui iuris esse videbantur, hanc rem securiosius et imperiosius iniungebat. Marchionem, cognatum suum, eius, quae inter eos erat, commonebat propinquitatis. Flandrenses atque Francigenas et Venetos, et aliarum regionum homines, omni precum molimine sedulus exorabat, certissime promittens, si ille auxilio ipsorum sedem suam reciperet, peregrinis omnibus tam per Teutoniam quam per totam Graeciam tutam ac liberam in perpetuum patere viam. (0234A) Accedebat etiam ad hoc quod idem iuvenis certissime pollicebatur, si viribus eorum restitutus foret, eis in commune argenti trecenta marcharum millia se daturum. His omnibus causis in unum concurrentibus, maior pars nostri exercitus in assensum iuvenis iam coeperat declinare. Pauci vero, qui de crucis proventu magis erant solliciti, obnixe dissuadebant, dicentes, id quod et verisimile putabatur: praefatum iuvenem sine ferro et sanguine nullatenus posse restitui; videbatur enim eis stultum et improbum, paucos homines peregrinos, nec habentes quo se reciperent, omisso sanctae peregrinationis proposito, certo suo periculo, pro commodis alienis, tantae urbi, tam munitae, tam populosae, bellum indicere, quod sine multa caede alterutrius partis, vel fortassis utriusque, terminari non posset. (0234B) Sed de hac re, id est de iuvenis illius restitutione, ad tempus tacendum est. Sequentia suo tempore prosequemur. Postquam ergo, sicut loqui coeperam, rumor iste Romae auditus est, dominus papa cum omni clero suo, nuntiisque nostris, aliisque quamplurimis vehementer expavit, metuens ne maligni hostis invidia hac occasione vel totius exercitus nostri machinaretur interitum, vel saltem crucis negotium impediret. Oderat autem summus pontifex illam urbem tam ipse quam eius praedecessores a multo tempore, quoniam iam diu Romanae Ecclesiae rebellis exstiterat, et in quibusdam fidei articulis, velut in processione Spiritus sancti, quem Graeci de Filio procedere negant, et in modo sacrificandi, quod illi in fermentato facere solent, a fide catholica dissidebant. (0234C) Unde et quemdam cardinalem, qui quodam tempore a summo pontifice ad eos corripiendos et instruendos missus erat, versis sursum vestigiis, et capite deorsum in aere suspenderunt, donec communicato cum Petro spiritum exhalaret. Oderat igitur eam, ut diximus, et optabat, si fieri posset, eam a gente catholica sine sanguine expugnari, nisi nostri cladem exercitus formidaret. Hoc autem per nostros posse fieri non sperabat, dicens eamdem urbem plus in solis navibus piscatorum abundare quam illos in toto navigio. (0234D) Habebat enim mille sexcentas piscatorias naves, quarum quaelibet per totum annum ad quatuordecim dies fisco regio persolvebat nummum aureum, qui perperam vocari solet Ferdoni, id est quartae parti marcae unius aequivalens. Bellicas autem sive mercatorias habebant infinitae multitudinis, et portum tutissimum. Erat autem de consilio et sententia eiusdem summi pontificis, qui de crucis negotio maxime anxiebatur, ut nostri recto cursu versus Alexandriam navigarent. Permittebat etiam eis ut de maritimis locis Romaniae, quam alluit id mare, cibos inemptos, id est absque pretio moderate tollerent, qui eis ad annum dimidium possent sufficere. (0235A) Quod suum consilium, quia mutari metuebat, et crucis profectum terrenis occupationibus impediri, merito tam ipse quam alii omnes novis rumoribus turbabantur

9. Instabat igitur abbas omni precum molimine, et has omnes, quas diximus, causas aliasque praetendens, redeundi licentiam flagitabat. Ille vero omnino ei reditum denegabat, nisi prius Terram sanctam, quam petere voverat, attigisset. Egressus itaque de curia Martinus cum sociis, accepta pontificali benedictione, cum litteris continentibus formam absolutionis, quae nostro exercitui redderentur, Beneventum petiit, reperitque ibi Petrum illum Capuanum, cuius supra meminimus, versus Achonem recto cursu transnavigare cupientem. (0235B) Cui Martinus adhaerens pontificales epistolas per socios misit ad castra, per quos etiam Teutonicae cohorti, quam prius ductaverat, verbis excusatoriis valedixit, II Nonas April. (April. 4). Deinde apud Sypuntem navem ingressi, post laborem diuturni temporis portum Achonis tenuerunt, ubi etiam ab omnibus celeberrime suscepti sunt, VII Kal. Maii (April. 