Helinandus_Frigidi_Montis_cps2, Chronicon, 5, 660HOME > 'moleste' in 'Helinandus_Frigidi_Montis, Chronicon, 5, 660'
Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 5, 657. <<<     >>> 662.hide dictionary links

(PL 212 0783C) 660.

Muhamas, Saracenorum ammiras, cum Constantino imperatore firmat pactum, ut Saraceni Romanis solvant tributum per singulos dies numismata mille, et servum et equum. (0783D) Clodoveus rex corpus sancti Dionysii Parisiensis discooperiens minus religiose, licet cupide, os brachii eius fregit et rapuit, moxque in amentiam perpetuam incidit. Ariperth Longobardorum rege defuncto, Gobertus et Bertarith filii eius annum agunt non tam in regno componendo, quam de regno contendendo. Eugenius papa eleemosynam in die transitus sui pauperibus, et clero, et familiae presbyterii in integro erogari praecipit. Fecit episcopos viginti unum. Obiit quarto Nonas Iunii, et cessavit episcopatus mense uno, diebus viginti octo. (661.) Post quem septuagesimus octavus sedit Vitalianus, natione Signiensis provinciae a Campania, annis quatuordecim, mensibus sex. (0784A) Hoc Vitaliano nuper ordinato, ut ait Beda, Constantinus imperator misit beato Petro Evangelia aurea gemmis albis mirae magnitudinis in circuitu ornata. Ipse vero post aliquos annos, id est per Indictionem sextam Romam veniens, obtulit super altare Sancti Petri pallium auro textile. Obiit sanctus Amandus Elnonensis. (0784B)

Sic enim legitur in titulo de morte eius: Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi sexcentesimo sexagesimo primo, indictione quarta, epacta quintadecima, concurrente quarto termino duodecimo Kalendas Aprilis, Pascha quinto Kalendas Aprilis, luna vicesima prima, octavo Idus Februarii, die Dominica, luna prima, obiit sanctus Amandus annorum circiter nonaginta, qui natus fuit anno Domini 571, Nonis Maii mensis, in provincia Agritanorum, in pago praefatae regionis, vocabulo Herbatilico ex patre Sereno, genitrice Amantia, anno septimo, quo Iustiniani successor Canus minor cum Sophia coniuge in republica arcem imperii tenebat. Quo videlicet tempore Ioannes pontifex Romanae Ecclesiae in ordine pontificum sexagesimus tertius cathedram eiusdem urbis anno sui praesulatus octavo gubernabat. In ordinatione beati Gregorii papae sanctus Amandus vicesimum secundum aetatis agebat annum. In obitu vero ipsius papae trigesimum quintum; qui fuit annus a Nativitate Domini sexcentesimus quintus, regni autem Phocae annus secundus, sicut Beda refert in chronicis. Fuit autem idem sanctus Amandus Martino papae familiarissimus. Defunctus est tertio anno pontificatus Vitaliani papae, octavo Idus Februarii. (0784C) Exstat ad hunc S. Amandum Epistola decretalis Martini papae, in qua significatur eumdem Amandum voluisse pastorale obsequium deponere, pro eorum inobedientia, qui presbyteri seu diaconi post suas ordinationes in lapsum inquinabantur: a qua voluntate illum dehortatur idem beatissimus papa, persuadens eum ad patientiam, et commonens, ut nullam eis in delicto compassionem exhibeat, sed lapsos omnes ab officio deponat, et eos in iugem poenitentiam mittat. (0784D) Si enim, inquit, tales quaerimus ad sacros ordines promovendos, quos nulla ruga, nullum vitae contagium ab ordinibus sacris praepediat, quanto magis si post ordinationem suam in lapsum ceciderit, et praevaricationis peccato deprehendatur obnoxius, omnimodo prohibendus est cum manibus lutulentis atque pollutis mysterium nostrae salutis tractare? Sitque huiusmodi semper iuxta sacrorum canonum statuta in hac vita depositus; ut ab illo qui mentis interna scrutatur, nullamque de ovibus errare congaudet, dum aspexerit sinceram poenitentiam eius, in terribili iudicio habeat reconciliatum. (0785A) Ipse sanctus monasterium, quod dicitur Blandintum, in castro Gandavo construxit: et aliud quod vocatur Martianas, et aliud, cui ipse Lochosa nomen imposuit, seu Rotnace, quod est praefato monasterio pene contiguum: cellulam quoque, quae nuncupatur Barisiacus; quem locum cum adiacentibus sibi appendiciis Childericus rex et Brunichildis regina illi visi sunt condonasse: ad postremum Elnonae coenobio aedificato, ipse ibidem cum suis usque ad diem obitus sui Christo feliciter militavit.

