Helinandus_Frigidi_Montis_cps2, Sermones, 25HOME > 'praetor' in 'Helinandus_Frigidi_Montis, Sermones, 25'
Helinandus Frigidi Montis, Sermones, SERMO XXIV. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM II. <<<     >>> SERMO XXVI In synodo Tolosana, in ecclesia S. Iacobi habitus. hide dictionary links

(PL 212 0685A) SERMO XXV. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM III.

Devota sanctorum fides, Invicta spes credentium, Perfecta Christi charitas, Mundi triumphat principem . Omnis rationalis creatura finaliter ad regnandum creata est, formaliter ad pugnandum. Dominus enim quasi vir pugnator, cuius nomen omnipotens, Dominus fortis et potens in praelio, creavit eam ad imaginem et similitudinem suam, ut pugnaret, et vinceret, et regnaret. Nam regnare non potest, nisi prius vicerit, nec vincere nisi pugnaverit. Sine pugna enim nulla victoria, sine victoria nulla corona. (0685B) Non enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Hinc est, quod hoc nomen militia commune est omni rationali creaturae, tam angelicae quam humanae. Facta est, inquit, cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum (Luc. II) . Hoc de bonis angelis. De malis est illud: Adoraverunt omnem militiam coeli (IV Reg. XXI) . Id est omnem aeriam potestatem. De hominibus est illud: Militia est vita hominis super terram (Iob VII) . Sive iuxta aliam litteram, tentatio, quod ad eumdem sensum reducitur. Ubi enim tentatio, ibi impugnatio, ibi pugna, saltem ex parte impugnantis. Ubi pugna, ibi militia, id est servitus pugnae. Militare enim est servire ad pugnandum. Est autem servitus bona, est et servitus mala. (0685C) Nulla servitus melior, quam servire Deo, cui servire regnare est. Servit autem Deo, qui iustitiae servit, qui iustitiam servare praecepit; servantibus eam praemia, non servantibus supplicia servat aeterna. Nulla peior servitus, nulla turpior, quam servitus peccati: cui servire perire est. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII) . Nulla miserior servitus, quam servire diabolo; cui servit omnis peccato serviens. Qui facit peccatum servus est peccati. A quo enim quis victus est, huius et servus est. Hinc Deus dicitur Deus Sabaoth, id est militiarum, sive exercituum, quia illi militant et in coelis omnes sancti beatorum spirituum ordines, et in terris omnes chori et acies electorum. (0685D) Unde: Quid videbis in Sunamite [melius Sulamite] nisi choros castrorum? (Cant. VII.)

Duo sunt autem, quae legitimum militem faciunt, tam corporalem, quam spiritualem, electio scilicet et sacramentum. Qui enim non electus seipsum militiae ingerit, in se gladium provocat, quem propria temeritate usurpat: et ut ait auctor ille Romani maximus eloquii, non miles, sed sicarius recte nominatur. In scripturis enim antiquorum latrones et sicarii dicuntur, quicunque lege non praecipiente arma tractant. Arma namque quibus lex non utitur, legem impugnant. Cato militem non dicit, nisi qui sacramento ad militiam iam consecratus est. (0686A) Unde filium suum monet in epistola, ne praelium ineat. Negat enim ius esse cum hoste pugnare ei, qui miles non sit, id est electus et consecratus. Oportet enim militaturum prius eligi, deinde electum ad militiam sacramento astringi. Iulianus Frontinus ait, Lucio Planco et Caio Varrone consulibus, milites primo iureiurando factos esse: antea enim sacramento tantummodo a tribunis cogebantur. Conceptio sacramenti, ut ait Vegetius, haec est: Iurant milites per Deum Patrem, et Christum filium eius, et Spiritum sanctum, et per maiestatem principis, quae secundum Deum humano generi diligenda est et colenda, se strenue facturos omnia, quae