Guntherus_Cisterciensis_cps2, Ligurinus, 3HOME > 'praetor' in 'Guntherus_Cisterciensis, Ligurinus, 3'
Guntherus Cisterciensis, Ligurinus, LIBER II. <<<     >>> LIBER IVhide dictionary links

(PL 212 0364C) LIBER TERTIUS

(0363)
Iamque dies aderat, qua Christus mystica coenae
Discipulis statuens convivia, corporis esu
Ipse sui, potuque sacri satiare cruoris,
Post agni carnes priscae libamina legis
Nos voluit, veram panis, laticisque figuram    5
Protendens oculis, sed certae pabula vitae
Sensibus infundens, cum iam cessante vetusti
More sacri, nova iura novus statuisse sacerdos
Creditur altaris, quae tradita primitus uno
Ac suscepta modo, tenet ecclesiasticus ordo. (0364D)    10
Hunc, et tres alios spatio propiore sequentes,
Temporis ob sacri princeps generosus honorem
Constituit celebrare manu devotus inermi. (0365A)
Hac quoque praeterita, iamque orta luce sequenti
Qua Deus in ligno vera sub carne pependit,    15
Ecce profugata miserabile vulgus ab arce,
Clerus, et informis monachorum turba, solutis
Moenibus, ad placidi properant tentoria regis:
Exhausti macie, ieiunia longa ferendo,
Esuriem faciente siti, squallentia sacris    20
Vestibus ora tegunt, nudo vestigia gressu
Figentes: tunc signa crucis, capsasque piorum
Custodes cinerum, praelato thure vaporant.
Quos ubi pacifice venientes agmine denso
Vidit, in occursum princeps reverendus eorum    25
Prudentes iubet ire viros, et quaerere causas
Quid veniant? quidve illa velit novitatis imago?
 Protinus ex illis pallenti squallidus ore,
Voce satis moesta, fortunae verba coaptans,
Facundo sermone tamen, sic incipit unus:    30
Mens erat, invicti pedibus procumbere regis,
Et quos immeriti patimur, deflere labores:
Quem quia nunc misera prohibemur adire repulsa,
Vos saltem nostras illi deferte querelas.
Quid luimus miseri? quid dignum fecimus ira,
Rex invicte, tua? (0365B) quae tantum causa furorem
Movit, ut imbellem, solitum fideliter hymnos
Pro populo Christi, pro te quoque saepius ipso,
Si credis, resonare Deo, cum plebe nocenti
Perdere coneris tanto molimine clerum?    40
Quod scelus hic nostrum? nisi si scelus esse putetur,
In medio populi sedem posuisse nocentis. (0365C)
Nos neque consiliis immania coepta, nec acta
Iuvimus; invitis fiunt haec omnia nobis
Illi civiles causas, et pondera rerum    45
Inter se tractare solent: nos vulgus inerme,
Nos abiecta manus, nullis adhibemur eorum
Consiliis, tantum studiis nocturna diurnis
Iungimus, assiduos soliti depromere psalmos,
Et precibus pulsare Deum; sed bella nec illos    50
Exercere sinunt in tantis cladibus usus.
Undique concutimur bello, lapidumque rotatu
Templa flagellantur, sacris altaribus astans
Confixus telis exspirat morte sacerdos.
Ergo pius pariter pereunte peribit iniquo,    55
Nec vixisse pie sub iudice proderit aequo?
Si scelerum vindex, consolatorque piorum
Venisti, si iura tuis, legesque reformas
Gentibus, inque suum satagis revocare vigorem:
Parce bonis, et perde malos, propone quibusque    60
Iustitiam meritis, compensans praemia causis.
Quanquam (si veris liceat modo vocibus uti,
Pace tua, princeps) pensato pondere rerum
Non tam formosae rea sit Terdona Papiae,
Quam rea Terdonae formosa Papia tibique. (0365D)    65
Nam praeter reliquas, quas aut servire coactas
Subdidit, aut captas evertit funditus urbes,
Aspice quam turpi Lunelli nobile castrum. (0366A)
Atque Palatini sedem, fidosque penates
Verterat illa dolo: comitem, civesque vocabat    70
Perfida, colloquio pacis de rebus habendo,
Incautosque viros, et nil hostile timentes,
Fraude mala captos in vincula dura coegit.
