Herbertus_Turrium_in_Sardinia_cps2, De miraculis, 194, p0HOME > 'moleste' in 'Herbertus_Turrium_in_Sardinia, De miraculis, 194, p0'
>>> Herbertus Turrium in Sardinia, De miraculis, 194, CAPUT IX. Visio apud Claramvallem ostensa in obitu fratris cuiusdam, bonae quidem voluntatis, sed aliquantum negligentis. hide dictionary links



(PL 185 1286A)

Robertus venerabilis Pater, abbas quondam Clarevallensis, vir religiosus et per cuncta laudabilis, quadam vice cum in lecto suo quiesceret, vidit in somnis quasi duos ephebos adolescentes, vultu et habitu insigniter relucentes; qui quasi lilia, rosas et violas ac diversi generis flores in choro Clarevallensi copiose spargebant. Quo viso, miratus est et dixit ad illos: « Quid vobis visum est, o boni iuvenes, contra consuetudinem nostram pavimentum hoc floribus sternere, et monasterio nostro huiusmodi novitatem inducere? » Illi vero dixerunt ad eum: « Noli ista mirari, nec moleste accipias, quia modo iam in choro isto celebrabitur nova novi cuiusdam sancti festivitas. » Eadem igitur hora defunctus est in infirmitorio religiosus quidam et boni testimonii frater. (1286B) Cumque pro eo tabula pulsaretur, excitatus a somno isdem venerabilis Pater, properanter venit ad eum cum caeteris fratribus, et magna devotione commendavit animam eius; certissime credens atque confidens quod hic erat novus ille sanctus, de quo in requiem assumpto angeli sancti novam festivitatem, et novum gaudium essent illico celebraturi.


163w 0.24927186965942 s