Hic patriam parentesque relinquens in Ora insula, quae a littore Oceani maris quadraginta distat millibus, transacta iam adolescentia receptus est. In qua per orationem immanem serpentem fugavit. Post haec Turonis ad S. Martinum perrexit: et ibi comam capitis sui abscindens, clericatus honore functus est. Post haec percepta benedictione ab abbate loci illius et fratribus, Bituricas perrexit ad Austregisilum: a quo et ab eius archidiacono Sulpitio receptus est, et cellula ei iuxta ecclesiam in superiori muro civitatis constructa est. In qua cilicio tectus et cinere, hordeaceo pane et aqua modica contentus, fere quindecim annis vixit. (0785B)

Post haec incidit ei cogitatio, ut limina visitaret apostolorum; quod et fecit assumpto secum uno tantum comite. Ubi per diem sancta loca circuibat, nocte ad sancti Petri revertebatur ecclesiam. Ibi quadam die cunctis egressis substitit ex devotione, tota nocte cupiens vigilare: quem unus ex custodibus inventum contemptibiliter affectum iniuriis eiecit extra ecclesiam. Sedente autem eo in exstasi mentis ante fores ecclesiae, sanctus ei Petrus apparuit; monens eum in Gallias ad praedicationem redire. Rediens, coactus est a rege et episcopis, episcopus fieri. Captivos vel pueros transmarinos dato pretio redimebat. (0785C) Spirituali quoque lavacro eos regenerans, litteris affatim imbui praecipiebat; praemissaque libertate per diversas ecclesias relinquebat. Plures ex eis episcopos vel presbyteros, seu honorificos abbates fuisse, audivimus. Rediens a Roma secundo ascensa nave pervenit ad Centumcellensem locum: ubi dum quadam nocte solus, ut solebat, oraret, immundus spiritus unum e famulis apprehensa manu trahebat ad mare, volens eum ibi demergere. Qui cum traheretur clamabat, dicens: Christe, adiuva me; Christe, adiuva me. Cui malignus spiritus insultando respondit. Qualis Christus? et dum puer, qui trahebatur taceret, ait sanctus Amandus: Dic illi, fili: Christus Filius Dei vivi, crucifixus. Statim ad hanc vocem inimicus ut fumus evanuit. (0785D) Nec multo post navigante eo per medium pelagus, et dicente ad nautas verbum Domini, apparuit piscis mirae magnitudinis. Nautae vero misso rete in pelagus, eumdem piscem ceperunt. Cumque epularentur et exsultarent, orta est tempestas valida: cucurrerunt nautae ad servum Dei; qui iussit eos confidere. Cui in puppi residenti sanctus Petrus apparuit, dicens: Noli timere, non peribis; nec qui tecum sunt. Ad quod verbum mox tempestas sedata est. Gaudanenses, qui tunc adhuc idololatrae erant, convertit. Ubi cum propter inediam et sterilitatem loci comites illius solum ibi reliquissent; alimentum sibi labore manuum acquirebat, instans praedicationis officio. Quidam comes ex genere Francorum, nomine Dortho, in urbe Tornaco resederat, ad dirimendas lites. (0786A) Et ecce ei praesentatus est reus quidam, quem omnis turba acclamaverat esse dignum morte; fuit quidam multis plagis caesus, et iam corpore semivivus. Qui decrevit eum patibulo debere affigi; sed Amandus superveniens postulavit, ut ei vitam concedere dignaretur. At ille noluit, sed iussit eum suspendi; qui suspensus spiritum exhalavit. Sanctus autem Amandus perrexit ad patibulum, et depositum de ligno ad suum cubiculum deferri iussit; et fratribus e cella egressis super defuncti corpus incubuit, et orando cum lacrymis illum resuscitavit; lotoque eius corpore et cicatricibus ita carnem carni restituit, ut de plagis, quas ante pertulerat, nullum indicium appareret; et sic eum ad propriam domum remittens, parentibus restituit incolumem. Per quod miraculum convertit ad Christum. (0786B) Post haec transito Danubio, in Sclaviam praedicare perrexit, spe martyrii; et paucis ibi conversis, ad proprias oves reversus est. Rex Dagobertus amori mulierum plusquam oportebat deditus, omnique spurcitia libidinis inflammatus, sobolem minime videbatur habere: pro qua Dominum sedulo precabatur, et tandem exauditus est. Qua percepta, sanctum perquiri fecit Amandum, quem prius de regno suo expelli iusserat, quia eum pro capitalibus criminibus arguebat; quod nullus episcoporum audebat facere. Qui venit ad regem in villa, cui nomen Clepiaco. Rex illius pedibus prostratus, veniam deprecatur; quem ille citius elevans a terra, clementer