Ipsaque non armis, nec belli iure, sed astu,
Vel potius subversa dolo castella reliquit.    75
Et nunc ille comes concors, et regius aulae
Ille potens princeps, sub quo Romana securis
Italiae punire reos de more vetusto
Debuit, iniustae victrici cogitur urbi,
Ut modicus servire cliens, nulloque relicto    80
Iure sibi, dominae metuit mandata superbae. (0366B)
Haec feritas urbi Ligurum, quae sola Papiam
Non timet, infausto, princeps, nos foedere iunxit:
Non odio regni, non seditione rebelli,
Imo (ut vera loquar) non ipsius urbis amore    85
Hanc sequimur; sed ne nos ore Papia voraci
Absorbere queat, quae cunctas devorat urbes:
Et tamen in tantis scelerum proventibus illa
Gaudet, et ecce tui felix habet omen amoris.
Sed nihil haec ad nos; ad te, iustissime princeps,    90
Attinet, Italicos iam dudum inquirere mores,
Ulcisci scelerum noxas, punire nocentes,
Oppressos relevare manu, frenare superbos.
Nos proprios tantum contenti flere labores.
Oramus, iam parce piis, hominesque memento    95
Foedere naturae, fidei charactere iunctos. (0366C)
Aspice tabifico languentia corpora morbo,
Aspice deformes vultus, atque arida longa
Ora siti: vix haec fauces in verba solutae
Vocis iter praestare valent, quos tempore longo    100
Sulphureus torret potius, quam temperat humor;
Corruptos sanie latices, infectaque tabo
Pocula, vix mediis ex hostibus ense recepta
Sumimus: obducto durescunt viscera coeno
Arctantur fauces, insano fervidus aestu    105
Pectoris alternos angustat pulmo meatus:
Nec pestem relevare cibo, vel languida victu
Membra fovere libet: misero solatia morbo
Iussimus esse famem: sic pestem peste levamus.
Heu miseram, atque omni graviorem funere vitam,    110
Vivere, nec gratas vivendi noscere causas! (0366D)
At tu per fidei communia sacra, per illum
Quem crucis in ligno potatum felle, piasque
Extendisse manus, et sacri fluminis imbre
Conscissum rorasse latus, mortemque subisse    115
Lux hodierna monet, vir maxime, parce, nec ultra
Innocuos afflige pius: sine, morte relicta
(Mortis enim species) alias quocunque iubebis,
Omnibus ereptis, inopem traducere vitam:
Neve velis iterum miseris nos reddere claustris:    120
Olim grata domus, nunc carcere tristior omni
Ille locus, stygioque magis metuendus averno
Dixit, et erectis omnes ad sidera palmis
Principis absentes feriunt ululatibus aures:
Qui tamen occulta tractus pietate, laborem    125
Dissimulans animi, documentaque magna, suique
Exemplum sancire volens, ad tuta redire
Imperat, et clausam miseros compellit in arcem.
Non secus irati sententia fine supremo
Iudicis, aeternum maledictos tradet in ignem,    130
Suppliciisque datos exerta puniet ira
Qui toties moniti, toties sprevere monentem.
Sic miseri cives ad moenia clausa gementes,
Ac velut in certam queruli rediere gehennam. (0367B)
 Tandem spe posita, iam desperare coactus,    135
Ac velut incertae conclusus carcere mortis,
Ingentes animos ex ipsis cladibus hostis
Colligit: ac medio concessae tempore pacis,
Exstruitur mirae Balearica machina molis,
Quae valido longum transverberet aera iactu.    140
Ergo ubi divino concessum tempus honori
Praeteriit, rursum iaculis, lapidumque rotatu,
Et teli quocunque modo tentantur: et inde
Illa gravis moles ingenti pondere fulta
Erigitur, celsasque supervenit altior arces,    145
Saxaque magna rotans, nostros absistere longe
Cogit, et ipsius tormenti robora frangit,
Quod magis obsessos affligere sueverat hostes. (0367C)
Addidit hoc animos hosti, quantumque doloris
Accessit nostris, tantum ferus ille superbit.    150
Respirant utrinque minae, paulumque remissa
Pugnandi serie, renovato robore rursum
Fit fragor, et valido quassantur moenia bello.
Nec minus obsessi, quantum timor, iraque praeceps
Suggerit, accelerant, ferrum iaculantur, et ignem    155
Saxaque terrifico vibrant excussa flagello.
Nec dubitant ipsos in praelia frangere muros
Seque ipsos hosti, si desint tela, minantur.