praeceperit princeps: nunquam se deserturos militiam, vel mortem recusaturos pro republica, cuius sunt milites. (0686B) Igitur legitima militia est, ut eam breviter describamus, iuventutis electio voluntaria, et iurata servitus ad defensionem reipublicae perpetuo suscepta. Haec descriptio militiae convenit tam angelis, quam hominibus. Omnes enim electi sunt in Christo ante mundi constitutionem; omnes etiam iuvenes sunt, strenuitate magis officii, quam aetate corporali. Omnes etiam voluntarie serviunt, non coacte, libertatem arbitrii sui ad serviendum iustitiae per gratiam inclinantes. Eorum etiam servitus iurata est, id est inviolabili proposito confirmata. Inviolabili dico in angelis, ut violari non valeat: in hominibus, ut violari non debeat. (0686C) Hanc servitutem iuraverunt angeli sancti publice in conspectu Dei, et eius adversarii Satanae; quando illo cum suis satellitibus contra Deum superbiente, et ab eius iustissimo et beatissimo famulatu et obsequio deficiente defectu spontaneo, et non coacto, firmiter ipsi in humilis obedientiae proposito voluntarie perstiterunt; et mox in eadem feliciter a Deo remunerante confirmati sunt. Timuerunt enim, et territi purgati sunt. Hanc eamdem servitutem iurant omnes Christiani, cum baptismi sacramentum suscipiunt. Quomodo igitur princeps huius mundi illis militibus habet fidem, quos videt domino suo, cui, ut caetera taceam, etiam sacramento militiae alligati sunt, fidem debitam non servare? Non est, quo se vertat impius, qui hominem Deo praefert. (0686D) Nequaquam fidem secundam servabit, qui primam fecit irritam. Defensio reipublicae defensio est iustitiae. Respublica est res populi. Maxime autem res publica est, quae toti populo communiter necessaria est, et ab omni populo communiter, et si fieri potest, aequaliter amanda. Quid tam necessarium omni populo, quam iustitia? Haec est res, qua omnibus in praesenti utendum est, in futuro fruendum. Utendum illa per exercitium virtutum, et per desiderium implendae iustitiae: fruemur ea per satietatem impletae. (0687A) Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V) . Vere ipsi, et ipsi soli. Iustitia namque perpetuus cibus est, et immortalis, et qui solus implere possit humanae cupiditatis infernale barathrum, id est latam et profundam voraginem in immensum patentem. Hostes publici sunt hostes iustitiae, id est omnes daemones impugnatores hominum, et omnes homines coadiutores daemonum in peccato: qui omnes facti sunt in adiutorium filiis Lot.

Haec servitus perpetuo suscipienda est, et nunquam deserenda; sicut non solum Ecclesiae fidei professio; sed et ipsius particularis militiae sacramenti conceptio docet, et ordinationis in militem solemnis consuetudo, quae talis est. (0687B) Eo die quo quis militans cingulo decoratur, ecclesiam solemniter adit, missam audit, gladioque superposito et allato, quasi celebri professione facta seipsum altaris obsequio devovet, et gladii, id est officii sui iugum Deo spondet famulatum. Isti ergo deinceps pro Ecclesia plurimum, contra eam nihil licet. Non enim minus facit quam monachus vel abbas, vel episcopus, qui schedulam offert. Igitur usus militiae ordinatae est tueri Ecclesiam, impugnare perfidiam, sacerdotium venerari, pauperum iniurias propulsare, pacare provinciam, pro fratribus, ut sacramenti conceptio docet, fundere sanguinem, et si opus est animam ponere. Igitur hoc nomen militia in hominibus nomen est laboris pariter et honoris: in daemonibus vero est nomen laboris tantum; in angelis sanctis honoris tantum. (0687C) Horum namque militia nil aliud est, quam triumphus: quia sine labore militant, sine difficultate