25). Erat autem ibi Teutonicae gentis magna frequentia, inter quos quidam nobiles et potentes viri, qui Martinum in Germania prius noverant atque dilexerant, eum devotissime susceperunt. Capuanus vero omnes ei Teutonicos, qui vel tunc aderant, vel postmodum superventuri sperabantur, summi pontificis auctoritate commisit. Eadem aestate, circa dies illos qui propter fervoris malitiam caniculares vocari solent, orta est ibi gravissima pestis, et corporum humanorum corruptio in tantum, ut una die plus quam bis mille corpora mortuorum sepulta memorentur. (0235C) Erat autem tam subita et improvisa lues, ut quisquis coepisset aegrotare, infra triduum mortem certissimus exspectaret. Unde et multi subita aegritudine deprehensi, cum de rebus suis disponere non valerent, vocato abbate, omnia sua illi tradebant, vel retinenda in proprium, vel distribuenda sociis egentibus, retenta sibi parte sua pro libitu disponentes. Quam rem ipse Martinus ita fideliter exsequebatur, ut in duobus diebus, quod et paulo ante dictum est, centum viginti marchas in tales usus expenderet, et in tertia septuaginta marchas. Quorumdam etiam virorum fortium arma, quae illi ob rerum penuriam pignori supposuerunt, ipse gratuito pretio satis liberaliter redimebat. (0235D) Amplius autem per infirmos strenua pietate discurrens, tam consilio quam rerum impensa benevole providebat, admonens eos de pura confessione, de certa spe aeternitatis, ne mortem brevem et momentaneam formidarent, post illam continuo vitam interminabilem accepturi. Sanos etiam viriliter exhortabatur, ne terreret eos brevis illa et cito transitura calamitas, sed promptis animis ad utrumlibet parati essent, vel hanc vitam ad honorem Dei diutius producere, vel socios sequendo aeternam brevi compendio feliciter adipisci.

10. Hac igitur peste in civitate illa et finibus eius diu pervagante, maxima pars tam civium quam peregrinorum ibidem commorantium eiusdem contagionis tabe consumpta est. (0236A) Nam et de sedecim hominum personis, quae in abbatis hospitio versabantur, vix ipse quartus mortem effugit; caeteri omnes periculo succubuerunt. Sed et si qui superstites erant, ii responso mortis accepto languidi et exsangues eam per singula momenta certissime praestolabantur. Accessit autem ad hoc et aliud incommodum, quoniam induciae pacis, quae inter nostros et barbaros iuramento firmatae fuerant, fraude illorum et nequitia solutae sunt, captis et spoliatis duabus navibus nostrae gentis, et direptis omnibus quae in eis vehebantur. Quam tamen iniuriam nostri fortiter ac celeriter vindicantes, sex illorum naves magnas annona, et mercibus, ac aliis rebus onustas in mari deprehensas, tam ipsas quam omnia quae in eis erant, sibi praedam fecerunt. (0236B) Atque ita divina virtute et sua fraudem illorum viriliter ulti sunt. Renovato itaque bello coepit hostilis rabies solito vehementior nostris incumbere, tum propter numerum pauciorem, tum quia et hi qui residui erant tanquam morte vicina imbecilles et invalidi putabantur. Quapropter visum est his qui inter eos praecipui habebantur, nuntios ad castra peregrinorum dirigere, quos in Graecia versari acceperant, ut civitati Achonitanae, et illi portiunculae Terrae sanctae, quam adhuc nostri multo labore et periculo possidebant, maturo subvenirent auxilio, et scirent eam vix iam posse diutius defensari. (0236C) Hanc quoque legationem, rogantibus illis, suscepit abbas Martinus cum alio quodam viro, Conrado scilicet, advocato de Swartzenberg: cui idem abbas testimonium perhibet tantae integritatis, ut quoties se vel ioco, vel serio, vel casu mentitum esse recordaretur, tot venias in secreto petere consuevisset. Ex quo et illud satis patet eum qui in levibus et his quae alii fere omnes pro nihilo ducunt tam providus erat, in maioribus nullatenus fuisse negligentem. Tertia ergo die ante festum sancti Martini praefati duo viri navem ingressi sunt, et in Circumcisione Domini iuxta Constantinopolim littora tenuerunt. Ubi tunc exercitus noster non satis laetus agebat, eo quod magnum discrimen incurrisset negotiis implicitus alienis. (0236D) Quod utique Deum ita ordinasse credendum est, ut civitas illa, quae pro sua magnitudine atque potentia iam multo tempore Romanae sedi rebellis fuerat, virtute nostrorum et insperata victoria unitati ecclesiasticae redderetur.