 Tandem post multos bellorum hinc inde labores. (0367D)
Et miserae cladem numerosaque funera plebis,    160
Expugnata magis, quam reddita moenia nostris
Cesserunt, tantumque reis pro munere summo
(Id quoque vix procerum precibus, multoque rogatu)
Est concessa salus; in sortem caetera praedae
Omnibus, et longi pretium venere laboris:    165
Ipsaque disiectis hostiliter undique muris
Moenia, pulverea pessumsedere ruina.
Quis referat miserae squalorem plebis, et aegro
Tabida membra situ, detestandumque colorem?
Cum velut e tumulo permissu regis ab arce    170
Non homo, sed pallens hominis prodiret imago. (0368A)
Tunc licuit miseris, quam sit miserabile longa
Obsidione premi, proprio perpendere casu.
 Inde profecturum Ticini laeta iuventus
Ad sua victorem divertere moenia regem    175
Flagitat, insignes antiquo more triumphos
Exhibitura duci; non est in finibus, inquit,
Italiae tanto locus aptior ullus honori,
Quemve tuo cupias magis illustrare triumpho,
Quam quae fida tibi per laeta, per aspera quaeque    180
Exstitit, et nullo defecit tempore sedes.
Adde, quod iste tuus nostros procedit in usus
Sudor, et ista tuae gessisti bella Papiae. (0368B)
Hostilem, nostrisque malis inhiare paratam,
Hostibus et saevis astricto foedere iunctam,    185
(Quid referemus ad haec?) vertisti funditus urbem.
Non sumus ingrati: liceat modo solvere grates
Ingressuque sui regis gaudere Papiam. (0368C)
Paret: et exhibitum non aspernatus honorem
Moenia victor adit: non est tractabile sensu,    190
Eloquiove meo, quae gaudia, quantus ab urbe
Occursus populi: quo scilicet ordine castus
Antistes, laetusque suo cum praesule clerus,
Vestibus ornati nitidis, pretiosa ferentes
Signa crucis, textusque sacros, thurisve vaporem,    195
Prodierint: ut purpureo velamine passim
Belligeros instratus equos fulgentia late
Signa ferens, phaleratus eques fremebunda lupatis
Ora terat, cogatque leves subsistere cursus:
Utve nurus, matresque simul, mitesque puellae    200
Candida sidonio velatae corpora textu,
Gestantes nitido baccata monilia collo,
Fulvaque gemmatis incinctae tempora ciclis,
Urbis utrumque latus densa statione tenentes,
Vocibus acclament faustis, dominumque salutent:    205
Ut domus aulaeis late pendentibus omnis,
Et picturatis constrata platea tapetis,
Rebus odoriferis, et pingui thure vaporet:
Ut tuba terribili spiramine, tibia leni,
Cornua ventoso strepitu, cava tympana rauco. (0369A)    210
Seu lyra percussis dulci modulamine nervis,
Murmure mirantes placido demulceat aures:
Ut pueri, populusque minor venientibus ultro
Exuvias substernat equis, Paeanaque laetum,
Ioque triumphe canat: haec omnia, pluraque nobis,    215
Si modo suppeterent vires, memoranda fuerunt
Deficit ingenium, non haec fiducia menti,
Ut penitus meminisse velim, rerumque nitorem
Voce sequi: vix haec stimulatus Appolline toto
Vel Maro, vel magnus verbis aequaret Homerus.    220
Quid volui demens, tantarum pondera rerum,
Agresti tentata sono, tenuique Camoena?
Materiae succumbit opus: mihi paupere vena
Verba fluunt: magnum res exigit ista poetam.
 Comiter exceptum sancti Michaelis ad eadem,    225
Qua veterum fulgent antiqua palatia regum
Producunt: nitidumque caput gemmante coron
Cingitur, et sceptro decoratur dextera sacro. (0369B)
Hunc triduo regi populus devotus honorem
Exhibuit, largo cumulans nova gaudia sumptu    230
 Inde Placentinos fines, et rura Cremonae,
Et Mutinae transcurrit agros: atque urbe potitus
Quae quasi plena bonis est dicta Bononia, sacri
Flaminis adventum digno celebravit honore
 Mox Appeninum scopuloso limite transit,    235
Ingrediturque tuos, bellatrix Tuscia, fines.
Occurrere duci proceres, quos bellica Pisa
Miserat, aequoreis celeberrima Pisa triumphis,
Pisa peregrinis statio bene nota carinis.
