Hildegardis_Bingensis_cps2, Epistolae, 47HOME > 'moleste' in 'Hildegardis_Bingensis, Epistolae, 47'
Hildegardis Bingensis, Epistolae, EPISTOLA XLVI. <<<     >>> EPISTOLA XLVIII.hide dictionary links

(PL 197 0218C) EPISTOLA XLVII. AD PRAELATOS MOGUNTINENSES Propter divina per illos interdicta .

In visione, quae animae meae antequam nata procederem, a Deo opifice infixa est, coacta sum ad scribendum ista, pro ligatura, qua a magistris nostris alligatae sumus propter quemdam mortuum, conductu sacerdotis sui apud nos sine calumnia sepultum. (0218D) Quem post paucos sepelitionis suae dies, cum eumdem magistri nostri nos a coemeterio nostro eiicere iussissent, ex hoc non minimo terrore correpta, ad verum lumen ut solita aspexi, et vigilantibus oculis in anima mea vidi: quod si iuxta praeceptum ipsorum corpus eiusdem mortui efferretur, eiectio illa in modum magnae nigredinis ingens periculum loco nostro minaretur, et in similitudine atrae nubis, quae ante tempestates et tonitrua apparere solet, nos circumvallaret. Unde corpus eiusdem defuncti, utpote confessi, inuncti et communicati, et sine contradictione sepulti, nec efferre praesumimus, nec consilio (0219A) seu praecepto istud suadentium vel iubentium acquievimus, non consilium proborum hominum, aut praelatorum nostrorum omnino parvipendentes; sed ne sacramentis Christi, quibus ille vivens adhuc, munitus fuerat, iniuriam saevitate feminea facere videremur. Sed ne ex toto inobedientes existeremus, a divinarum laudum canticis hactenus secundum eorum interdictum cessavimus, et a participatione Domini corporis; quoniam per singulos fere menses ex consuetudine frequentavimus, abstinuimus. Super quo dum magna amaritudine tam ego quam omnes sorores meae affligeremur, et ingenti tristitia detineremur, magno tandem pondere compressa, verba ista in visione audivi: Propter verba humana, sacramenta indumenti verbi mei, quod salus vestra (0219B) est, et quod in virginea natura ex Maria virgine natum est, dimittere vobis non expedit. Sed inde vobis a praelatis vestris, qui vos ligaverunt, licentia quaerenda est. Ex quo enim Adam de lucida regione paradisi in huius mundi exsilium depulsus est (Gen. III) , omnium hominum conceptio merito primae transgressionis corrupta est, et ideo necesse est ut ex impenetrabili consilio Dei, ex humana natura homo sine contagione totius laesionis nasceretur, per quam omnes ad vitam praedestinati, a sordibus cunctis mundarentur, et ut ipse in eis, et illi in ipso ad munimentum suum semper manerent, corpore ipsius communicando, sanctificarentur. Qui autem, sicut Adam, praeceptis Dei inobediens existit, et eum omnino in oblivionem habet, hic a corpore eius separari (0219C) debet, quemadmodum per inobedientiam ab eo aversus est, donec per poenitentiam purgatus, a magistris iterum corporis eiusdem Domini communicare concedatur. Qui vero in tali ligatura se esse nec conscientia, nec voluntate cognoverit, securus ad perceptionem vivifici sacramenti accedat, mundandus sanguine Agni immaculati, qui seipsum obediens Patri ad salutem omnibus restituendam in ara crucis immolari permisit. In eadem quoque visione audivi, quoniam in hoc culpabilis essem, quod cum omni humilitate et devotione ad praesentiam magistrorum meorum non venissem, ut ab eis licentiam communicandi quaererem, maxime cum susceptione illius mortui culpa non teneremur, qui omni (0219D) Christiana rectitudine munitus a sacerdote suo, cum tota Pingensi processione sine contradictione cuiusquam sepultus esset. Et ita haec vobis dominis et praelatis nuntianda, mihi divinitus imposita sunt. Aspexi etiam aliquid super hoc, quod vobis obediendo hactenus a cantu divini officii cessantes, illud tantummodo legentes remisse celebramus, et audivi vocem a vivente luce procedentem de diversis generibus laudum, de quibus David in Psalmis dicit: Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara (Psal. CL) , etc. , usque ad id: Omnis spiritus laudet Dominum (ibid.) . In quibus verbis per exteriora de interioribus instruimur, quomodo secundum materialium compositionem, vel qualitatem instrumentorum, interioris hominis nostri officia, (0220A) ad Creatoris maxime laudes convertere et informare debeamus. Quibus cum diligenter intendimus, recolimus qualiter homo vocem viventis Spiritus requisivit, quam Adam per inobedientiam perdidit, qui ante transgressionem adhuc innocens, non minimam societatem cum angelicarum laudum vocibus habebat, quam ipsi ex spiritali natura sua possident, qui a spiritu qui Deus est, semper vocantur. Similitudinem ergo vocis angelicae, quam in paradiso habebat, Adam perdidit, et in scientia qua ante peccatum praeditus erat, ita obdormivit, sicut a somno evigilans de his, quae in somnis viderat, inscius et incertus redditur, quando suggestione diaboli deceptus, et voluntati Creatoris sui repugnans, tenebris interioris ignorantiae ex merito iniquitatis (0220B) suae involutus est. Deus vero qui animas electorum luce veritatis, ad pristinam beatitudinem reservat, ex suo hoc adinvenit consilio, ut quandoque corda quamplurium, infusione prophetici spiritus innovaret, cuius interiori illuminatione aliqua deficientia in illa recuperarent, quam Adam ante praevaricationis suae vindictam habuerat.