Venientes itaque ad nos nuntii transmarinae Christi militiae, reverenter ab omnibus ac benevole suscepti sunt, maxime autem a Teutonicis illis quibus abbas praeesse consueverat. Exposita autem causa sui adventus, compassionem utique magnam experti sunt, sed nullam omnino spem consilii seu auxilii a nostris acceperunt, quippe qui nec sibi ipsis posse satis auxiliari videbantur. (0237A) Erant enim in tanto extremae adversitatis articulo, ut nec circa civitatem ipsam satis essent securi, propter inaestimabilem hostilemque Graiae plebis multitudinem: nec ab ea absque multo labore ac periculo discedere possent, propter innumeras illorum naves, quibus, si fugerent, eos persequi et expugnare satis hostiliter cogitabant. Unde factum est id, quod raro solet accidere, ut nostri eidem civitati, de qua fugere non audebant, obsidionem ponere cogitabant. Ad cuius rei evidentem notitiam, operae pretium est illud explicandum resumere, quod in superioribus nos ad tempus suppressisse meminimus. Quam rem si quisquis diligenter adverterit, occulta Dei iudicia et latentes rerum accidentium causas poterit pernoscere. (0237B)

11. Ordo autem rerum illarum quae nostros in hanc perduxerant necessitatis angustiam, hoc modo colligi potest: Cum regius ille iuvenis Alexius, quod et supra dictum est, cum nuntiis et epistolis Philippi regis in castra venisset; et ipse quoque precibus suis et promissis ingentibus principes exercitus nostri plurimum permovisset, coeperunt paulatim omnes, ut diximus, in eius favorem et causae ipsius praesidium declinare, quod utique diversis ex causis agebatur, tum ob gratiam regis Philippi, qui nostris pro ipso attentius supplicabat, tum quia pium eis videbatur, si fieri posset, legitimum regni haeredem, crudeliter deiectum, in sedem suam reducere; tum etiam propter eiusdem iuvenis preces atque promissa; qui si restitutus foret, magnum peregrinis omnibus et tunc et postea praestare posset auxilium. (0237C) Aderat autem et illud, quod eamdem civitatem S. Romanae Ecclesiae noverant esse rebellem et odiosam, nec putabant eius oppressionem a nostris summo pontifici, vel etiam Deo plurimum displicere. Sed et Veneti, quorum navigio utebantur, ad hoc praecipue impellebant, partim in spe promissae pecuniae, cuius illa gens maxime cupida est, partim vero pro eo quod eadem civitas multitudine navium freta in toto illo mari principale sibi dominium arrogabat.