Hos iubet in Siculum condicto tempore regem    240
Cogere belligeras, atque emunire carinas. (0369C)
 Inde caput mundi Romam petit, atque Viterbum
Contigit, excelsa non longius urbe remotum
Quam quantum biduo tardus valet ire viator
Sedis apostolicae praesul, summusque sacerdos    245
Tunc Adrianus erat: qui fama laetus eadem,
Protinus eximia cleri stipante corona
Occurrit, magnasque viro, tristesque querelas,
Multaque facta suae crudelia pertulit urbis:
Contemni sese referens, populique furenti    250
Iurgia, probra, minas, risus, convicia, rixas
Saepe pati, clerumque suum, ceu vindice nullo,
Expositum probris, crebras perferre rapinas.
Pulsari grassante manu, ferrove lacessi. (0369D)
 Sic pater invalidus nato post longa reverso    255
Tempora, seu castris, seu de regione remota,
Quem penes et rerum ius est, et tota regendae
Cura domus, noxas et facta proterva suorum
Contemptusque suos, et quos absente labores
Pertulit, eversamque domum, numerosaque damna    260
Commemorat, multumque minas ultoris acerbat. (0370A)
 Cuius origo mali, tantaeque voraginis auctor
Exstitit Arnoldus, quem Brixia protulit ortu
Pestifero, tenuit nutrivit Gallia sumptu,
Edocuitque diu: tandem natalibus oris    265
Redditus, assumpta sapientis fronte, deserto
Fallebat sermone rudes, clerumque procaci
Insectans odio, monachorum acerrimus hostis,
Plebis adulator, gaudens popularibus auris,
Pontifices, ipsumque gravi corrodere lingua    270
Audebat papam, scelerataque dogmata vulgo
Diffundens, variis implebat vocibus aures.
Nil proprium cleri, fundos, et praedia nullo
Iure sequi monachos, nulli fiscalia iura
Pontificum, nulli curae popularis honorem    275
Abbatum sacros referens concedere leges. (0370B)
Omnia principibus terrenis subdita, tantum
Committenda viris popularibus, atque regenda:
Illis primitias, et quae devotio plebis
Offerat, et decimas castos in corporis usus    280
Non ad luxuriam, sive oblectamina carnis
Concedens, mollesque cibos, cultusque nitorem,
Illicitosque iocos, lascivaque gaudia cleri,
Pontificum fastus, abbatum denique laxos
Damnabat penitus mores, monachosque superbos.    285
Veraque multa quidem, nisi tempora nostra fideles
Respuerent monitus, falsis admista monebat,
 Et fateor, pulchram fallendi noverat artem,
Veris falsa probans; quia tantum falsa loquendo
Fallere nemo potest: veri sub imagine falsum    290
Influit, et furtim deceptas occupat aures. (0370C)
 Articulos etiam fidei, certumque tenorem
Non satis exacta stolidus pietate fovebat,
Impia mellifluis admiscens toxica verbis.
 Ille suam vecors in clerum, pontificemque,    295
Atque alias plures adeo commoverat urbes,
Ait iam ludibrio sacer, extremoque pudori
Clerus haberetur; quod adhuc (ni fallor) in illa
Gente nocet, multumque sacro detruncat honori. (0370D)
Mox in concilio Romae damnatus, ab illo    300
Praesule, qui numeros vetitum contingere nostros
Nomen ab innocua ducit laudabile vita,
Territus, et miserae confusus imagine culpae,
Fugit ab urbe sua, transalpinisque receptus,
Qua sibi vicinas Alemannia suspicit Alpes,    305
Nomen ab Alpino ducens, ut fama, Lemanno
Nobile Turregum, doctoris nomine falso,
Insedit, totamque brevi sub tempore terram
Perfidus, impuri foedavit dogmatis aura:
Unde venenato dudum corrupta sapore,    310
Et nimium falsi doctrina vatis inhaerens,
Servat adhuc uvae gustum gens illa paternae. (0371A)
 Ast ubi de medio sublato praesule summo,
Eugenius sacrae suscepit iura cathedrae,
Ille Petri solidam cupiens convellere petram,    315
Ut caput infirmum per caetera membra dolorem
Diffundat, Romana petit temerarius ausu
Moenia sacrilego, totamque nefarius urbem
Inficit impuri corrupto semine verbi:
Et populi tantas in clerum concitat iras,    320
Ut penitus nullum summo deferret honorem
Pontifici, clerumque odio vexaret iniquo.