pugnant, sine lassitudine ministrant: quippe qui nullo gravantur corruptionis onere, et de Dei semper visione laetantur; quem videre vivere est, vigere, vincere et triumphare. Factum est praelium, inquit, in coelo; Michael et angeli eius praeliabantur cum dracone; et draco pugnabat et angeli eius et non valuerunt, nec inventus est eorum locus in coelo (Apoc. XII) , scilicet ut possent expugnare electos, quamvis impugnare non cessent. Nam et si aliquando labuntur in culpam, hoc ipsum eis proficit ad cautelam. Bene ergo dictum est: Militia est vita hominis super terram; quia quandiu sumus in corpore, et peregrinamur a Domino, non possumus esse sine isto adversario. (0687D) Fixum est, semel locutus est Deus ad serpentem. Inimicitias ponam inter te et mulierem: et inter semen tuum et semen illius (Gen III) . Inimicitiae istae immortales sunt discordiae implacabiles. O quam vehementer erravit olim Carpocrates haereticus! Catharorum, qui dicuntur Gnostici, dux, dicens omnem hominem qui ad perfectionem sui mysterii, seu potius sceleris pervenire volebat, non aliter effugere posse huiusmodi principes scilicet daemones, vel declinare, nisi per quaedam facinora, quae ipse statuebat, solverentur. Huius autem erroris tenebras prius sparserant quidam philosophi, quos Porphyrius Platonicus sequens dicebat, bonum Deum seu ingenium non posse inveniri in homine, nisi ante malus fuerit placatus. (0688A) Idem tamen sibi ipsi contrarius cavendam esse daemonum societatem testatur: nimirum inter vitium sacrilegae curiositatis et philosophiae professionem, cui contrariam esse hanc societatem sentit, alternantibus sententiis fluctuans. At audiendus sanctus Petrus dicens: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide (I Petr. V) . Et Iacobus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Iac. IV) . Resistite dicit, non autem, eum placate, ei consentite; nam si ei consenseritis, victi eritis. (0688B) Cum ergo diabolus nobis semper implacabiliter adversetur, ei semper debemus resistere, et nunquam eius voluntatem faciendo placare; quod est facere placentas reginae coeli, ut est in Ieremia (cap. VII) . Quanto enim magis sic eum placaverimus, tanto magis Deo displicebimus, et tanto graviora supplicia luemus. Sed quomodo ei resistemus? Resistite ei in fide, ait Petrus. Nihil fortius fide, per quam de diabolo triumphatur. Quae est victoria, quae vincit mundum, nisi fides nostra? Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit, quod Iesus est Filius Dei? (I Ioan. V.) Sancti per hanc fidem vicerunt regna (Hebr. XI) .
Devota sanctorum fides,
Invicta spes credentium,
Perfecta Christi charitas,
Mundi triumphat principem

Fides tamen sine operibus otiosa est. (0688C) Fides autem otiosa nihil vincit, quia nihil agit. Imo non solum otiosa est, sed etiam mortua. Vita fidei est dilectio operans. Nunquam amor Dei est otiosus. Operatur enim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est. Fides autem sine dilectione operante otiosa et mortua ideo non vincit, quia nec pugnat: aut si pugnat, quasi aerem verberans, non quasi hostem vulnerans; nec se ab hoste liberans. Pugnant quasi aerem verberantes Pharisaei, qui dicunt, et non faciunt; delicati magistri, qui pleno ventre de ieiuniis disputant; qui manus dantes impudicitiae castitatem praedicant. Similiter pugnant auditores seduli verbi Dei, sed non factores strenui. (0688D) In talibus fortis armatus custodit atrium suum; et ideo in pace sunt omnia quae possidet; quia nullus ei resistit, quandiu peccator, qui ab eo per solum consensum prostratus est, non adiicit ut resurgat: quod si facere, fortior illo esset. Victorem a