Ut autem etiam divinae illius dulcedinis et laudationis, qua in Deo, priusquam caderet, idem Adam iucundabatur, et non eius in hoc exsilio recordarentur, et ad haec quoque ipsi provocarentur, iidem S. Prophetae eodem spiritu quem acceperant, edocti, non solum psalmos et cantica, quae ad accendendam audientium devotionem cantarentur, sed et instrumenta musicae artis diversa, quibus cum multiplicibus (0220C) sonis proferrentur, hoc respectu composuerunt, ut tam ex formis quam ex qualitatibus eorumdem instrumentorum, quam ex sensu verborum, quae in eis recitarentur audientes, ut praedictum est, per exteriora admoniti et exercitati, de interioribus erudirentur. Quos, videlicet sanctos prophetas, studiosi et sapientes imitati, humana et ipsi arte nonnulla organorum genera invenerunt, ut secundum delectationem animae cantare possent, et quae cantabant, in iuncturis digitorum, quae flexionibus inclinantur, adaptarunt, ut et recolentes Adam digito Dei, qui Spiritus sanctus est, formatum, in cuius voce sonus omnis harmoniae, et totius musicae artis antequam delinqueret, suavitas erat, et si in (0220D) statu quo formatus fuit, permansisset, infirmitas mortalis hominis virtutem et sonoritatem vocis illius nullatenus ferre posset. Cum autem deceptor eius diabolus audisset, quod homo ex inspiratione Dei cantare coepisset, et per hoc ad recolendam suavitatem canticorum coelestis patriae invitaretur, machinamenta calliditatis suae in irritum ire videns, ita exterritus est, ut non minimum inde torqueretur, et multifariis nequitiae suae commentis semper deinceps excogitare et exquirere satagit, ut non solum de corde hominis per malas suggestiones et immundas cogitationes seu diversas occupationes, sed etiam de corde Ecclesiae, ubicunque potest, per dissensiones et scandala, vel iniustas depressiones, confessionem et pulchritudinem divinae laudationis (0221A) et spiritualium hymnorum, perturbare vel auferre non desistit. Quapropter summa vigilantia vobis et omnibus praelatis satagendum est, et antequam os alicuius Ecclesiae, laudes Deo canentium, per sententiam claudatis, vel eam a tractandis, vel percipiendis sacramentis suspendatis, causas pro quibus hoc faciendum sit, diligentissime prius discutiendo ventiletis.

Est studendum vobis, ut ad hoc idem zelo iustitiae Dei, non indignatione vel iniusto motu animi, seu desiderio ultionis trahamini, et cavendum semper, ne in iudiciis vestris circumveniamini a Satana, qui hominem a coelesti harmonia, et a deliciis paradisi extraxit. Pensate itaque, quoniam sicut corpus Iesu Christi de Spiritu sancto ex integritate virginis Mariae (0221B) natum est, sic etiam canticum laudum, secundum coelestem harmoniam per Spiritum sanctum in Ecclesia radicatum; corpus vero indumentum est animae, quae vivam vocem habet, ideoque decet ut corpus cum anima per vocem Deo laudes decantet. Unde et propheticus Spiritus per significationem iubet ut in cymbalis iubilationis, et caeteris instrumentis musicis Deus laudetur (Psal. CL) , quae sapientes et studiosi adinvenerunt, quoniam omnes artes quae ad utilitatem et necessitatem hominum pertinent, a spiraculo, quod Deus misit in corpus hominis (Gen. II) , repertae sunt: et ideo iustum est, ut in omnibus laudetur Deus. Et quoniam in auditu alicuius cantionis interdum homo saepe suspirat et (0221C) gemit, naturam animae coelestis harmoniae recolens, propheta spiritus naturam considerans et sciens (quia symphonialis est anima) hortatur in psalmo, ut confiteamur Domino in cithara, et in psalterio decem chordarum psallamus ei (Psal. XXXII, XCI) : citharam quae inferius sonat, ad disciplinam corporis; psalterium, quod de superioribus sonum reddit, ad intentionem spiritus; decem chordas, ad contemplationem legis referre cupiens. Qui ergo Ecclesiae in canticis laudum Dei, sine pondere certae rationis, silentium imponunt, consortio angelicarum laudum in coelo carebunt, qui Deum in terris decore suae laudis iniuste spoliaverunt, nisi per veram poenitentiam et humilem satisfactionem emendaverint (Sap. XI) . Qui ergo coeli claves tenent, districte caveant, (0221D) ne eis et claudenda aperiant, et aperienda claudant; quia iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet, nisi, ut ait Apostolus, praesint in sollicitudine (Rom. XII) . Et audivi vocem sic dicentem: Quis creavit coelum? Deus. Quis aperit fidelibus suis coelum? Deus. Quis eius similis? nullus. Et ideo, o fideles, nemo vestrum resistat, vel se opponat, ne fortitudine sua super vos cadat, et nullum adiutorem, qui vos in iudicio eius tueatur, possitis habere. Istud tempus muliebre est, quia iustitia Dei debilis est. Sed fortitudo iustitiae Dei exsudat, et bellatrix contra iniustitiam existit, quatenus devicta cadat.

O vera sapientia, quae absque omni initio et constitutione aeternus Deus existis, quanta mysteria in (0222A) creaturis operi tuo, scilicet homini, subditis, fecisti, quando vires potentiae tuae creando emisisti? Tu enim pulchrum tectum cum pulcherrimis fenestris suis, scilicet firmamentum cum luminariis illis creasti, in quod solem, qui lumine suo omnia super terram et sub terra regit et illuminat, constituisti, cui etiam caetera luminaria adhaerent, et per quem lucent, sicut omnes creaturae tibi obsecundant, et in te in genere suo vita existunt. Tu autem summus infimam creaturam tetigisti, et humanitatem ex illa induisti, per quam inimicum tuum ex toto superasti, qui invidia sua hominem quem plasmaveras, in paradiso seduxit. Tu enim vera charitas, aeterne Deus, omnibus creaturis tuis sapienter creatis, et ordinatis, et praeparatis, tandem hominem, quasi ad prandium (0222B) praeparatum vocandum, formasti in tam brevi mora. Sic vocatur initium diei esse, quando scilicet aurora consurgit ante solem: et statim inspirasti in ipsum spiraculum vitae (Gen. II) ; sicut etiam sol post auroram statim radios suos fulgendo emittit, spiraculum autem vitae, anima est, quae ignis existit, cuius flamma rationalitas est, per quam vires animae in scientia boni et mali cognoscuntur, sicut etiam sol per splendorem suum cognoscitur. Mora autem, in qua Dominus Adam in paradisum posuit, et gloriosam iucunditatem eiusdem paradisi ei ostendit, omnem fructum illius, excepto ligno scientiae boni et mali, ei concedens, fuit quasi prima usque ad tertiam. Mora vero, qua vocavit Adam nominibus eorum cuncta animantia et volatilia coeli, quae in (0222C) visione scientiae suae vidit et cognovit, et in qua Dominum in claritate divinitatis suae sibi loquentem audivit, spatium habebat sicut horae tertiae usque ad sextam: qua scilicet Deus ei tunc in orientali parte apparuit, nec eius vultum, sed claritatem quamdam vultus eius vidit. Qua cognitione laetificatum, Deus in ipsum soporem misit; et ita laeto animo in desiderio soporis, velut filius coram patre suo obdormivit. In sopore autem illo Deus spiritum ipsius in eam altitudinem sustulit, de qua in corpus eius miserat cum scientia boni et mali, et ea, quae ventura erant, scilicet de progenie illius ad coelestem Ierusalem implendam, praeostendit. Et in eodem sopore costam de ipso tulit, et in mulierem aedificavit, (0222D) qua adducta et visa, Adam gavisus est valde. Ipse autem et uxor eius considerantes quid comedere vel operari primum deberent, ipsa propius lignum scientiae boni et mali stans, virum suum exspectabat. Antiquus vero serpens cognoscens, quia in alium respiceret, sicut angeli in Dominum respiciunt, eam ad decipiendum aggressus est. Mora autem in qua haec facta sunt, fuit quasi spatium sextae usque ad nonam. Mulier quam Dominus in paradiso de vivificati hominis costa aedificaverat (ibid.) ; tunc in praescientia sua habens et praevidens vitam per quam omnis vita subsistit, quandoque in mulierem descensuram, per quam homo in gloriam paradisi coelestis intraturus esset, a serpente seducta, cibum mortis viro suo porrexit. Ipsis ergo claritate sua ita denudatis, (0223A) claritas Dei, quae prius Adae apparuerat, quasi in flamma eis apparuit in australi parte, et dixit: Adam, ubi es (Gen. III) . Per hoc praesignavit quid in beneplacito suo haberet, quia ipsum per tunicam humanitatis suae ex feminea forma assumendam, quaerere et retrahere vellet. Et hic dies eorum salutis se declinaverat. Mora vero ista, quasi spatium nonae horae diei fuit usque in vesperum. Postea autem expulsi de paradiso, in mundum venerunt, et noctem iam supra terram invenerunt. Tunc etiam secundum naturam humanam, omnia sibi, et aliis animalibus necessaria repererunt, et ea usui suo assumpserunt.