Harum omnium rerum et forte aliarum concursu illud actum est, ut omnes in favorem iuvenis unanimiter consentirent, et ei suum pollicerentur auxilium. (0237D) Fuit autem et alia, ut credimus, causa, longe his omnibus antiquior atque potentior, divinae scilicet bonitatis consilium, quod gentem illam elatam ex rerum opulentia ab illo fastu suo deprimi, et ad pacem et concordiam sanctae universalis Ecclesiae revocare hoc ordine disponebat. Congruum quippe videbatur ut gens illa, quae aliter corrigi non valebat, paucorum caede, et rerum temporalium, quibus intumuerat, amissione puniretur, ut et populus peregrinus superborum spoliis ditesceret, et terra tota in nostram transiret potestatem, et Occidentalis Ecclesia sacrosanctis reliquiis, quibus illi se indignos reddiderant, illuminata perpetuo laetaretur. (0238A) Accidit autem et illud, quod utique magnum est, quod saepe dicta civitas, quae semper infida peregrinis exstiterat, deinceps, volente Deo, mutatis civibus, fida et unanimis permanebit, et nobis ad expugnandos barbaros, et Terram sanctam obtinendam ac possidendam quanto vicinius, tanto praestantius ministrabit auxilium. Quae omnia utique cassarentur, si gens illa per homines alterius fidei, veluti gentiles aut haereticos expugnata foret; imo, quod et gravissimum esset, in eorum transiret errorem. Has igitur causas apud Deum arbitror praecessisse, nobis quidem occultas, ei vero, qui omnia praevidet, manifestas, quibus res istae grandes atque mirificae, quas sumus dicturi, certo limite, sed occulto, ad suum perducerentur eventum. (0238B)

12. Ex hac igitur tam occulta et inscrutabili divinae mentis conceptione, quae omnia formaliter comprehendit, quam nec arenae numerus, nec guttarum in mari, nec frondium in silvis fallere potest, omnia quae in tempore fieri vel contingere solent, certo tramite et immutabili cursu proficiscuntur. Unde et eam Graecorum philosophi archetypum, id est principalem figuram vocare solent: Ioannes in Evangelio suo (cap. I) vitam nominat. Quod factum est, inquiens, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Sicut enim in mente hominis, qui mortalis est, res illae quodammodo vivunt, quas cogitat in praesenti, sive illae praesentes sunt, sive adhuc futurae sperantur; ita quidem, imo multo verius in mente divina, quam Graeci noyn vocant, quae tota vitalis, vel potius ipsa vita est, quae nihil vel ignorare vel oblivisci potest, vivebant omnia etiam antequam fierent, quae vel postea creata sunt, vel adhuc usque ad finem saeculi creabuntur. (0238C) Quae divinae mentis conceptio cum rerum omnium et minimarum ideas, id est formas contineat, multo magis hanc rem, quam dicere proponimus, tantam, tam novam, tam mirificam, sicut futura erat, ita ab aeterno complexa est. Itaque ex illa irrefragabili Dei dispositione processisse credendum est, quod exercitus noster, qui mox capta Iazira versus Alexandriam tendere festinabat, mutato proposito, huic tantae civitati bellum indixit, et directo navigio fines eius hostiliter ingressus est, positis castris haud longe ab ipsis moenibus urbis ad bellum paratus consedit. (0238D) Cui cum magna multitudine armatorum occurrit ille fraternae sedis invasor et possessor Alexius, qui brevi conflictu virtutem militum vix expertus, diffidens causae suae et ignaviae sociorum, quos nec sibi propter perpetrata flagitia satis fidos arbitrabatur, mox in fugam turpiter conversus est.

13. Cives itaque magnificae urbis territi fuga regis sui, quem etiam plerique nec prius propter scelera perpetrata satis dilexerant, simulque per nuntios a iuniori Alexio promissis ac precibus frequentibus attentati, nostris quoque contra spem suam comminantibus excidium urbis, nisi illum legitimum haeredem regni in regem susciperent, patentibus portis illum cum toto exercitu intra moenia pacifice admiserunt. (0239A) Qui etiam iuvenis regalibus ornatus indumentis in sede regni, ut decuit, absque mora collocatus, dimidiam promissae pecuniae partem principibus nostris benevole ac liberaliter numerari iussit, sperans se id quod reliquum erat, brevissimo tempore redditurum. Manserunt itaque nostri in ipsa civitate per aliquot dies, et tam novi regis quam civium ipsorum obsequio moderate utentes, id maxime cavebant ne cui onerosi hospites viderentur. (0239B) Sed