victo superari saepe vidimus. Vulgo dicitur: Fortis est, qui prosternit; sed fortior est, qui resurgit. Unde beatus Hieronymus: Nihil Christiano fortius, qui vincit diabolum; nil imbecillius, qui a carne superatur. (0689A) Unde Apostolus pugnam quae est inter nos et diabolum luctam appellat, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI) . Ab arte luctandi est illa perelegans comparatio Sapientis: « Quemadmodum, inquit, non magnus luctator est, qui omnes nexus diducit, quorum rarus est usus; sed qui in uno aut in altero diligenter se exercuit: non enim refert, quam multa sciat, si sciat quantum victoriae satis est: ita plus prodest, si pauca sapientiae praecepta teneas, sed illa in promptu et in usu tibi sint, quam si multa didiceris, sed illa non habeas ad manum. » Nihil verius dici potuit. Enimvero diabolus nexus vitiorum contra virtutes luctantium ex seipso didicit, quia omnes invenit. Unde et mille nocendi artes habere dicitur. Verumtamen in tribus maxime se solet exercere: In concupiscentia carnis, in concupiscentia oculorum et superbia vitae (I Ioan. II) . Omne quod in mundo est, id est quidquid a dilectoribus mundi diligitur, est hoc aut illud. (0689B) Sunt enim in mundo multae tribulationes et angustiae, sed non diliguntur. Ecce quibus luctandi nexibus se exercet princeps mundi; luxuria, avaritia sive curiositate, superbia. Nam concupiscentia oculorum tam avaritiam quam curiositatem designat. Superbia in Genesi designatur per pectus serpentis, luxuria per ventrem secundum LXX qui, ubi habemus supra pectus tuum gradieris, dixerunt, pectore et ventre repes (Gen. III) : curiositas sive avaritia significatur in eo, quod sequitur: Terram comedes. Nam qui terram manducat, profunda et tenebrosa penetrat: sic et curiosus. (0689C) Et qui terram comedit, semper ei restat, quod manducare possit: sic et avarus nunquam impietur pecunia, sed
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
(OVID) Aliquando haec omnia solo cupiditatis nomine designantur, ut cum dicit Apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI) : aliquando nomine superbiae, ut cum dicitur: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X) . Unde Rabanus super Ecclesiasticum: « Cupiditas et superbia non duo mala sunt, sed unum; a quo omnia trahunt initium. » Tentator de his omnibus tentavit primum Adam, et vicit: tentavit secundum, et victus est. In primo nexu fortis est, in secundo fortior, in tertio fortissimus. (0689D) De primo est illud: Virtus eius in lumbis eius; et fortitudo eius in umbiculo ventris eius (Iob XL) . Lumbi et umbilicus libidinosorum dicuntur esse diaboli, quia pro diabolo contra ipsos faciunt, et eorum animas nexu delectationis illicitae prosternunt. Nihil illo Christiano imbecillius, qui sic a carne sua superatur. In illa lucta Antheus vincit Herculem, id est libido animum ad caetera fortem. O quanta fortitudo diaboli in hoc nexu luctandi! Hic enim nexus Samsones effeminat, Salomones infatuat, Hercules inflammat, Martes catenis ligat, Ioves in boves mutat. Unde Hieronymus: « Nunquam in praeterita castitate confidas. Nec Samsone fortior, nec Davide sanctior, nec Salomone sapientior esse potes. » De secundo nexu avaritiae est illud Apostoli: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum diaboli, etc. (0690A) Et mox: Radix enim omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI) . Magna valde virtus diaboli in hoc nexu, qui laqueus eius est, et radix omnium malorum. Multi in primo nexu victores exstiterunt, qui in isto victi sunt. Hic nexus Iudam laqueo suspendit, Achan lapidavit, Ananiam et Sapphiram verbi apostolici gladio peremit.