Et si quis, cui mens aequi et reverentior esset,
Et meliora pio flagrarent viscera voto,
Forte refragari, seu dissuadere furorem    325
Ausus erat, seseque novis opponere monstris;
Omnibus ereptis, eversa funditus aede,
Corporis afflictu, seu tandem sanguine fuso,
Clericus, aut etiam popularis, facta luebat. (0371B)
Quin etiam titulos urbis renovare vetustos,    330
Patricios recreare viros, priscosque Quirites,
Nomine plebeio secernere nomen equestre,
Iura tribunorum, sanctum reparare senatum,
Et senio fessas, mutasque reponere leges,
Lapsa ruinosis, et adhuc pendentia muris    335
Reddere primaevo Capitolia prisca nitori:
Consiliis, armisque suae moderamina summae
Arbitrio tractare suo, nil iuris in hac re
Pontifici summo, modicum concedere regi,
Suadebat populo: sic laesa stultus utraque    340
Maiestate, reum geminae se fecerat aulae. (0371C)
Unde etiam tandem (neque enim reor esse silendum,
Nec de funesto repetetur postea sermo)
Iudicio cleri nostro sub principe victus,
Appensusque cruci, flammaque cremante solutus    345
In cineres, Tiberine, tuas est sparsus in undas:
Ne stolidae plebis, quem fecerat improbus, error,
Martyris ossa novo, cineresve foveret honore,
 Iamque Ravennatis defuncto praesule sedis,
Hanc rex Anselmo, Graeca de gente reverso    350
Contulit: emeriti ceu praemia grata laboris
Curia saepe suos cathedrae transmittit alumnos. (0371D)
Sic gemini proceres, veluti duo maxima mundi
Lumina, coniunctis aliquanto tempore castris,
Hinc pater, inde patris devotus filius almi,    355
Ille sacerdotum celeberrimus, ille regentum,
Hic regni gladio metuendus, at ille superno,
Dulcia colloquii tandem consortia nacti
Insatiata pio carpebant gaudia voto. (0372A)
 Cumque petens Romam Sutrii iam moenia rector    360
Parva reliquisset, magnaeque accederet urbi,
Occurrere viri, patriae mandata ferentes
Conspicuo sermone quidem phalerata, sed astu,
Et tacitis perplexa dolis: nec protinus ausi,
Ni prius indulta regalis foedere pacis,    365
Ut liceat, quaecunque ferant, impune profari.
Tunc ita compositis ficto moderamine verbis,
Praemeditata diu molimina protulit unus.
 Ducit in adventu felicia gaudia, princeps,
Roma potens, invicte, tuo, devotaque pandit    370
Moenia, maternosque sinus aperire potenti,
Quem sibi rectorem delegit, gaudet amico.
Imperiumque tibi, atque Augusti nominis ultro
Quo nihil in terris maius, promittit honorem,
Si modo pace venis; si pristina iura fideli,    375
Ac bene promeritae conservas integra matri. (0372B)
 Apice quae fuerit priscis sub regibus urbis
Gloria, quae populi libertas, quanta senatus
Maiestas, praetoris honos, et consul uterque
Annuus, et gemini plebis tutela tribuni,    380
Gratia quae morum, castarum sanctio legum,
Pace tenor iuris, iustis audacia bellis:
Quantus amor laudis, patientia quanta laboris,
Haec sunt quae nostram longis proventibus urbem
Ex illa tenui nascentis origine fati,    385
Ex laribus parvis, et primi regis asylo,
Stramineisque casis, et sparso sanguine sulco,
Ad celebres titulos, et tanti culmen honoris
Extulerant, ubi nihil, nisi sidera sola super se
Cerneret: his gaudens populosque regesque per orbem    390
Consiliis, validisque sibi subiiceret armis. (0372D)
Tunc populus regi, belli mandata, domique
Non populo rex illa dabat, passuraque nullum
Urbs erat haec regem, nisi quem regnare iuberet:
Ut patriae mitis non aegre visa ferendo    395
Iussa daret populis, et magni regibus orbis:
Tunc huius populi mandata, minasque timebat
Ortus, et occiduo tellus subcincta profundo,
Et notus, et gelidi Boreas sub cardine mundi
Ast ubi fortunae vitio, populique paventis    400
Desidia prisci perierunt signa decoris,
Iustitioque silent longo iam tempore leges
Suppressae: tanto retrocessit Roma relapsu,
Ut vix ad decimum lapidem, finesque propinquos
Audeat ipsa sui protendere nominis umbram.    405
 Vilis apud gentes, in se male firma, nec ullo
Robore fulta sui: quam seditione frequenti,
Atque intestinis lacerat discordia bellis.