quoniam civitas ipsa, licet magna et speciosa, duobus populis tam diversis lingua et moribus, nec satis mutua dilectione consentientibus, tantaeque hominum et equorum multitudini sufficere non valebat, placuit eis ut, relicta urbe, in locum planum atque diffusum sese reciperent, ibique positis castris, promissa regis commodius exspectarent. Quibus urbem egressis coepit oriri occulta quaedam civium adversus regem seditio, plerisque murmurantibus quod ipse homines peregrinos et a moribus suis alienos tanto foveret affectu, et iam fere totius opes Graeciae sine causa ad eos transtulisset, et adhuc tantumdem vel forte plura, spoliato regno suo, eis largiri proponeret. Quam rem cum omnes fere quererentur, ausi sunt etiam ipsum regem patenter arguere, publice prohibentes ne regnum suum pro commodis spoliaret alienis, ne suorum inopiam praedam faceret aliorum; sed eos, tanquam rerum alienarum cupidissimos invasores, pariter cum ipsis persequeretur et perderet. (0239C) Quae illorum seditio novum regem vehementer exterruit, tum propter civium eorum perfidiam, qui eum coacti susceperant, tum propter illam, quam in nostros habebat dilectionem, tum propter iuramentum de reddenda pecunia, quod ipse bona fide praestiterat. Videres eum graviter anxiari, quasi medium inter suorum nequitiam et amorem nostrorum, et gratiam Philippi regis, quod si nostros vel falleret vel laederet, graviter metuebat offendere. (0239D) Cum ergo ad tantum facinus non facile posset impelli, Murciflo ille, cuius superius fecimus mentionem, cuius consilio pater eius caecatus, et ipse in carcerem retrusus fuerat, eum propria manu suffocavit, dicens: Minus esse malum, si solus ipse praesenti vitae foret exemptus, quam si totius Graeciae opes ad ignotos quosdam homines eius stultitia transferrentur. Quo sublato de medio ipse tanquam homo regii generis, et ipse quoque sanguine propinquus, diadema sibi imposuit, et regiam sedem tam audacter quam imprudenter occupans, cepit de regni negotiis et nostrorum perditione crudeliter cogitare. Cuius nos in hoc facto impietatem attentius abhorrentes, ita cogimur exclamare. (0240A)

14. Crudelis igitur parricida, postquam iuvene suffocato regnum invasit et tenuit, iussit ad tempus rumorem huius sceleris reticeri ac supprimi, ne statim ad castra perveniens nostrorum auribus insonaret, antequam ipse conceptae fraudis experiretur molimina, misitque continuo nuntios sub nomine iunioris Alexii, qui principes exercitus nostri de castris ad ipsum evocarent, quasi promissam pecuniam et insuper ampliora munera regiae liberalitatis accepturos. Quod cum ad ipsos perlatum esset, ipsi tanquam homines Christianae simplicitatis, nullam ibi fraudem suspicantes, urbem ingredi festinabant; quippe qui nil minus metuebant quam novum regem, quem ipsi creaverant, tam brevi temporis articulo de medio esse sublatum. Erat autem ibi vir quidam prudentissimus, dux videlicet Venetorum, caecus quidem in facie, sed perspicacissimus in mente, qui corporis caecitatem animi vigore atque prudentia optime compensabat. (0240B) Hunc alii semper in rebus ambiguis omni diligentia consulebant, et ad nutum eius publica negotia solebant disponere. A quo cum alii more solito quaesissent quid ei de hac re videretur, dissuasit ne se, amore pecuniae, Graecorum dolis exponerent, dicens se idipsum timere quod evenerat, id est, ne iuvenis Alexius vel a suis peremptus esset, vel tanquam Graecus genere, ab eis corruptus nostram cum illis machinaretur perniciem. Dum ergo principes super hac re diutius consultassent, nuntii vero perurgerent instantius, erupit rumor ille de medio civitatis, et universum exercitum gravi terrore concussit. (0240C) Videbant se in terra hostili deprehensos, in medio pessimae nationis, et illum raptum e vita, quem ipsi eis in manu potenti et magno terrore regem induxerant, qui utique si viveret, posset et illorum vecordiam reprimere, et nostros plurimum consolari, eosque securos ac locupletes de regno suo ad explendum iter suae peregrinationis emittere. Quibus omnibus se nunc frustratos penitus agnoscebant, adeo ut nihil aliud quam mortem a rege novo et civibus certissime exspectarent. Quid enim agere, aut quid spei habere poterant homines peregrini in tali articulo deprehensi, nec habentes ullum securitatis receptaculum, quo