Hieronymus_Stridonensis_cps2, De formis Hebraicarum litterarum 
Hieronymus Stridonensis cps2, Canticum Canticorum <<<     >>> Epistola Iacobihide dictionary links

De formis Hebraicarum litterarum


De formis Hebraicarum litterarum

(PL 30 0307B)

Hebraicarum litterarum formae duae sunt: una antiqua, qua Samaritani utuntur, altera posterior, qua Iudaei. (0309A) Ea de causa captivi facti Israel, et Babyloniam ducti, iussit rex Assyriorum, ne deserta remaneret terra supra dictorum, Assyrios pro eis habitare in locum. Hos Samaritas, qui et patriae consuetudinem servant, ignem colentes, et Iudaica mandata, Esdras nobis scire tradidit scriptis suis. Hos ipsos Iudaei Samaritas appellant patria lingua, qui interpretantur custodes. Nam cum per Medos Cyrus regnaret Persis, Astyage deposito rege Medorum avo suo, atque ad Persas regnum totum transtulisset, captivitatem omnem Iudaeorum dimisit. Atque reversi, permixti fuerunt supradictis Assyriis Samaritani, qui esse videbantur Iudaei. Propter quod ut essent separati ab eis, Esdras legis doctor formam aliam litterarum instituit atque tradidit eis, virtute tamen litterarum eadem servata, quibus litteris etiam nunc utuntur Iudaei. (0309B)

Sunt igitur Hebraicae litterae, quae per Moysen sunt traditae XXII. Nomina sunt ista:

Scribuntur autem versus nobis universe a dextris, namque ad sinistram partem eas finiunt. Propter quod et nos hoc eodem modo litteras posuimus.


167