Haec dicit, qui spirans vita et mente sua, unus Deus est, mens omnipotentis Dei, Filius suus est, (0223B) cui adest opus, scilicet omnis creatura; quoniam per Verbum Dei, quod Filius suus est, omnia facta sunt (Ioan. I) , quae spiranti vita vivificata sunt in altitudine coeli, et in infimo, quod terra est, quae obstaculum est superioribus lucentibus. Deus vero operi suo possibilitatem laudandi et operandi tribuit: et quia ipse signifer praeliator contra inimicos suos tenebrarum habitatores existit, tenebris deputat omnes, qui sibimetipsis attribuunt ea, quae gratia Spiritus sancti in eis operata fuerit, et ipsi apostatae nominantur; quoniam in se, et non in suscitatorem vitae aspiciunt; et paternum ministerium, quod ei exhibere debent, cum obcaecatione scientiae suae retrorsum abiiciunt, et illi cum omnibus operibus, quae sibi thesaurizaverunt in tenebris, (0223C) quae sine ipso factae sunt, torquebuntur cum illo, qui similis Altissimo esse voluit (Isa. XIV) . Tales enim viscera diaboli sunt, quoniam ex consilio illius operantur, et a claritate divinae lucis denudantur, et instigatione eiusdem tyranni, Scripturam et doctrinam, quam Spiritus sanctus dictavit, destruunt. Sicut coelum ante tempus scindi non potest, sic etiam verba Spiritus sancti mutari non possunt.