Nullus amor iuris, nulla est reverentia morum,
Nec iam libertas, nec libertatis imago. (0373A)    410
Nusquam Patricii, nusquam sacer ordo senatus,
Nusquam cum gemino consul, praetorve, tribuno:
Cumque ruinosis procumbant moenia muris,
Maiorem morum patimur, querimurque ruinam.
Hoc ideo nobis usu venit, optime princeps:    415
Hic disponendi populus moderamina regni,
Et totum priscis frenandi legibus orbem
Non habet arbitrium: maiestas regia dudum
Abstulit, et priscum populi mutilavit honorem
Ex quo Teutonicos admisit Roma tyrannos.    420
Tu procul a nobis absens, et in orbe remoto
Rarus in Italia, sed in hac rarissimus urbe
Esse soles, et rege meo mihi notior hospes. (0373B)
Sic neque nos nobis nec tu satis, inclyte rector,
Consulis, et cura miseri fraudamur utraque,    425
Expositi cunctis nullo sub vindice fatis.
Respice nos animo tandem, vultuque benigno,
Atque ipsam deflere puta tibi talia Romam:
Si te cura mei tangit, si gratia matris
Ulla movet, si Teutonica de gente vocatum    430
Imperii summa gaudens te sede locavi,
Redde vicem meritis, et dignos gratus honores;
Longos pelle situs, antiqua refloreat aetas,
Prisca vetustorum redeant insignia morum:
Patricios, cives, priscos arcesse Quirites,    435
Nomine plebeio secedat nobilis ordo. (0373C)
Da libertatem, sanctum repone senatum:
Iam redeat senior, redeat cum consule praetor,
Et redeant gemini cum dictatore tribuni.
Curia respiret, Capitolia lapsa resurgant    440
Pulchra vetustorum redeant insignia morum.
Gaude quod tanti dudum sit gloria facti
Temporibus servata tuis: felicior illo
Advenias, cuius pariter nomenque locumque
Suscipis, Augusto, Traiano mitior adsis. (0373D)    445
Quaeque alii reges iurando foedera mecum
Tempus adusque tuum pepigerunt, tu quoque iura:
Ne concessa mihi priscorum munere regum,
Vel resecare velis, vel tollere: neve salutis
Pro me, proque mea fugias discrimina plebe,    450
Largaque Romanae persolvas munera plebi,
Ut tibi festivum celebret devota triumphum. (0374A)
 Dixit: at ille dolos, infectaque verba veneno
Comperit, et contra regali concitus ira,
Dissimulare gravem contemnens voce dolorem:    455
Quantum Roma meo, non Roma sed incola Romae
Gaudeat adventu, secretae consona menti
Verba satis dedere palam: commercia certe
Non satis aequa mihi faciunt, dum vendere nobis
Nostra volunt, veluti plenis cum follibus emptum    460
Adveniam, pretioque novos sumpturus honores,
Quos sibi iam proprios effecit Gallica virtus.
Non emimus fasces: non si credamus emendos,
Praeter virtutem, pretium quod detur habemus.
Hoc mihi, vel nullo venient commercia pacto;    465
Non turget loculis inferta pecunia nostris:
Nec multis opibus, sed laude venimus onusti:
Non est Teutonico cumulata pecunia cordi,
Nec sibi quaerit opes, sed pulchrae laudis honores. (0374B)
Non habet ille suum, sed habentibus imperat aurum.    470
Quanto Romanus studio cupidissimus aera
Congerit, et magno vigilans incumbit acervo,
Tanto Teutonicus, vel adhuc maiore paratas
Fundit opes, nitidasque manus aerugine turpi
Foedari scelus esse putat, dignumque pudore.    475
Invigilent opibus cupidi; mihi sola potestas
Sufficit, et cunctis dare iura potentia terris.
Quo mihi divitias? cui servit gloria mundi,
Quem possessor opum cum paupere dives adorat. (0374C)
Quidquid habet locuples, quidquid custodit avarus,    480
Quidquid in occultis abscondit terra cavernis,
Iure quidem nostrum, populo concedimus usum.