vel ad horam possent ab incursu hostium respirare? Indicerent eis bellum, ut eos publice in suam persecutionem excitarent, quos sciebant et antea latenter sibi esse inimicos? (0240D) At vero illorum infinitus erat numerus, et qui quotidianis cresceret supplementis, et in terra propria, ubi eis omnia copiose suppeterent; nostri autem pauci et inopes in medio inimicorum, a quibus nil aliud sperare poterant, nisi quantum, ut ita loquar, suis possent ab eis gladiis exsecare. Sed et illud eos plurimum contristabat, quod promissa pecunia magna ex parte frustrati erant, cuius spe ipsi iter suum distulerant, et viaticum peregrinationis suae negotiis insumpserant alienis. Elegerunt tamen illud, quod in tali casu optimum putabatur, consilium, dissimulato metu, sine quo utique esse non poterant, minaciter obsessis hostibus imminere, et in vindictam suffocati regis, quem ipsi instituerant, totam urbem cum civibus suis et illo exsecrabili parricida, hanc quidem ad excidium, illos vero ad certam mortis poenam reposcere. (0241A) Quibus ita insultando tantum eis terrorem incusserant, ut illi de moenibus suis egredi vix auderent, maxime autem propter balistas nostrorum, quorum usus quanto est rarior apud illos, tanto etiam terribilior et periculosior aestimatur. Interim autem nostri confirmatis animis ad utrumque parati erant, vel ad recedendum, si se honesta et utilis praeberet occasio, vel ad caedendos hostes, et subeundam ab eis et cum eis mortem, si illi de lateribus suis ad conflictum auderent erumpere. Nam de victoria tantae multitudinis obtinenda, sive de expugnatione urbis nulla eis spes poterat arridere, pro eo, quod illa munitissima erat; illorum autem numerus inaestimabilis quotidie succrescebat. (0241B) Sed quanto studio noster exercitus optabat confligere et mori cum hostibus, tanto illi refugiebant victoriam de nostris suis mortibus comparare, videntes iam illos in terra hostili laborare penurie, se autem in loco suo bonis omnibus abundare.

15. Consederat itaque exercitus noster ante regiam urbem, ut dictum est, sed absque ulla spe eiusdem expugnandae. Quoniam ipsa non solum innumera civium multitudine, sed et bonis omnibus abundabat; et tanto munita studio, ut paucorum manu posset ab innumeris hostibus defensari. (0241C) Est enim civitas triangula, ut aiunt qui eam viderunt, habens in quolibet latere magnum milliare, vel amplius, ex ea parte qua terram attingit, vasto aggere et muro firmissimo tripliciter clausa; turres habens per circuitum sui excelsas et fortes, adeo sibi invicem propinquas, ut puer septennis de una turri ad alteram pomum valeat iaculari. Structuram autem aedificiorum in corpore civitatis, in ecclesiis videlicet, et turribus, et domibus magnatum vix ullus vel describere potest, vel credere describenti, nisi qui ea oculata fide cognoverit. (0241D) Ex ea vero parte qua ipsam urbem alluit Hellespontiacum mare, quod separat Asiam ab Europa, quibusdam in locis adeo angustum, ut de una in alteram transmittat aspectum; ex ea, inquam, parte quoniam agger esse non potuit, propter frequentiam portus quem habet tutissimum ac celeberrimum, muri sunt alti admirandae spissitudinis, et turres densae, eductae ad tantam celsitudinem, ut quivis in culmen ipsarum aspectum dirigere perhorrescat. Hanc autem tantam firmitudinem et decorem, quem nunc habet, a prima origine non accepit. Nam olim quidem ita erat, sicut unaquaeque aliarum, et Graeco nomine Bizantion vocabatur. Unde et apud modernos nummi aurei, qui in illa formari consueverant, a nomine ipsius urbis Bisantii appellantur. Postea vero cuiusdam regiae visionis occasione de qua aliqua dicturi sumus, in eum quem nunc habet splendorem atque magnificentiam promota est. Quae visio licet brevis humilisque appareat, magnae tamen cuiusdam rei fuisse praenuntiam, effectus subsequens declaravit. (0242A) Sicut enim visione quandoque magnarum rerum longe minores designantur, quemadmodum in somno Ioseph per solem, et lunam, et stellas undecim pater eius, et mater, et fratres undecim designati, ita nonnunquam per infimas magnae et celebres designatae reperiuntur, velut in visione Danielis, ubi per quasdam bestias regna potentissima legimus praemonstrata. Quapropter falluntur hi qui putant eorum quae se dormientes videre putant, nullam esse distantiam, sed omnia vana esse, et nullum prorsus in se continere mysterium. (0242B)