De sacerdotali officio, quod in primo sacerdote Melchisedech in umbra miraculorum Dei ostensum est (Gen. XIV) , et ante eum homines latebat, eo quod prae mollitie sua illud capere non possent, Deus mihi haec ostendit: Vidi quamdam nubem (0223D) velut auroram rutilantem, et in illa arietem in spinis pendentem, quemadmodum aries qui pro filio Abrahae oblatus est (Gen. XXII) , pendebat, cuius cornua velut sapphirina existentia, fulgorem topazii ex se reddebant, et corpus totum colori candidae nubis apparebat. Aries iste, Iesum Christum Filium Dei vivi, qui, absque admistione ullius contagii, candidissimus ex virginea natura natus est, significat. Cuius sapphirina cornua dulcissimam et coaeternam ipsi claritatem eius, per quam in vera humilitate humanitatem ad liberandum perditum hominem assumpsit, designant: qui de Spiritu sancto ex Maria virgine Deus et homo natus processit: quod fulgor topazii, qui ex sapphirinis cornibus resplendebat, exprimit. Nubes vero, quae ut (0224A) aurora rutilabat, angelicam multitudinem declarat, quae sacramento corporis et sanguinis Iesu Christi ministrat, quod in virtute Altissimi fit, quae Mariam, eumdem Filium Dei de Spiritu sancto concipientem, ab omni calore humanae voluntatis obumbravit, quem aries in spinis pendens, ut praedictum est, significat. Spinae autem clavos, quibus corpus eius cruci est affixum, ac lanceam, qua latus ipsius perforatum est (Ioan. XIX) , atque totius passionis eius asperitatem, quam patientissime ut mitissimus agnus pro peccatis nostris sustinuit, designant. Ovis enim prae aliis animalibus patiens, humilis, mansueta et munda existit. Unde etiam Deus pelliceas tunicas primis hominibus, per inobedientiam a claritate, qua vestiti erant, denudatis, pelles scilicet (0224B) ovium pro veste tribuens, significationes ovis, calliditati antiqui serpentis opposuit, et tali veste eos obtexit, ne nudi paradisum exirent (Gen. III) . Ipse enim aeternus Deus, qui in scientia sua aeternaliter habuit tunicam, id est humanitatem Filii sui, ad cuius imaginem hominem fecit, quemadmodum Moyses ipsum ad imaginem et similitudinem Dei creatum esse testatur (Gen. I) , hominem deceptum vocavit, et tali veste induit, in hoc ostendens, verbum scilicet unicum Filium sibi coaeternum ad requirendum et liberandum ex virginea natura humanitate induendum iussione in significatione ovis, patiens, humilis, mansuetus, et absque omni macula ullius contagii mundus existeret. Ioannes enim Baptista et caeteri prophetae, (0224C) idem in Spiritu sancto intelligentes, eum nomine agni et ovis, saepissime appellant (Ioan. I) . Ipse namque est immaculatus agnus, et speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV) , qui non de virili semine, sed de Spiritu sancto conceptus virtute altissimi Dei, de carne Mariae virginis, Deus et homo natus processit. In eadem vero virtute altissimi Dei, oblatio panis cum vino et aqua, in carnem et sanguinem Salvatoris, quam de Maria Virgine assumpsit, ad verba sacerdotis transubstantialiter, quemadmodum lignum in ardentem carbonem per ardorem ignis mutatur. Per hoc enim sacramentum corporis et sanguinis Iesu Christi, qui panis vivus est (Ioan. VI) , ut ipse testatur, animae salvandorum (0224D) reficiuntur. Unde, o sacerdotes, qui ad mensam Domini ordinati estis, praeparate vos ad sacrificandum saginatum vitulum (Luc. XV) , qui omni macie peccatorum caret, et induite vos lorica verae fidei, et scuto spei aeternae vitae (Ephes. VI) , et collum vestrum stola observationis praeceptorum Dei circumdate, ut competenter ei servire possitis. Vos enim angeli Domini exercituum estis (Malac. II) ; quia; sicut ad verba angeli Gabrielis Deus incarnatus est ex Maria virgine (Luc. I) , ut per eius nativitatem, passionem et ascensionem homo perditus liberari et salvari posset: sic ad verba vestra idem corpus et sanguis eiusdem Filii Dei, cum repraesentatione nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis eius, pro salute nostra et omnium fidelium, (0225A) tam vivorum quam mortuorum fit. Currite ergo desideranter in gaudio laetae mentis ad ministerium Agni immaculati, qua multa salus vobis et aliis fidelibus inde provenit, cum propter celebrationem illius peccata remittuntur, et animae liberantur, et multa pericula animae et corporis effugantur. Sanctitas autem eiusdem sacramenti nobis invisibilis est, ut etiam Deum, et quamlibet incorpoream creaturam videre non possumus; sed per illam anima nostra et corpus per remissionem peccatorum sanctificatur, et invisibiliter refocillatur. Si autem circa corpus Domini aliqua indigna accidunt, ut vel putrescere, vel ab aliquo animali corrodi seu consumi videatur, ista tantum in sacramento visibili, vel sola specie exteriori sunt, virtute (0225B) et gratia ipsius sacramenti, illibata et incorrupta divinitus conservata. Quando sacerdos verba Dei ruminat, corpus incarnati Verbi Dei iterato conficitur, per quod omnes creaturae processerunt, quae prius non apparuerunt, et quod etiam ex Maria virgine quasi in momento ictus oculi incarnatum, cum ipsa cum humilitate dixit: Ecce ancilla Domini (Luc. I) . Et caro eiusdem Verbi Dei in verbis sacerdotis floret, et immutata caro permanet: Dominus Iesus Christus nondum passus fuit, quando verba ista dixit, et discipulis suis praenuntiavit se passurum, et sanguinem suum in ablutionem peccatorum effundendum, id est ablutio, quae per nullam carnem ante eum fieri potuit; sed in carne ipsius, quae absque livore peccati ex igne Patris (0225C) divina existit. In verbis vero sacerdotis, qui sigillatim super utrumque sacrificium dicuntur, et singulatim virtute Altissimi, quasi in momento ictus oculi sacramentum corporis et sanguinis Iesu Christi fit. Et officio altaris rationabiliter peracto, multa remissio peccatorum vivis et defunctis provenit. Si autem per negligentiam vinum et aqua defuerint, vel sola aqua ibi fuerit, in verbis praedictis corpus Domini fit, in se habens sanguinem. In calice autem sanguis, qui in passione sua effusus est, non fit, quia vinum et aqua defuerunt, vel sola aqua ibi fuit, unde denuo eadem verba et signa repetenda sunt, quia sacrificium vini et aquae neglectum fuit, et statim ex aqua et vino sanguis non (0225D) aridus, sed integer et fluens fit, corpore tamen ita permanente, ut in verbis antedictis factum est; sed sanguine, qui prius defuit, et gaudio redemptoris, qua homo liberatus est, adornatur. Haec, fili Dei, in vero lumine mihi ostensa, tibi scripsi, ut sacerdos Dei laeto animo fias, Spiritusque sanctus efficiat, quatenus vera humilitate, et patientia, et mansuetudine Agnum Dei imiteris, et a quotidianis peccatis, quae vitari non possunt, vera poenitentia laveris, et a sarcina criminalium, quae quasi convivio perpetrantur; Deus omnipotens te custodiat, ut in munditia ei, dum vivis, ita servias, ut post finem huius vitae, in summa beatitudine in aeternum cum ipso gaudeas. O serve Dei, qui in bona voluntate ad utilitatem tui et aliorum multa ad te (0226A) colligis, et tamen in hoc reprehensibilis es, quod bonam terram in agro Domini tui diligenter non evertis, audi: Negotium illud, quod mihi commisisti, in eo tibi lucidum video, quod per te avertitur, ne bona illius Ecclesiae per inutilem praepositum dissipentur. Sed in claritate ista nullo modo videre possum, ut per te religio spiritalis vitae in ipsis restituatur. Sicut enim lutulentus puteus putredine immundorum vermium squalidus et inveteratus, facile mundari non potest; sic etiam mala consuetudo peccatorum, difficile in eis prohibenda erit. Quicunque enim lupum fugat et persequitur, ne oves ab illo rapiantur, et sic eas postea in rectam pascuam ducit, benefacit. Nunc autem ex consilio bonorum, et sanctorum hominum, elige quod (0226B) tibi melius est, secundum statum Ecclesiae qui modo est, scilicet ut minus malum eligatur.

Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI) . Benedicit scilicet panem ea benedictione, qua de corde Patris, quemadmodum et ipse exivit. Per hoc autem quod dicit, fregit, corpus suum per infixionem clavorum terebrandum, et tormento crucis vexandum, et postea mutandum esse, ostendit. Sic enim granum per molendinum contritum cum aqua et igne panis efficitur, sic etiam corpus eius multa afflictione poenarum, et passione crucis contritum et per resurrectionem ad immortalitatem roboratum, panis vitae fidelibus factum est. Quia vero non (0226C) de carnali patre in terra, sed de Spiritu sancto in Virgine conceptum est, non potuit aut debuit corpus idem in cineres redigi vel spargi, per quod anima et corpus cuiusque homini ad salvationem reficiuntur, sicut etiam panis cor hominis confirmat (Psal. CIII) . Maria autem terra erat, in qua sancta divinitas granum sevit, scilicet filium suum, de cuius corpore omnis fidelis vivere debet, quemadmodum etiam de pane, qui ex granis fit homines vivunt, id est in coena sua. Corpus tamen dedit eis impassibile divina potentia sua in salvationem, eo quod gaudia aeternae salvationis, passione omnium dolorum careant, et hoc ei possibile fuit; quia in aliena natura homo est; et ideo eumdem panem in (0226D) divinitate sua benedixit. Item per hoc quod panem fregit, eis innotescit, se desiderare idem corpus suum pro redemptione humani generis passibile in mortem tradi, nec ab alio (si ipse nollet) sibi mortem inferri posse. Et accipiens calicem, gratias egit (Matth. XXVI) , qui per effusionem sanguinis sui hominem de livore peccatorum redempturus erat. Et dedit illis sanguinem novi testamenti, scilicet salvationem perficiendo, quae utique in veteri testamento inveniri non potuit. Quod autem dixit, non se de genimine vitis huius bibiturum, donec illud novum biberet in regno Patris sui, hoc ita intelligendum est, ac si diceret: Donec eas et alias animas sanctas in regnum Patris sui in gaudio susciperet per effusionem sanguinis sui. Dominus Iesus (0227A) ante passionem suam corpus passibile in coena discipulis suis dedit, ut eis esset cibus vitae, quo et animae et corpora sanctificarentur. Per effusionem autem sanguinis sui, qui in cruce effusus est, rationalis anima a casu animae renovatur et laetatur, sicut etiam vinum laetificat cor hominis (Psal. CIII) . Christus itaque, qui in coena divina potentia sua impassibilis fuit, divina etiam misericordia super hominem motus, et postea se passibilem voluit; quia, nisi ut passibilis mori potuisset, homo liberatus non esset; et ita sine fructu redemptionis, solus Deus et homo mansisset, sicut ipse dicit: Nisi granum frumenti cadens in terra, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Ioan. XII) . Homo ergo non potentia, (0227B) sed iustitia liberari debuit, qui recto iudicio ad mortem deputatus est. Et ideo Filius Dei in mortem traditus est, ut per satisfactionem innocentis iustitia peccatori redderetur.

