Hariulfus_Aldenburgensis_cps2, Vita S. Arnulfi, 2a, 19HOME > 'praetor' in 'Hariulfus_Aldenburgensis, Vita S. Arnulfi, 2a, 19'
Hariulfus Aldenburgensis, Vita S. Arnulfi, 2a, CAPITULUM XVIII. <<<     >>> CAPITULUM XX.hide dictionary links

(PL 174 1415D) CAPITULUM XIX.

(1416A)

In vicinio Furnensis castri habitavit quaedam vidua, nobilitate et opibus fulta, nomine Evergerda, cuius maritum simulque filium atroces inimici peremerant, et pro quorum interitu graves inimicitiae interfectoribus undique incumbebant. Nam pro morte duorum omnis illa regio conturbata fuerat, dum alii vindictam, alii defensionem homicidarum molirentur. Ad quod malum compescendum Domini praesul sanctus Arnulfus sponte ac prompte properabat, ubicunque de pace et concordia esset agendum. Venit ergo asello vectus ad domum illius divitis viduae, contra quam vox Apostoli insonat dicens: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V) . Talis illa cum esset, beati viri ingressum omnino noluit; sed ante suam portam pontem levatorium erigi iussit, ne pateret ingressus, neve daretur effectus votis hominis Dei. (1416B) Ille tamen non destitit praedicare, arguere, obsecrare, ut interfectoribus filii vel mariti pro refrigerio animarum ipsorum indulgeret, et quos crudeliter odiebat, amicos sibi confoederatos effici consensisset. Illa vero neque preces eius, neque monita suscipere voluit; sed in sui persistens tumore animi, famulum Christi de aselli sessione, et de vestis humilitate subsannando derisit, et a se repulit, sed non impune. Nam postquam praesul gemebundus ab ea recessit, gravis illam divinae animadversionis vindicta percussit. Post modicum quippe temporis, manente coeli serenitate, quidam levis turbo consurgens, domum eius concussit et contrivit, in qua ruina deprehensa, repentina morte percussa interiit. (1416C) Ubi valde miranda res contigit quod in eadem domo cum essent famuli et ancillae plures, porci vel canes, gallinae, anseres, columbae atque hirundines, nihil tunc ibi periit, nisi irreverens femina, nec quodlibet animal vel quidpiam laesum fuit.
Funditus exstincta docuit non dogmata ficta,
Quae monuit sanctus vindictae pondere tantus,
Femina sic fortis, fit iuste filia mortis.
Huius certe ultionis fama volans, perterruit corda duricordium Flandrigenarum, ut nemo auderet viro Dei resultare, vel sacris eius monitis non obedire. Erant eo tempore in vico Aldenborgensi duo vesanae animositatis adversarii, Conon unus, alter Robalinus: quorum Robalinus Cononis patrem, nomine Hidonem, dolo peremerat, alter alterius amicos et domesticos trucidabat, alter alteri quaecunque poterat privatim et publice mala ingerebat. (1416D) Horum quoque mentes daemoniis plenas, suarum documentis praedicationum, et terrore frequentium signorum ad gratiam pacis convocavit. Talibus congratulans comes Rodbertus, totaque gentis nobilitas, gaudio magno gliscebant, quod talem suis temporibus Christus Dominus tribuisset ministrum, qui curam omnium paterno affectu gereret, et viam vitae omnibus, exemplis propriorum actuum declararet. (1417A) Et iubente comite Eremboldus praetor, assumptis secum prudentibus viris, in Brugensi palatio, supputatis per nomina interfectis Brugensis coloniae, vel aliorum locorum, unde personarum notitiam colligere potuerunt, invenerunt et ex scripto indiderunt, quoniam expensio decem millium marcarum argenti meri non potuisset persolvere, quod gratia Dei per hunc veritatis ministrum dignata est moderari. Hinc factum est ut virum sanctum omnis homo, tam potens quam impotens, medullitus adamarent, illumque secum anhelanter habitare peroptarent. Et hinc toto conamine coeperunt disquirere quonam in loco sacer praesul utiliter ac honeste valuisset residere.


462w 1.9633188247681 s