Hieronymus_Stridonensis_Incertus_cps2, Expositio interlinearis libri Iob, p1, 4HOME > 'moleste' in 'Hieronymus_Stridonensis_Incertus, Expositio interlinearis libri Iob, p1, 4'
Hieronymus Stridonensis Incertus, interlinearis libri Iob, p1, CAPUT III. <<<     >>> CAPUT V.hide dictionary links

(PL 23 1413B) CAPUT IV.

(1413C)

Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies: sed conceptum sermonem tenere quis possit? Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti. Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementium [Vulg. trementia] confortasti. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? (1413D) aut quando recti deleti sunt? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos; flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos. Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt; tigris periit eo quod non habet praedam, et catuli leonum dissipati sunt. (1414A) Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius. In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines; pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae. Stetit quidam cuius non cognoscebam vultum; imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. (1414B) Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir? Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles; et in Angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi qui habitant domos luteas! Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. De mane usque ad vesperum succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. (1414C) Qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia. (1413B)

Ostendit se non consolatoria, sed iniuriosa verba locuturum, per concepta ergo verba profert iniuriam audienti. Multos ab errore revocasti. pauperes tua bonitate consolatus es. Dubios de religione sua. Haec omnia in sanctum Iob cum irrisione dicuntur, declinantes a rectitudine. Non defecit, nec conturbatus est, sed in omnibus Dominum benedixit. Ac si diceret: Si timorem Dei habuisses, et perfectionem vitae tuae, numquam talia passus fuisses. ergo ignorans Abel innocentem occisum, et iustos frequenter afflictos. (1413D) Operantes iniquitatem scimus ancillante iracundia deperisse sicut te vidimus. repetit quod prius dixerat. Saevitiam rapientis ostendit, in quo sanctum Iob fallaciter denotat. Catulos rapaciores ad praedam dicit, id est filios eius similes illi dicit; Velocitatem ad praedam, et ad spoliandum homines ostendit. filios similiter interemptos. (1414A) Divinum secretum ex revelatione mihi ostensum, id est, causa poenarum tuarum. latenter ad aures cordis mei virtus sententiae pervenit. Hic asserit, quod non aliquam phantasiam vani somnii viderit, sed veram visionem. Et ut probabiliorem narrationem somnii faciat, tempus de signat. Nimium territum se dicit insolita visione. Angelum vult ostendere sicut Daniel de se dicit: In visione resoluta est compages mea. Incognitus vultus magis timorem incussit. Occulta fide vidisse se dicit, quem prius non cognoscebat, et blande sibi dicentem istud quod sequitur. (1414B) Creatura creatori comparari non potest, quia humana iustitia divinae comparata, iniustitia est. De diabolo dicit, et de his qui ceciderunt de natura sua in vitium. De natura hominum intelligitur, quia ex ipsis habitaculis nostris viles demonstramur. Sicut a tinea vestimenta, ita a morte corpora consumentur. In mane totam hominum vitam significat, quod in senectute deficit. De non credentibus hoc dicit. De credentibus intelligit. sancti ab impiis. (1414C) Stulti non habentes sapientiam timoris Dei.


HOME > 'moleste' in 'Hieronymus_Stridonensis_Incertus, Expositio interlinearis libri Iob, p1, 4'
516w 7.6782920360565 s