16. Visio igitur illa, quam dicimus, huic tantae pulchritudini et gloriae civitatis illius occasionem praestitisse, huiusmodi fuisse narratur et legitur: Post illam celebrem donationem qua Constantinus, Graecorum ac Romanorum imperator, reddita sibi sanitate et fugata lepra coelesti miraculo, Christum eiusdem salutis auctorem, et beatos apostolos Petrum et Paulum, qui nuntii fuerant, necnon et Sylvestrum papam, qui minister exstiterat, imo totam Christi Ecclesiam regaliter honoravit; idem Constantinus regiae sedis dignitatem, quam Romae habuerat, beato Petro derelinquens, Graeciam petiit, et hanc urbem, quae tunc Bisantium dicebatur, prae caeteris omnibus habitandam elegit, ubi dum nocte quadam regali strato suffultus quiesceret, videbatur sibi videre aviculam [f. aniculam] quamdam longaevam valde et mortuam, quam et beatus Sylvester papa, qui et praesens adesse videbatur, dicebat ab eo certissime suscitandam. (0242C) Quam cum idem imperator facta oratione in iuvenculam quamdam pulcherrimam suscitasset, et illa casto amore suis aspectibus placuisset, induit eam regia chlamyde, et cum diadema suum capiti eius impressisset, mater eius Helena ei dicere videbatur: Hanc, fili, habebis uxorem usque in finem saeculi in hac pulchritudine permansuram. Quam visionem cum ipse pluribus retulisset, et alius sic, alius vero sic, eam interpretaretur; proposuit ipse rex a ieiunio non cessare, donec Christus ei per famulum suum Sylvestrum interpretationem suae visionis exponeret. (0242D) Cum ergo septem diebus ieiunasset, ipsa nocte septima apparuit ei beatus Sylvester in visione, dixitque ad eum: Avis [f. anus] illa quam vidisti, civitas ista est, quae iam quasi neglectu et senio defuncta, per te in tantum decorem renovanda est, ut regina dicatur inter omnes Graeciae civitates. Qua visione rex non tam territus quam gavisus, convocatis de tota regione opificibus tam lignorum quam lapidum, iussit eam et ampliari loco, et muris ac turribus emuniri, ecclesiis caeterisque aedificiis exornari, donec in eam quam nunc habet pulchritudinis elegantiam iuvenescens, Romae similis, ut aiunt, redderetur. Unde et ipsa urbs quandoque altera Roma dicta est, et terra ei adiacens hodieque Romania vocatur. (0243A) At ne ulla superessent vestigia vetustatis, reprobato priore vocabulo, quod posset homines illius primaevae humilitatis commonere, praecepit eam Constantinopolim appellari, a suo videlicet nomine et Graeco, polis, quod civitas interpretatur. Hanc itaque, ut dictum est, a parte terrae nostri obsederunt, magis utique odio rerum suarum, quod aliud propter causas praemissas facere non audebant, quam ulla spe obtinendae victoriae, pro eo quod ipsa inexpugnabilis videbatur Cum ex ea parte nil aut parum proficerent, placuit eis ex altera parte, qua mari clauditur, non tam fortunam, quam divinae virtutis potentiam, sine qua illud nullatenus fieri posse noverant, suo magno periculo experiri. (0243B) Insilientes itaque naves suas velut quodam indignationis impetu ad terrorem inimicorum, traiecto mari, quod ibidem angustum est, in littore opposito civitati cuncti viriliter consederunt, ibique mutato proposito coeperunt de explendo negotio per mortem aut victoriam solertius consultare.

17. Sed et de navibus illis, quarum infinita erat multitudo, frequenter aliquae leviores ac celeriores ad lacessendos eos et virtutem illorum experiendam subito erumpebant, quibus illi occurrentes iaculis et sagittis, et maxime terrore balistarum eos facile abigebant. (0243C) Consulentes itaque ducem illum Venetorum, cuius paulo ante meminimus, hominem videlicet caecum vultu, sed animo perspicacissimum, id habuerunt consilii, ut per singulas naves suas, iuxta malum ipsius navis alias quoque arbores longas valde et fortes hinc inde erigerent, et eas carinae fortiter tam cum ipso malo quam sibi invicem tam vasto collaquearent connexu, ut eis tanquam ligneae turres, quasi propugnacula, praesidium exhiberent: quibus etiam arboribus aliquanto spatio ab invicem distantibus, veluti quosdam scalarum gradus infigerent, per quos animosi iuvenes ad tuendas naves hostesque desuper impugnandos quaterni aut seni velociter ascendere possent et descendere. Quod et factum est, et