Avaritia duos dentes habet, quibus omnia devorat: immoderatiorem appetentiam alieni, et tenaciorem custodiam sui. Immoderatius appetit, qui quod deest, legem necessitatis et usus excedens, exposcit. Tenentur avidius, quaecunque usui subtrahunt. Cupiditas est, ut aiunt sancti, amor eorum, quae quis amittere potest invitus. O quam late spargitur laqueus iste! quantos involvit et implicat nexus iste! (0690B) hodie sic omnes post divitias currunt, ac si ibi laborum requies, dolorumque solatium inveniri possit; ac si naufragi de profundo facilius emergant, et evadant, si praegrandi sarcina onerentur. Quis ulcerosus spinas unquam congessit, ut super eas mollius quiesceret? Hic tamen laqueus maxime publicanos et officiales involvit, quorum omnium coetus a maximo usque ad minimum, concussioni potius quam iustitiae vacat, et tam in populum debacchantur; ut quod reliquit unus, alii non morentur auferre: ac si ad hoc instituti sint, ut residuum locustae comedat bruchus. Unde quoque plura in se coacervant officia, licet quod ab uno non accipit, ab alio trahat. (0690C) Locusta bruchus est, antequam alas habeat, alis succrescentibus cum volitare coeperit vocatur athelebs, cum autem plene volaverit, iterum efficitur locusta. Sic in officialibus idem est bruchus et athelebs et locusta; quia propinquis et remotis nocet publicanus, id est minister publicus. Sic appellari potest omnis curiae officialis. Hunc sic describit Laurentius Mediolanensis episcopus. Publicanus est caput rapinae, lex violentiae, praedo sine pudore, medicus exterminus, immanior furibus. Nam fur timens delinquit, hic autem confidenter: fur laqueos legis timet, hic quidquid fecerit legem vocat. Quis autem iniquior? Qui verbis iustitiae iustitiam damnat, et armis innocentiae spoliat, vulnerat, et occidit innocentes, hic lege legem perimit: et dum alios urget ad legem, exlex est. (0690D) Nam sicut praetor etiam cum inique decernit, ius dicit, habito respectu non ad id quod facit, sed ad id quod facere debet: sic publici officiales etiam cum delinquunt, ius se dicunt implere. O quam venerabile esset praelatorum et principum nomen et officium! si tanta impleretur sollicitudine, quanta petitur ambitione. Certe diligerentur ut patres, timerentur ut Deus, colerentur ut sancti; si exactionibus parcerent, et proiicerent ex animo, quidquid provenit ex calumnia, nec omnem quaestum pietatem aestimarent. Quis autem pecuniam vel, aureum, vel argenteum, sine sordidatione digitorum, tractavit diutius? At ex ea minus sordet manus, quam animus. Tertius nexus diaboli superbia est. Ipse quoque est rex super omnes filios superbiae, ut ait Iob (cap. XLI) . Superbia est amor propriae excellentiae. (0691A) Hanc sicut et cupiditatem semper comitatur stultitia: quae suadet adamari, et quaeri, quod teneri non potest. Stultitia vero, ut ait Augustinus, est eorum quae scienda sunt ignorantia vitiosa. De superbia nascitur ambitio, id est potentiae et honoris cupiditas. Quem mihi dabis, qui non velit vel unum potentia anteire? Maxime vero in curiis potentum inveniri solent potestatum aucupes, et honorum proci. Invenitur plerumque et in claustris sub tunica poenitentis regius animus. (0691B) Ad Ezechiam regem olim nuntii regis Babylonis cum muneribus accesserunt, et Ezechias rex pius in adventu eorum laetatus est: Et ostendit eis domum aromatum, et aurum, et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque et omnia quae habere poterat in thesauris suis (IV Reg. XX) . Tunc imprudenter quisque exsultat, cum a nuntiis regis Babel, id est confusionis, sollicitatur: quia hi tanquam hostes suspecti habendi sunt et timendi, etiam cum dona ferunt. Qui ergo aromata bonorum operum, virtutis aurum, argentum eloquentiae, orationum pigmenta ostentat, et si qua in thesauris bonae conscientiae sunt reposita; pro certo sciat, quod omnia quae militare videntur ad gloriam, stipendium confusionis et mortis acceptura sunt. Quaecunque enim ostentationis gratia fiunt, proficiscuntur in mortem. Sicut mel voluptatis, ita et fermentum superbiae adoleri prohibetur in sacrificio Domini. Igitur contra hos tres nexus vitiorum alii tres virtutum nobis perdiscendi sunt; per quos ab his absoluti et liberi evadamus. (0691C) Contra nexum luxuriae est illud Domini: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII) . Contra secundum est illud: Beati pauperes spiritu (Matth. V) . Et illud: Nolite cogitare de crastino (Matth. VI) . Et illud Apostoli: Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium quin nec auferre quid possumus (I Tim. VI) . Contra tertium est illud: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI) .