Quicunque ex infirmitate corporis sui vomitum patitur, et corpus Christi tota devotione desiderat, huic presbyter idem sacramentum dare non praesumat, propter honorem eiusdem corporis Christi, quod in specie panis latet. Sed corpus Domini super caput eiusdem hominis ponat, ac Deum qui animam in corpus misit, invocet, ut corpore et sanguine animam illius sanctificare dignetur. Ponat quoque super cor ipsius, dicens: Deus omnipotens, cuius Filium Maria in fide suscepit, da, quaesumus, (0227C) ut in vera fide anima et corpus huius hominis sanctificetur per corporis et sanguinis eius sanctificationem. Divinum enim sacramentum in specie panis latet, quemadmodum anima hominis invisibilis existit. Unde invisibilis anima, invisibilem sanctitatem statim in se trahit; quia spiritus hominis illum qui eum misit, mox sentit, et nunquam ab eo recedet, qui in fide eum suscipit. Ab indigno autem sanctitas illa, sicut a Iuda, aufertur. Itaque vomitum patienti, propter cautelam et reverentiam, corpus Domini est vitandum. Fides tamen eiusdem sacramenti, firmissima habenda est, quod in specie panis solemniter sanctificatum est.

Ioannes qui speculum sanctitatis et virginitatis est, quia propterea terrenam desponsationem repudiabat, (0227D) et quem Filius Dei, qui a Patre suo in virginalem materiam humanitatis suae descendit, quam omni ornamento virtutum ornavit, prae caeteris sanctis specialiter diligendo, occultorum miraculorum suorum signaculum posuit, in mystica visione dicit: Vidi civitatem sanctam (Apoc. XXI) , etc.

Quod sic intelligendum est: Coelestis Ierusalem, quae per summum artificem, scilicet omnipotentem Deum, ornanda erat coram ipso, quemadmodum materia omnium rerum, ante creationem mundi apparuit: et sicut hominem quem de limo formaverat, spiraculo vitae suscitavit (Gen. II) ; sic etiam sancta civitas Ierusalem, quae virum suum, scilicet Filium Dei, cui desponsanda erat, exspectabat (0228A) per effusionem sanguinis sui, cum omni ornamento nova effecta est. Ipsa enim, cum elementa tenebris involuta essent, victorioso vexillo ad crucem, in qua Filius Dei pendebat, descendit, et dotem istam ab eo qui in virginitate conceptus et natus est, suscepit: quod etiam ipsa spiritali genitura filios virgo procrearet, quia per rubicundum sanguinem Filii Dei, coeli illuminati sunt, et ianua paradisi, quae in expulsione Adae homini clausa est, aperiebatur. Deus namque Ierusalem, quae de sanctis operibus hominum aedificata est, et quae ut sponso viro suo ornata apparet, ad laudem humanitatis suae fieri voluit; sicut etiam ad laudem et honorem divinitatis suae angelos creavit. Et audivit vocem quasi dicentem: Ego qui per verbum meum, quando, (0228B) fiat, dixi, super omnes creaturas intonui, dico, ut haec quae tibi de coelesti Ierusalem ostenduntur, ad tutelam et salutem hominum cognoscas et manifestes, qui ad similitudinem nostram factus est, vox scilicet in anima, et tabernaculum in corpore, ut etiam vox ego in tuba, quae per vocem sonat. Deus enim dilecto suo Ioanni sanctam civitatem vivis ex lapidibus, qui homines sunt, et etiam ex operibus eorum constructam ostendebat (Apoc. XXI) , in qua Iesus Christus lapis angularis consistens, utrumque parietem in templo coelestis Ierusalem coniungit. Ipse quoque per indumentum humanitatis suae cum hominibus habitat, et ipsi populus suus sunt, quem dote sanguinis sui eruit, ac ipse (0228C) Deus eius est, quoniam magna potestate eum liberando, antiquum serpentem despoliavit, sicque Deus potentiae, Deus misericordiae et pietatis, ac plenum bonum super omnes creaturas consistit, quem nunquam ullae tenebrae tangebant, sed qui super eas fortissimus iudex est. Deus namque per humanitatem suam, et etiam per ornamenta coelestis Ierusalem, populo suo omnem lacrymam ignorantiae et infidelitatis, in qua caecus verae fidei erat, abstergit, et in pura poenitentia, confessa peccata remittendo, ei a potestate et habitatione gehennalis mortis salvat. In dulcissimo quoque et amarissimo rumore humanitatis Filii Dei qui, esurie exspectationis suae cessante, in magna saturitate gaudiorum in omnem terram exivit, luctus Adae, et posteritatis (0228D) suae, qui introitum coelestis regni non potuerunt habere, et clamor prophetarum, qui in magnis suspiriis Deum ad redemptionem populi vocabant, amplius non erunt. Dolor quoque et asperitas legis, in qua nullius peccati reatum per veniam misericordiae aliquis redimere potuit, etiam amplius non erunt, quomodo nobilis filius hominis, qui iustus et misericors est, omnia peccata hominis in vera poenitentia misericorditer abluit. Sicque per plenam bonitatem humanitatis suae, omnes praedicti dolores, qui in primis erant, abierunt. Haec quae Ioannes in sancta revelatione vidit et audivit, vera sunt; quoniam Filius Dei opera sua, ut Pater suus voluit, in magna claritate finivit: unde etiam in magna potentia in throno suo, omnes inimicos (0229A) suos conculcando, sedet. Ipse etiam omnia nova facit; quia ut ex prima materia omnes creaturae per verbum Dei (scilicet Fiat ) procedendo illuminatae sunt; et sicut primus homo de limo formatus, spiraculo vitae in carnem et sanguinem mutatus est, sic etiam homo peccator, per misericordiam Filii Dei, qui in throno suo sedet, cum poenitentia peccatorum suorum renovatus, novus efficitur. Beatus enim homo, quem Deus tabernaculum Sapientiae cum sensualitate quinque sensuum fecit, usque in finem vitae suae cum sanctis desideriis bonorum operum, et cum esurie iustitiae, ac dulcissimarum virtutum, quibus nunquam saturari potest, de novitate in novitatem per gratiam Dei semper ascendit; et sic ad gloriam incommutabilis vitae, quae (0229B) sine taedio, et sine fine semper manet, feliciter perveniet. Sic enim Deus usque ad novissimum diem omnia nova facit, quae autem post novissimum diem cum potentia et possibilitate sua facere velit, in sola ipsius scientia sunt, cum beati homines, qui in praedicta novitate vivebant, in citharis et symphoniis, ac in sono omnium laudum, in conspectu Dei gaudium omnium gaudiorum sine fine habebunt. O serve et fili Dei, quia ipse in primo homine te formavit, stude ut per abstinentiam carnalium desideriorum in sanctis desideriis et bonis operibus in coelesti Ierusalem tabernaculum tibi facias, et ut pulcherrimis fenestris per esuriem iustitiae et charitatis Dei exornes; quia, ut domus per (0229C) fenestras illustratur, sic etiam per charitatem omnes virtutes illuminantur et cognoscuntur. Vide etiam ut tribulationes quas patienter sufferas, quoniam per eas quaeque virtutes in te elegantiores efficiuntur; et vide ut etiam in corde tuo pulchram formam, de qua tibi dixi, caute custodias, quatenus ipsa in coelesti Ierusalem luceat.