indulsit. Ad quem rex: Poenitet me valde, quod stulte egerim adversum te; sed precor, ne memineris iniuriae meae. (0786C) Dedit mihi Dominus filium, non meis meritis; quem precor ut sacro fonte digneris abluere, et in filium tibi spiritualem suscipere. Quod ille vehementer abnuens, sciens scriptum, militantem Deo non oportere implicari negotiis saecularibus, et quietum atque remotum palatia non debere frequentare regia, ex conspectu regis abscessit. Statimque rex misit ad eum virum illustrem Dodonem, et cum eo venerabilem virum Eligium, qui tunc in palatio regis sub saeculari degebant habitu: qui persuaserunt ei precibus regis annuere. (0786D) Moxque puerum dierum quadraginta catechumenum fecit: cumque finita oratione nemo ex circumstantibus respondisset: Amen; aperuit Dominus os pueri, et cunctis audientibus clara voce respondit: Amen, et statim baptizavit eum, dans et nomen Sigebertus. Post haec ordinatus est Traiectensium episcopus: et per triennium vicos et castella circuiens, verbum Domini instanter praedicabat. Sed multi, quod dictu nefas est! sacerdotes et levitae praedicationem eius respuebant; qui secundum Evangelium pulverem de pedibus super eos excutiens, ad alia properabat loca: parvamque reperiens insulam, cui nomen est Canelaus, iuxta Scaldum fluvium, aliquantis diebus ibidem cum fratribus habitavit. (0787A) Sed verbi Dei contemptores per biennium ingens attrivit plaga: ita ut eversae domus et agri in solitudinem verterentur, et vici et castra destruerentur; nullusque pene in his regionibus remaneret, qui Amandum contempserat praedicantem. Post haec praedicavit in Vasconia. Cuius praedicationem quidam mimilogus spernens, et ei detrahens, arreptus a daemone, propriis se coepit manibus laniare: coactus publice confiteri, quod ob iniuriam quam servo Dei intulerat, haec patiebatur: et in ipso tormento spiritum exhalavit. Post haec susceptus est hospitio in quadam civitate ab episcopo illius civitatis. Cui dum ipse episcopus more hospitalitatis aquam in manibus funderet, secretius praecepit ministro, ut eamdem aquam in sacrario Ecclesiae custodiret. De qua postea caecus quidam admonitione ipsius episcopi oculos abluens, visum recepit. (0787B) In pago Belvacensi, in loco, cui vocabulum est Rossoton, secus Oronnam fluvium, mulierem caecam sanavit, quae auguria et idola semper coluerat, et adorabat arborem daemoni dedicatam. Praepositum monasterii sui inobedientem, et ob hoc paralyticum factum, benedicendo calicem vini, et fragmen panis, et ei mittendo iubendoque, ut inde partem sumeret, sanitati restituit. Muntinolus quidam Ozidinsis urbis antistes, moleste ferens quod locum acceperat a rege ad construendum coenobium, invidiae facibus accensus, missis agilibus viris . . . ut cum iniuriis affectum a loco eiicerent, aut eum in eodem loco punirent. Qui venientes ad cum, simulate dixerunt ei, quod deberent ei ostendere locum aptum ad monasterium construendum, et ideo iret cum illis. Quorum fallacia, revelante Deo, illum non latuit. (0787C) Tandem pervenerunt ad supercilium montis, ubi eum capite truncare disposuerant: et subito orta est tempestas pluviae et grandinis, et ita omnem montis illius locum obtexerunt nubes, ut apparitores illi amisso lumine nil penitus viderent; spemque vitae iam nullam habentes, prostrati eius pedibus veniam postulabant, ut eos vivos sineret abire. Qui orans, lumen eis reddidit, et exterritos ad propria remisit. Sepultus est iste sanctus in coenobio, quod ipse aedificavit: cui ex nomine fluvioli ibi decurrentis Elnonis vocabulum est: quem locum Dagobertus rex illi dedit. (0787D) Eodem anno, quo sanctus Amandus mortuus est, Constantinus imperator Theodosium fratrem suum occidit: et Grimoaldus dux Taurinatium Godebertum filium regis Ariperth dolo peremit, et eius regnum arripuit; sororemque Godeberti uxorem duxit, et regnavit annis 9. Sanctus Nivardus Remensis archiepiscopus, et Reolus successor eius, et Bercharius martyr, qui fuit primus abbas Autvillarnensium; sancta etiam Bertha martyr et abbatissa, sanctitate florent in Gallia.


HOME > 'moleste' in 'Helinandus_Frigidi_Montis, Chronicon, 5, 660'
Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 5, 657. <<<     >>> 662.
1674w 15.405352115631 s