Praecingere lumbos est carnem macerare. Nam sine castigatione carnis nemo potest diu possidere vas corporis sui in sanctificatione et honore. Ideo maceratio carnis praecinctio lumborum dicitur, quia semper castitatis praeambula est, sicut libido gulae. (0691D) Paupertas spiritus est amor voluntariae paupertatis propter vitam aeternam in corde conceptus, et opere susceptus. Humilitas cordis est amor propriae subiectionis, nec dominationis alienae appetens, iuxta illud Petri: Servi, subditi estote dominis (I Petr. II) . Beati qui subiectione continua gaudent, et alicui in vita praeesse refugiunt. Primum pertinet ad sanctorum fidem devotam, secundum ad eorum spem invictam, tertium ad perfectam ipsorum charitatem. Fides devota est, quae plus carnem macerat quam iubetur. Parum enim devotus est, qui non amplius ieiunat, orat, aut laborat, quam ei praecipitur. Virgo Genovefa ab anno 15 bis tantum in hebdomada consensit solvere ieiunium, Dominica scilicet, et quinta feria. (0692A) A vino et omni liquore inebriante tota vita sua abstinuit. Quinquaginta annis sic vixit. Dehinc suadentibus episcopis piscem et lac edere coepit, sed semper cum fletu. Devota fides eius hanc ei iniunxerat poenitentiam. Beatus Arsenius dicebat sufficere monacho unam horam dormire. Publius monachus, ut in Vitis Patrum legitur, decem diebus continuis ad orationem stetit, et daemonem familiarem, quem Iulianus Apostata mittebat in Occidentem, transire non sivit. Noster legislator sanctus Benedictus nudum se proiecit inter urticas et vepres: ubi diutissime et molestissime volutatus est, ut carnem scaberet male prurientem; sic devotio fidei semper plus facit, quam ei possit praecipi. (0692B) Invicta spes sanctorum bona sempiterna firmiter et secure exspectans, et ardenter desiderans, omnia bona temporalia tam facile contemnit et deserit, quam pro nihilo ducit respectu aeternorum, quorum desiderio iam inhaesit. Perfecta Christi charitas animam pro Christo sive pro fratribus ponit, et nil sibi intolerabile praeter Christi carentiam reputat. Charitas patiens est, benigna est. Multi in carnis cruciatibus per defectum charitatis Dei omnia patientis elisi sunt, qui duobus primis assultibus luxuriae vel avaritiae elidi nequiverant. At fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cant. VIII) . Dura sicut infernus dicitur, quia omnia suffert, omnia sustinet. (0692C) Omnia suffert, quae crudeliter inferuntur; omnia sustinet, quae fideliter promittuntur: Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis (Eccli. I) . Primum, id est carnem macerare, pertinet ad virgines; secundum, id est omnia relinquere, ad sanctos confessores; tertium ad sanctos martyres, id est omnia pro Christo infatigabiliter tolerare. O quam devota fides fuit in sanctis virginibus, quae sic carnis voluptatibus viriliter restiterunt! quam invicta spes fuit in sanctis confessoribus, cum sic mundum et omnia quae mundi sunt, pro nihilo duxerunt! quam perfecta charitas fuit in sanctis martyribus, qui tantis vexati suppliciis, tam fortiter in agone certaminis perstiterunt. (0692D) Sic ergo:
Devota sanctorum fides,
Invicta spes credentium,
Perfecta Christi charitas,
Mundi triumphat principem.
Ad quem triumphum nos perducat meritis et intercessionibus eorumdem sanctorum Deus, suorum militum sors, et corona, praemium, Iesus Christus Deus noster. Amen.


HOME > 'praetor' in 'Helinandus_Frigidi_Montis, Sermones, 25'
Helinandus Frigidi Montis, Sermones, SERMO XXIV. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM II. <<<     >>> SERMO XXVI In synodo Tolosana, in ecclesia S. Iacobi habitus.
3179w 20.051074981689 s