In vera visione, quam in anima mea vigilantibus oculis semper video, cum modo septuaginta et trium annorum sim, a vivente lumine ad scribendum haec verba coacta sum: Deus vivus fons est, qui aquas emisit, quando per verbum Fiat, dixit: Fiant luminaria (Gen. I) , etc. Quae luminaria firmamentum, solem scilicet, lunam et stellas portant, (0229D) et quae speculum eorumdem luminarium sunt, quoniam radios suos in eas mittunt. Ipse etiam splendens ignis ac aeternitas ante aevum est; in quo imago sua, scilicet forma hominis, semper et semper sine tempore radiavit.

Homo enim, quem ad imaginem et similitudinem suam formavit, opus suum et indumentum Deitatis suae est, qui secundum Creatorem suum operando, ad utilitatem suam, quomodocunque voluerit, utitur creatura. De limosa namque et aquosa terra homo creatus est (ibid.) , quae per humorem aquarum, quas ipsa obtegit, ac pondere suo aggravat, infunditur. Aquae vero cum calore solis, qui infra circulum rotae suae quamdam imaginem habet, et qui per aquosum aerem humidus est, totam terram perfundunt; et ita se invicem admiscendo, omnia germina (0230A) proferunt; et aquae, quae speculum eiusdem solis sunt, ipsum coercent, ne terra nimio ardore suo comburat, ipseque aquas constringit, ne illae per immoderationem pluviarum terram submergant. Deus quoque igneam rationalitatem animae, quae spiraculum vitae est, homini quem formaverat, immisit, per quod in carne et sanguine, velut cibus per ignem, confortatur et solidatur. Anima etiam per corpus, et corpus per animam operatur; et anima viriditas corporis est, et sic plenus homo existit, in quo ignis, aqua et aquosus aer sunt, per quae ipse humidum spiramentum attrahit et emittit. Sicut enim sol de constituto loco rotae circuli sui, cum mobili vento per calorem radiorum suorum, omnes vires et virtutes suas perficit; sic etiam (0230B) rationalis anima in corpore cum humido spiramine, quaecunque vult, dictat; et ea in creatura, quam per rationalitatem cognoscit, operatur. Anima vero et corpus cum singulis viribus et nominibus, quemadmodum caro et sanguis unum sunt, ac per tria, scilicet per corpus et animam, et rationalitatem homo perficitur et operatur. Ipsa namque anima toti corpori se infundit, et cum rationalitate in illo operando, gustum et nutrimentum ipsi ministrat: ac ita homo, omnis creatura est, quam ipse per rationalitatem scit et cognoscit, et quae ex praecepto Dei per omnia ei subdita est. Deus enim ignis occultus est, quem nemo mortalium inspicere valet. Sed angeli qui ignei sunt, etiam igneam faciem semper inspiciunt, et splendor Patris, Filius eius, (0230C) de cuius indumento, quod tempus habet, prophetae prophetabant; et qui semper sine tempore ante aevum cum Patre fuit, ut Ioannes Evangelista testatur, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Ioan. I) . Sed Verbum quod in principio apud Deum erat, de Maria virgine incarnatum, fons vivus processit, qui omnes in se credentes aqua vitae reficit, quemadmodum ipse dicit: Qui in me credit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VII) . Ipse etiam per inexstinguibilem ignem Deitatis, omnem ignem spurcitiae exstinguit, quia ante aevum in Patre genitus erat, cuius voluntas indumentum eiusdem Filii sui aeternaliter habuit. Idem quoque Filius Dei in aquis se baptizari voluit, ubi eum paterna vox dilectum Filium suum (0230D) (Matth. III, XVII) , qui ante aevum in aeternitate cum ipso erat, testatur; et qui per speciosam formam humanitatis suae, omnes inimicos suos, qui contra eum pugnare volunt, conculcabit. In aquis enim memor erat, quomodo illas per verbum suum creavit, super quas spiritus Domini (qui vivus fons est) ferebatur (Gen. I) , qui eas movit et fluere fecit, ita quod omnem immunditiam mundant, et nullam putredinem in se continere poterunt. Deus namque humanitatem suam diabolum celavit, quem cum magna multitudine diabolicorum spirituum de coelo deiecit (Isa. XIV) , ipsorumque numerum, diabolo ignorante, cum beatis hominibus complevit. Et sic Deus per casum Adae, ruinam diaboli (qui ex toto perditus est) reparabit. Filius etiam hominis, (0231A) comedit et bibit, ut homini facere concessit, per quod caro et sanguis crescunt et nutriuntur, ne in officiali opere suo arescendo deficiant. Cibum vero istum serpens contaminavit, quando primi homines ipsi consentientes de paradiso expulsi sunt (Gen. III) ; unde et per suggestionem diaboli, filios suos in peccatis concipiendo, in dolore generabant. Sed istam mortiferam conceptionem hominis, Filius Dei abstersit, cum de Spiritu sancto ex Maria virgine sine omni peccato virilis naturae conceptus et natus est (Luc. I, II) . Filius etiam Dei, corpus et sanguinem suum in pane et vino discipulis suis dedit (Matth. XXVI) , quia haec duo maxime ei conveniunt et comparantur; quoniam sicut granum in terra absconditum, ex nulla alia coagulatione, nisi per (0231B) calorem solis, et humorem aquae, per gratiam Dei in viriditate sua occulte nascendo surgit (Ioan XII) , et sicut botrus vini, non per putationem, sed per mysticam gratiam Dei viret et crescit; sic etiam ipse Filius Dei sine omni coagulatione, et viriditate peccati carnalis naturae ex occulta divinitate verus homo processit. Ignis enim qui in altum siccum puteum absconsus est, ubi postea crassa aqua inveniebatur, cum qua sacrificia aspergebantur, quae per magnum ignem, qui accensus est, consumpta sunt (II Machab. I) , Deum inexstinguibilem ignem, et vivum fontem esse designant. Nam ipse Deus, quem idem ignis et aqua significant, in alta profunditate sua tam occultus est, quod omnem intellectum (0231C) humani ingenii excedit: unde etiam omne carnale desiderium in Maria virgine ita consumpsit, quod filius suus absque omni incendio peccati ex ipsa humanitatem suam induit: Spiritus sanctus enim, qui vivus fons est, suavissimo humore suo eam perfudit, sicut ros super granum descendit; ita ut per virtutem Altissimi ab omni ardore, qui per suggestionem diaboli nascentibus hominibus fit, et ab omni dolore humanae naturae et geniturae obumbrata sit, quemadmodum angelus ad ipsam dixit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) .

