Hilarius_Pictaviensis_cps19, Tractatus super psalmos [CSEL], 51, 9HOME > 'praetor' in 'Hilarius_Pictaviensis, Tractatus super psalmos [CSEL], 51, 9'
Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos [CSEL], 51, § 8 <<<     >>> § 10hide dictionary links

(103) § 9

Sequitur enim: dilexisti malitiam super benignitatem,
iniquitatem super quam loqui iustitiam.
doli huius crimen ex conparatione fit grauius, cum malitia diligitur bonitate neglecta, cum iniquitas agitur praetermisso sermone
iustitiae. hunc propensae in malitiam dilectionis adfectum
dominus in euangeliis condemnat dicens : hoc est autem
iudicium, quia lux uenit in hunc mundum et dilexerunt
homines magis tenebras quam lumen. populus itaque, cui ad redemptionem peccatorum uerbum caro
factum est et deus homo natus est, ut per fidei iustificationem
maledicto legis liber esset, dum in transgressione legismauult
seruire maledicto, ipsum illum deum suum tradidit pcense, sanguinem
eius, ut praetor esset innocens, in se ipse suscipiens. et haec agens demutat naturae consuetudinem. malitiam enim diligit
super benignitatem et ex bonis amorem conuertit in pessima.
diligere quoque iniustitiam super quam loqui iustitiam maluit. ** (104)


129w 1.0127501487732 s