Hilarius_Pictaviensis_cps2, Tractatus super psalmos, 51, p4, 9HOME > 'praetor' in 'Hilarius_Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 51, p4, 9'
Hilarius Pictaviensis, Tractatus super psalmos, 51, p4, 8. <<<     >>> 10.hide dictionary links

(PL 9 0314A) 9.

Malitia quae neglecta bonitate diligitur. - Sequitur enim, VERS. 5: Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem super quam loqui iustitiam. Doli huius crimen ex comparatione fit gravius, cum malitia diligitur, bonitate neglecta; cum iniquitas agitur, praetermisso sermone iustitiae. Hunc propensae malitiae affectum Dominus in Evangeliis condemnat, dicens: Hoc est autem iudicium, quia lux venit in (0314B) hunc mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lumen (Iob. III, 19) . Populus itaque cui ad redemptionem peccatorum Verbum caro factum est, et Deus homo natus est, ut per fidei iustificationem maledicto legis liber esset, cum in transgressione legis mavult servire maledictio, ipsum illum Deum suum tradidit poenae sanguinem eius, ut praetor esset innocens, in se ipse suscipiens. Et haec agens, demutat naturae suae consuetudinem. Malitiam enim diligit super benignitatem, et ex bonis amorem convertit in pessima. Diligere quoque iniustitiam super quam loqui iustitiam maluit.

136w 0.69484496116638 s