Rege figuratam regis patet esse monetam:
Caesaris et domino sub Caesare fulget imago.
Quo mihi divitias? cui quaeque potissima reges,    485
Ac populi crebris non cessant mittere donis.
Semper habet veteres, semper videt aula recentes
Undique legatos, et ab omni principe missos:
Semper ab ignotis veniunt nova munera terris.
Ergo pudet, populo quasi debita cogar avaro    490
Solvere, cui magni solvunt indebita reges. (0374D)
Miror ab antiquo famosam moribus urbem
Tam foedum sperasse nefas, ut rege coacto
Erueret pretium, veluti iam carcere vasto
Inclusum, duris astrinxerit illa catenis.    495
Ergone Roma tuo legem vis ponere regi?
Cum potius regem deceat te subdere legi. (0375A)
Millia quinque tibi librarum debita poscis:
Poscenti debere nego: largitio reges
Non extorta decet: captivos ista, reosque    500
Sors premit, extortis redimant sua tempora nummis;
Munera magnorum laeta atque ultronea regum
Esse volunt: ut dans plus gaudeat accipiente.
Hoc est, gratuitum quod possim dicere, solum,
Quo plus ille dato, quam gaudeat iste recepto.    505
Hunc mihi munifici morem liquere parentes,
Hunc retinere libet: nec plebem munere largo
Laetificare tuam renuo, sed pacta recuso.
Nil nisi gratuito manus haec dare novit, et ultro.
Iuramenta petis? Regem iurare minori    510
Turpe reor: nudo ius et reverentia verbo
Regis inesse solet, quovis iuramine maior.
Non decet in labiis versari lubrica regis,
Non decet ore sacro mendacia cudere regem. (0375B)
Sancta et plena suo sunt regia pondere verba    515
Dicta semel nullum patiuntur iure recursum.
Ergo quod instigas iurando iure pacisci
Pone metum, curae vel non iuratus habebo.
Adde quod hoc ipsum nostris est utile rebus
Quod petis, et nobis nullo suadente gerendum.    520
Iura vetusta feram? potius supplere paratus
Quam minuisse bonis aliquid de moribus Urbis.
Te mihi vel summo non conservabo periclo?
Dum mea non esses, summo discrimine iussi
Esse meam: nunc cum mea sis iam facta, relinquam? (0375C)    525
 Namque quod imperium, te Roma vocante, receptum
Asseris, et meriti peragis praeconia tanti,
Non magni reputare libet: venisse vocatum
Confiteor, sed quae fuerit tibi causa vocandi,
Ne multum te forte putes meruisse, videndum est.    530
Hostibus infestis, et belli pressa tumultu
Undique, nec propriis ultra tutanda, nec illis,
Quas tibi tentaras precibus conciscere vires,
Desperata diu, cunctisque relicta iacebas.
Nunc ubi Roma tui vires? ubi perfidus ille    535
Graeculus? et Siculae, vindex tuus, arbiter aulae,
Quem tibi tutorem, timeas licet ore fateri,
Mente tamen tractas. (0375D) Fortassis sentiet ille,
Roma, tuus vindex (veniant modo congrua rerum
Tempora) Teutonici vires et pondera regni.    540
Tandem consilio, sicut patet, usa salubri,
Francorum vires, invictaque signa rogasti.
Adfuit immensi domitor fortissimus orbis
Carolus, et magna miseram virtute redemit:
Ereptumque manu mediis ex hostibus, in se    545
Transtulit imperium, bellique tenore recepta
Haec tua Francorum sociavit moenia regno. (0376A)
Nunc age, collatos nobis, tua munera, fasces,
Et quasi gratuita primum bonitate vocatos
Magnifico sermone refer; sed verius illud    550
Implorare fuit; sic pauper ad ostia clausa
Saepius implorans, querulo vocat ore potentem.
