Hieronymus_Stridonensis_Incertus_cps2, Commentarii in epistolas Pauli, p7, 4HOME > 'moleste' in 'Hieronymus_Stridonensis_Incertus, Commentarii in epistolas Pauli, p7, 4'
Hieronymus Stridonensis Incertus, Commentarii in epistolas Pauli, p, CAPUT III. <<<    hide dictionary links

(PL 30 0850C) CAPUT IV.

(0850D)

Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi. Quia perfectiores.

Gaudium meum, et corona mea. Per vos in praesenti laetificor, et in futuro coronabor.

Sic state in Domino, charissimi. In sola Christi fide, ut superius comprehendi, spem ponentes, et in conversatione coelesti.

Evodiam rogo, et Syntichen deprecor idipsum sapere in Domino. (0851A) Quod dicit, id est: Una mecum hae mulieres scientes erant legis: quia similiter ut istas eadem sentire commemorat et hortatur.

Etiam rogo et te, Germane compar. Germanus dictus est nomine, qui erat compar officii.

Adiuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio. Non viros, sed feminas, quae erant docentes: non in Ecclesia, sed in domo.

Cum Clemente et caeteris adiutoribus meis. Clemens ex philosopho magnae doctrinae vir, qui Romae episcopus fuit.

Quorum nomina sunt in libro vitae. Ne moleste ferrent sua nomina in hac Epistola comprehensa, scripta esse dicit in coelis. Huius libri etiam Moyses et David meminit, et Dominus in Evangelio.

Gaudete in Domino semper. (0851B) Quae saeculi gaudium non habetis.

Iterum dico gaudete. Repetit, ut magis ac magis gaudium confirmetur.

Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Iudaeis et gentibus omnibus, qui vos tribulant et persequuntur.

Dominus enim prope est. Scit quid opus sit antequam petatis ab eo: sive de congruentibus cogitationibus sollicitudinem gerite: quam enim Dominus nobis prope sit, optime novistis secundum illud: Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde.

Nihil solliciti sitis. Nolite cogitare, quid manducetis, aut quid induamini. Haec omnia gentes inquirunt.

Sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum. (0851C) Non cum murmuratione, aut tristitia: tunc potest oratio vestra digna esse auribus Salvatoris, si pro omnibus, quae patimini, gratias referatis, sicut apostoli faciebant.

Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu. Qua malos sustinet et ingratos. Christi pax, qua pro suis persecutoribus exorabat, si recogitemus, omnem mentem superat et inclinat. Haec ergo pax corda et intelligentias vestras exemplo Christi custodiat.

De caetero fratres. Ad extremum, ut omnia breviter comprehendam.

Quaecumque sunt vera. Permanenda.

Quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae. (0851D) Quia omnis natura humana novit diligenter amare quod bonum est.

Si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me: Virtus tolerantiae, sive laus conversationis, et reliqua bona, quae et didicistis verbo, et accepistis exemplo, et audistis auribus, et vidistis oculis: haec tantummodo cogitate.

Haec agite. Non enim sola sine actu sufficit cogitatio. Haec posteriora, illa explanant superiora.

Et Deus pacis erit vobiscum. Si haec non modo cogitetis, sed etiam faciatis.

Gavisus sum autem in Domino vehementer: quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis. Occupati autem eratis. (0852A) Iterum florem boni operis recepistis, qui mei immemores, occupatione, non voluntate arefacti fueratis effecti.

Non quasi propter penuriam dico. Non propter meam inopiam, sed propter vestrum fructum dico, me esse gavisum.

Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. A Christo omnia aequanimiter ferre sum edoctus.

Scio et humiliari: scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum: et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Ut nec abundantia extollar, nec frangar inopia.

Omnia possum in eo qui me confortat. Dans intelligentiam, vel sua doctrina confirmat.

Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae. (0852B) Non enim debuit mea inopia vestram impedire mercedem.

Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit. Quando profectus sum, scitis: quia vos solos, a quibus sumptus accepimus, elegimus, fideliores vos omnibus iudicantes.

In ratione dati et accepti, nisi vos soli. Dantes carnalia, spiritualia accepistis.

Quia et Thessalonicam semel, et bis in usum mihi misistis: non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Abundans fructus orationis est, cum sanctis etiam absentibus ministratur.

Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum exceptis ab Epaphrodito, quae misistis. Provocat eos laudando et gratias referendo. (0852C)

In odorem suavitatis. Odor suavitatis, non in re oblata, sed in mentis devotione consistit: sicut sacrificium Noe Deus describitur odoratus, cum ipse dicat, nec carnibus, nec animalium sanguine se delectari.

Hostiam acceptam, placentem Deo. Notandum quod eleemosyna hostia appellatur: quae sicut a sanctis oblata, accepta est: ita eorum qui in peccatis duraverint, reprobatur.

Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum, secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum: Amen. Quia ut perfecti alia desiderare non poterant, nisi quae sunt secundum divitias Dei, non saeculi, et quae ad gloriam pertinent Christi. (0852D)

Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos qui mecum sunt fratres. Erant enim omnes sancti, quos salvere iubet, et omnes praecepit salutari: sicut et in omnibus Epistolis facit: et proculdubio verum dixisse credendus est. Si vere sancti erant, peccatores utique non erant; et quia non peccatores, sed sancti erant: tam poterant esse, quod erant, quam poterant non esse quod non erant. Igitur sanctos homines hac ratione esse possibile est.

Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. Qui sunt nuper de Caesaris domo conversi.

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro: Amen.


HOME > 'moleste' in 'Hieronymus_Stridonensis_Incertus, Commentarii in epistolas Pauli, p7, 4'
Hieronymus Stridonensis Incertus, Commentarii in epistolas Pauli, p, CAPUT III. <<<    
833w 16.445324897766 s