Primus autem ortus immundae coagulationis, quae sine Spiritu sancto exoritur, in aquis baptismi per Spiritum sanctum, velut aurum in igne mundatur et purificatur; quoniam Spiritus sanctus super aquas (0231D) ferebatur (Gen. I) , ac eas moveri, et fluere fecit. Ipsaeque etiam spiritale elementum prae caeteris sunt, et in eis etiam animalia in natura ab aliis animalibus aliena, nascuntur et pascuntur. Homo namque charismate et oleo per gratiam Dei inunctus, et igne Spiritus sancti accensus, in baptismate sanctificatur, ac denuo in confusionem antiqui serpentis, qui primum ortum suum tetigit, renascitur (Ioan. III); et ita per gratiam Dei ab ipso hoc modo potenter eripitur, ac in fonte baptismatis per fontem vivum, scilicet Spiritum sanctum, ad aeternam salvationem regeneratur. Eadem etiam virtus (0232A) Altissimi, quae supervenit in Mariam, ex ipsa carnem et sanguinem Filii Dei efficiens, super oblationem panis et vini, apertis vulneribus Iesu Christi, descendit, ita ut eadem oblatio panis et vini occulte in conspectu Dei et sanctorum angelorum, in carnem et sanguinem transformetur; sicut etiam granum et vinum per occultam viriditatem, quam homo videre non potest, crescunt. Sed quia homo post ablutionem baptismi in peccatis saepissime labitur, vulnera eiusdem Filii Dei tandiu aperta sunt, quousque rationalis homo peccaverit, quatenus ipse per poenitentiam et confessionem in eisdem vulneribus mundetur et recipiatur. Sed homines, qui haeretici et Sadducaei dicuntur, sanctissimam humanitatem Filii Dei, et sanctitatem corporis et (0232B) sanguinis sui, quae in oblationem panis et vini est, negant, ideoque diabolus, qui initium est ab illo, qui nec initium nec finem habet, et qui in principio honoris sui, unitati aeternae divinitatis contradixit, per homines istos, totam terram pulvere mortis aspergit. Ipse enim mendax est (Ioan. VIII) , quoniam obcaecationem infidelitatis, oculis hominum istorum infundit, eos ita obcaecando, ut in Deum verum nec sperare, nec credere possint; et ita vipereo more omnem sanctitatem et honorem Dei per homines istos mordet, qui eum per suggestionem suam sequuntur, et qui per omnia Deum vivum per infidelitatem despiciunt. Deum namque verum, qui invisibilis est, et etiam animam, ac spiritum (0232C) hominis in recta fide non habent; quoniam omnis eorum intentio ad illa quae carnalia sunt, tendit: ideoque omnia quae Dei sunt, quemadmodum ille qui eos seducit, conculcant; quia verba veritatis contemnentes in mendacio et in falsa doctrina sua gloriantur. Perditus vero angelus, per rationalitatem suam scit, quod homo rationalis possibilitatem operandi quae vult, habet: et hoc in primo homine, qui praeceptum a Deo acceperat, recognovit; ac ita in eadem qua mulierem deceperat, illud quod praecepit, scilicet ut crescerent et multiplicarentur, in hominibus istis destruere conatur, eis suggerendo, ne secundum praeceptum legis, sed secundum hoc, quod ipsi per suggestionem diaboli sibimetipsis eligunt, vivant. Ipse quoque eis suggerit, ut corpus (0232D) suum per ieiunium macerando constringant, et postea omnem voluntatem incesti desiderii eorum perficiant; et ita, ipso suadente, ab omni sanctitate legalium praeceptorum omnipotentis Dei deficiunt; quoniam in omnibus praeceptis quae Deus per Moysen, ac per alios prophetas suos protulit; et quae postea per Filium suum revelavit, mortui sunt; ideoque per eos tota terra polluta est. Unde vos, o reges, duces et principes, ac caeteri Christiani homines, qui Dominum timetis, verba ista audite, et populum istum ab Ecclesia, facultatibus suis privatum, expellendo, et non occidendo, effugate, quoniam (0233A) forma Dei sunt. Igneus autem Spiritus Dei, qui vivus fons est, per gratiam suam vobis infundat, ut haec ante diem ultionis Dei, faciatis, quatenus de omni honore et beatitudine corporis et animae non deficiatis.

