Hariulfus_Aldenburgensis_cps2, Chronicon Centulense, 1, 18HOME > 'moleste' in 'Hariulfus_Aldenburgensis, Chronicon Centulense, 1, 18'
Hariulfus Aldenburgensis, Chronicon Centulense, 1, CAPUT XVII. De adventu regis Dagoberti ad eum. <<<     >>> CAPUT XIX. Qua maceratione corpus proprium in eremo contriverit. hide dictionary links

(PL 174 1230A) CAPUT XVIII. De ordinatione Ocioaldi abbatis et ut sanctus eremum petierit.

(1230B)

Exinde famulus Dei, quia ab hominibus venerabatur, homines fugere meditabatur, ut honores temporales declinando, honores acciperet perpetuos. Exemplum nempe regium quarumcunque dignitatum principes imitantes, sancti viri benedictionibus certatim perfrui constudebant. Quod ipse coelestibus iamiam inseri cupiens, sat moleste ferens ne tantis honoratorum virorum obsequiis ulterius ambiretur, eremum cupivit, quatenus soli Deo liberius vacaret, et contemplativos carperet fructus, qui in actualibus haud segniter desudabat. (1230C) Verum quia ecclesia in Centulo exstructa absque abbate nec debebat esse nec poterat, hoc officio sese exonerans, unum e discipulis perfectae ac probatae sanctitatis, nomine Ocioaldum, iam dicto coenobio praefecit abbatem. Quo rite pacto [scilicet recolens a Domino dictum de Maria sedente ad pedes eius, ac verbum vitae intentius audiente: Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea (Luc. X) , huius memor sententiae] divinis sese ex integro contulit theoriis, eremiticam petiit vitam, qua secretius sola coelestia mente rimaretur et totum se in Deo sanctificaret, a quo post modicum erat suscipiendus. (1230D) Cui Giselmarus, vir illustris et Christianae religionis devotus amator, simul et Mauronius sanctae Hrictrudis filius qui, ob insignem nobilitatem, apud regem Dagobertum plurimum poterat, et tunc terrarum vel silvarum ad regem pertinentium dispositor et custos habebatur, praebuerunt locum manendi in silva Chrisciacensi, in loco qui nunc Forestis-Cella dicitur, distans a Centula X passuum millibus, ubi videlicet per ante acta saecula nemo habitaverat; in eodem vero loco sub honore nostrae dominae sanctae Mariae Christo monasterium construere inchoavit. (1231A) Scire autem volumus lectorem quod [is] ipse, de quo loquimur, Maurontus postea pompa saeculari et habitu calcato monachus monachorumque Pater factus est, et nunc sanctae vitae merito coelesti fungitur societate; nec enim cassari poterat illa sacrosancta magni Patris Richarii benedictio, qua fuerat dudum puer intercessione matris potitus.


290w 0.29837393760681 s