Hariulfus_Aldenburgensis_cps2, Chronicon Centulense, 3, 5HOME > 'moleste' in 'Hariulfus_Aldenburgensis, Chronicon Centulense, 3, 5'
Hariulfus Aldenburgensis, Chronicon Centulense, 3, CAPUT IV. abbate Helisacnare. <<<     >>> CAPUT VI. Privilegium Hlotharii. hide dictionary links

(PL 174 1264B) CAPUT V. De abbate Ribbodone, et translatio sancti Angilberti.

(1264C)

Helisachare venerabili non multis in regimine annis perfuncto, atque de hoc saeculo nequam erepto, Ribbodo abba splendidus Centulae congregationem sua pastoralitate ornavit: Quo Coenobii curam administrante, Hlodogvicus divae memoriae imperator cum regnasset annis XXVI, moritur anno Dominicae Incarnationis 840, indictione III. Qui inter magna regaliaque quae gessit opera Constantinopolim dicitur adiisse, et inde magnas atque mirificas reliquias detulisse, quas per sancta loca dispertiens, posteris honorandas tradidit. (1264D) Et quia Sancti Richarii ecclesia nulli tunc temporis Gallicanae Ecclesiae honore et gloria, seu religione habebatur inferior, ex eisdem reliquiis magnam huic loco indulsit partem, hoc est, caligulam Domini Christi, summitatem acuminis lanceae, qua eiusdem Domini latus fuit apertum; decem lapides beati protomartyris Stephani perlitos sanguine, quibus idem martyr fuit trucidatus; ampullam quoque eius sancti sanguine plenam.

Genuerat autem idem Augustus ex Ermengarda regina tres filios, id est Hlotharium, Pippinum et Hludovicum; ex Iudith vero imperatrice genuerat Carolum gloriosum regem. Itaque post obitum genitoris lites inter fratres exoriuntur, dum unusquisque sibi imperium exoptat. Dum haec agerentur, et res in contrarium iret, decernitur ut, inito inter se praelio, rex vel imperator haberetur cui sors ministrasset victoriam. (1265A) Hlotharius ergo adiuncto sibi Pippino, contra fratres suos Carolum et Hludovicum exercitum duxit in pago Antissiodorensi, in loco qui dicitur Fontanetum, ibique Franci cum nationibus sibi subditis mutua se caede prosternentes, ad ultimum Hludovicus et Carolus fugato Hlothario triumphum adepti sunt.

Ribbodo, ut dictum est, tunc Centulo monasterio abbas praeerat. Qui videns sanctissimi Angilberti abbatis corpus sanctum eo loci quiescere, ubi ecclesiam ingredientes necessario incedebant, et nimium moleste ferens talem tantumque virum quotidiano populi accessu calcari, reputansque esse iustum ut homo Dei intra Dei domum pausaret, levavit eius membra sancta, et transtulit ea intra basilicam Sancti Richarii die Nonarum Novembrium. Requieverat in loco priori annis XXVIII, et tamen Deo faciente, qui servi sui meritum ostendebat, ita integrum et absque corruptela sanctum eius corpus inventum est, ac si ea hora anima illud deposuisset. (1265B) Odor etiam mirae suavitatis ibidem exuberasse asseveratur. Huic certae rei testimonium ferunt Francorum Historiae, eae scilicet quae illius temporis facta commendant. Nam cum aliquando quidam libellus in manus nostrorum devenisset, post quaedam alia de S. Angilberto haec inibi scripta notaverunt. Mortuo Hludogvico imperatore Caroli Magni filio; tres eius filii [Hlotarius, Ludogvicus et Carolus de regno inter se dissidebant; dum unusquisque hoc sibi conatur . . . . Novissime vero statuitur dies qua de his iudicium haberetur, et hoc fieri posse in Nonas Novembris visum est. (1265C) Qua quidem die terraemotus magnus per omnem pene hanc Galliam factus est; eaque die Angilbertus vir memorabilis Centulo translatus, et anno post decessum suum vigesimo octavo corpore absque aromatibus] indissoluto repertus est. Idem etiam liber superius aliquid repetens, de eiusdem nobilitate pauca subinfert, dicens: « Fuit hic eo tempore ortus haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem, Richardus, et hic de una progenie fuerunt, et apud Magnum Karolum merito magni habebantur; qui Angilbertus ex eiusdem regis filia nomine Beretha, Harnidum fratrem meum, et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit, familiam sibi commissam mirifice rexit: hinc post vitam omni felicitate defunctam Centulo in pace quievit. (1265D) Is ipse Nithardus domni Angilberti filius coenobio huic praefuisse asseveratur post decessum patris: quique cum paucissimis diebus ministrasset, bello interfectus, iuxta patrem sepulturam meruit. At cum ibi aliquantis annis pausasset, iamdudum translato corpore S. Angilberti in ecclesiam, quidam devoti posuerunt corpus eiusdem Nithardi in patris sarcophagum. In loco igitur ubi a domno Ribbodone sanctus positus est Angilbertus epitaphium positum est:
[ Hoc recubat busto semper memorabilis abba
  Angilbertus, ovans spiritus astra colit.
Mensis Martii obiit bissenis ipse Kalendis.
  Construxit templum quo retinet tumulum. (1266A)
Et cluit Augusti Caroli sub tempore Magni,
  Dogmatibus clarus, principibus socius.
Ante fores templi iussit qui se tumulari,
  Ribbodo huc abba transtulit ac posuit.
Post annos obitus bis denos eius et octo,
  Corpore cum nactus integer insolito est. ]


HOME > 'moleste' in 'Hariulfus_Aldenburgensis, Chronicon Centulense, 3, 5'
631w 5.5999710559845 s