Deus homini praeceptum, in quo omnis lex latebat, dabat; sed homo illud praevaricatus est, et ideo per casum expulsionis iudicatus est, in duobus modis mortalis existens, corpore scilicet moriendo, et verae lucis visione carendo. Unde etiam in mansione illa perdurare non potuit, ac praedictam visionem perdidit. Ipse enim Deum veraciter scivit, et quod praeceptum illius custodire deberet, agnovit; sed quia servum audivit, et quoniam mulieri sibi subditae consensit, iustum iudicium iusti Iudicis (0233B) super eum venit. Et iudicium istud Deus homini super illos dedit, qui magistrum in obedientia agnoscere nolunt, et qui omnia mandata legis praevaricantur; unde et corpora ipsorum morti dabantur, quoniam in luce legis mortui sunt. Sed tamen magistri, qui in vice Christi sunt, praevidere debent, si aliquam emendationem in se habeant, antequam illos morti tradant. Et cor eorumdem magistrorum in hoc purissimum esse debet, ne ullam iniuriam, aut blasphemiam ipsis ab illis illatam, in iudicio attendant, et ita morti sanguinem damnatorum cum iudicio tradant. Quod si cor eorum purum non fuerit, a praesentia huius iudicii fugiant, ne verba ipsorum proximos suos interficiant, diligentissime Evangelium Domini attendentes, (0233C) ubi dicitur: Nolite iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaveris, iudicabimini (Matth. VII) . Sed nec iudicabunt secundum quod ipsi constituunt, nec secundum placitum voluntatis suae, sed secundum iudicium omnipotentis Dei, ita ut quicunque intolerabiliter omnibus praeceptis legis adversarius exstiterit, et qui a criminalibus peccatis se abstinere noluerit, hic secundum iudicium Dei, et non secundum voluntatem hominis iudicetur. Quod si ille propter timorem mortis, culpam suam se emendare promiserit, semel et secundo iudicium Dei differatur: et cum sic probatus non emendaverit, secundum verbum Filii Dei, poenae iudicii reus erit. Hoc modo de omni iudicio quisque homo provideat, ut non secundum voluntatem hominis (0233D) fiat. Attendendum quoque est, quid Iacobus de divite et de paupere loquatur, de divite scilicet bene aurato et vestito (Iac. II) . Dives enim propter magnam pecuniam suam honorari vult, recipitur, et honoratur, videlicet propter auxilium adversitatis, et propter timorem potentiae, qua saepe homines laedit. Pauper autem propter amorem Christi suscipiendus est, et quoniam frater hominis existit. Nec isti pares habendi sunt, quia hoc sine discretione esset; quoniam qui divitem et pauperem in una sede sedere faceret, dives hoc facere dedignaretur, et pauper inde terreretur. Pauper namque propter amorem Dei recipiendus et habendus est, quia frater hominis est, et quamvis Deus divitem (0234A) permittat divitias habere, et eas pauperi subtrahat, formam pauperis, quae sua imago est, tamen diligit. Dives enim per superbiam divitiarum suarum hominibus, quibus nocere potest, imperat, et eos tractat sicut non sint homines in forma sua: et hoc modo bonum nomen hominis, scilicet quod ipse imago et similitudo Dei est, blasphematur.

Deus itaque praecepit: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XIX; Matth. V) , formam tuam scilicet in ipso attendendo, eique omnibus condolendo, et omnia quae male egerit, moleste ferendo, quia forma tua in malis eius per ipsum blasphematur. Cumque homo haec fecerit, bonum opus secundum Filium Dei operatur, qui carnem induit ut (0234B) homini condolere possit. Sed qui spernit pauperem, non solum in illum, sed etiam in omnipotentem Deum peccat, qui formam hominis apprehendit, per quam legem dedit, et ex qua redarguetur, quoniam transgressiones legis sunt. Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Iac. II) ; quoniam quicunque caetera legis mandata tenuerit, et uno mandato in lege caruerit, illud propter odium non diligendo, sed velut picturam pictoris illud habendo, hic alia praecepta perfecte non implet. Sic etiam fit, cum homo debilitatur in uno membro sive per nativitatem, sive per aliquod infortunium, caetera membra sua ei condolebunt, nec in illo debilitato perfectum solatium aut auxilium habebunt. Cibus quoque non (0234C) bene coctus et insulsus, homini nec vim, nec gustum confert; sed vix homo per illum vivit. Sic etiam qui igneam charitatem non habet, omnia mandata legis non recte coquit; sed ea ut debile membrum suum habet: et qui de sapientia opera sua non colligit nec discit, sed illa a seipso connectit et operatur, hic comparatur homini, qui imaginem secundum formam hominis ex ligno facit, quae vivere non potest; sicut etiam ipse, et opera sua mortua sunt, et etiam velut mutus est, qui voce rationalitatis caret; unde et sicut reus in omnibus mandatis Dei existit, et de ipsis in iudicio Domino respondebit, quoniam ea secundum voluntatem suam operatus est. Praevaricatio itaque mandatorum legis, in ethnicis, et in infidelibus, et in eorum sequacibus est, (0234D) quia fide carent. Qui autem per baptismum et fidem fideles existunt, et quantum potuerunt, in mandatis Dei operantur, atque toto corde gemunt, et ad Deum anhelant, auxilium illius postulando, et poenitentiam de illis quae praevaricantur faciendo; quoniam alii ab infantia, alii a iuventute, alii in senectute Deum quaerunt, et ab ipso omnia postulant, hi licet peccaverint, tamen per iudicium non abiiciuntur. Nam in omnibus istis, o Ierusalem, multitudo sanctorum, iustorum et electorum, poenitentium et publicanorum ad te veniet (Isa. LX) .

Divina claritas, claritatis, quae inter opus tuum clarescit, tu radix illa es, quae plurimos ramos emisisti, et sol es cum innumerabilibus sphaeris, scilicet (0235A) sanctis et electis tuis, quorum numerum nemo capere potest. Tu enim in principio radicem unam plasmasti, quam spiraculo vitae vigilare fecisti (Gen. II) , et ad Ieremiam dixisti: Quid vides, Ieremia? Qui tibi respondit: Virgam vigilantem ego video (Ier. I).

Quaedam radix cum ramis suis processit, et noxiali pomo obnubilata est, quod nox super eam evomuit; unde et ipsa in tenebris ramos suos multiplicans, iustitiam coeli conculcare voluit. Sed tu, clara divinitas, in aquas claruisti, et eas quasi in utrem congregasti (Psal. XXXII) , in quibus omnes homines, excepto Noe et ramis eius, submersi sunt (Gen. VII) . Istum vero, scilicet Noe, ad operandum miracula tua imbuisti: et ideo opus suum quasi in scientia (0235B) infantis cum gaudio operatus est; quia nondum scivit nec sapuit, quae ei locuta es. Aereum quoque fumum ei obiecisti, qui venas et medullas hominis concutit, ut humanis sensibus non impeditus, aedificium quod eum docuisti, velut in laetitia infantis aedificaretur. Sic etiam facis in hominibus, in quibus miracula tua operaturus es, cum per tuam inspirationem aliena humanis sensibus loquuntur. Postquam autem Noe in altitudine, in quam levaveras, aedificium suum fecerat, primum aedificium