 Namque Beringerum Desideriumque, tyrannos
Roma tuos, quibus attonitum cervice subacta
Subdideras miseranda caput, quis nesciat armis    555
Francorum victos, captosque, aeternaque passos
Exsilia, in nostro per tempora plurima regno
Victori servisse suo, tardaque senecta
Tandem servili pressisse cadavere terram? (0376B)
Illa dies uno tua pristina iura triumpho,    560
Si qua tibi Graiae fortuna reliquerat urbis,
Transtulit in Francos, non sunt exstincta, sed exstant,
Imperium comitata suum, quod debita secum
Ornamenta trahens, nudum, vacuumque decoris
Non poterat transire sui. Mea respice castra,    565
Omnia quae dudum quereris sublata, videbis
Nomine mutato sub eadem vivere forma
Hic eques, hic praetor, hic consulis atque tribuni
Imperiosus honos, et publica cura senatus. (0376C)
Aspice Teutonicos proceres, equitumque catervas,    570
Hos tu Patricios, hos tu cognosce Quirites,
Hunc tibi perpetuo dominantem iure senatum:
Hi te Roma suis (nolis licet ipsa) gubernant
Legibus, hi pacis bellique negotia tractant.
 Sed libertatis titulos, antiquaque legum    575
Tempora commemoras. Quas leges, improba, praeter
Teutonicas, aut quae praeter mea iura requiris?
Quae tibi libertas potuit contingere maior,
Quam regi servire tuo? sic fatur et acres
Ingenuo vultu regaliter excitat iras    580
 Audierant, stupidoque metu praecordia pressi
Obticuere viri, multisque rogantibus, anne
Plura loqui vellent, nihil ultra vocibus ausos
Addere praemissis, tantum dixisse pigebat. (0376D)
Tantus eis tristes irato principe vultus    585
Cernere terror erat: mallent siluisse, nec unquam
Suscepisse suae peragenda negotia Romae,
Securosque petunt in moenia tuta regressus,
Orsa relaturi metuendi principis Urbi.
 At rex colloquium solo cum praesule miscens    590
Principibusque viris, quod nunc sibi restet agendum
Quamve dolo plebis versutae providus artem
Opposuisse queat, solerti consulit astu,
Et simul interna fervens exaestuat ira. (0377A)
Cui pater eximius, laesae solatia menti.    595
Addere blanda volens: non est, ait, optime fili,
Hac in gente novum, nec res miranda videtur,
Fraudibus occultis blande palpare potentes,
Principibusque suis argutam ostendere vulpem:
Hoc vitium gentile tenet: sic vivitur istic.    600
Iam partim sensisse doles; sed verius illud
Amodo concipies, et adhuc maiora videbis.
Me quoque, non longo residentem tempore, multis
Est aggressa dolis, indignaque multa relatu
Tam mihi, quam sacro plebs intulit improba clero. (0377B)    605
Verum contemptus minor est iniuria nostri,
Quos manus imbellis, nulloque armata potestas
Sanguine, sed tantum divino fulta timore,
Spernendos impune viris exponit iniquis.
Te quem terreni metuenda potentia regni,    610
Quem scelerum vindex gladius facit esse verendum
Romanis, qua fronte dolis ambire laboret,
Mirandum satis est: sed iusto parce dolori,
Et nobis (auctore Deo) gens improba iustas,
Et tibi maturo persolvat tempore poenas. (0378A)    615
Tu modo belligero delectos agmine fortes,
Instructos telis, instructos omnibus armis,
Occulto praemitte gradu: qui sacra beati
Corripiant posita formidine limina Petri,
Atque Leoninae munimina fortiter urbis.    620
Sunt ibi praesidii causa sub nomine nostro
Praestantes animi iuvenes, qui moenia tradent,
Admittentque tuos: aderit, qui moenia tradi
Imperet, egregius Romanae stirpis alumnus,
Sedis apostolicae comes, eximiusque sacerdos,    625
Et tibi prae cunctis Octavius iste fidelis.
 Desierat praesul: placuit laudabile cunctis
Consilium, sincera fides, et plana voluntas. (0378B)
Mittuntur propere quasi millia quinque virorum
Nocte fere media, quo tempore lumina Titan    630
Opposito praebens, si fas est credere, mundo,
Ex aequo medium noctis discriminat arcum.
Haud mora, festinant iussi, portasque patentes
Ingressi, tacite sancti munimina Petri,
(His prius edoctis, qui limina prima tenebant,)    635
Atque Leoninam rapiunt hostiliter urbem.
Nuntius ad proceres rediens, compendia facti
Edocet, et totis hilarescunt agmina castris.

HOME > 'praetor' in 'Guntherus_Cisterciensis, Ligurinus, 3'
Guntherus Cisterciensis, Ligurinus, LIBER II. <<<     >>> LIBER IV
3937w 14.511131048203 s