Hildegardis_Bingensis_cps2, Liber divinorum operum simplicis hominis, 1, 4HOME > 'moleste' in 'Hildegardis_Bingensis, Liber divinorum operum simplicis hominis, 1, 4'
Hildegardis Bingensis, Liber divinorum operum simplicis hominis, 1, VISIO TERTIA. <<<    hide dictionary links

(PL 197 0807A) VISIO QUARTA.

(0807)

Visiones diversae sub uno capitulo breviter comprehensae. De firmamento, quantae cum universis sibi adhaerentibus densitatis sit, et de incommoditatitibus aliquorum circulorum, quomodo aliorum oppositione repellantur, vel temperentur, et de lactea zona instar arcus incurvati apparente. (0807B)

I. Et vidi firmamentum cum omnibus sibi adhaerentibus tantam spissitudinem a summo usque ad summum super terram habere, quantam terra a summo usque ad summum habebat. Vidi quoque quod superior ignis firmamenti interdum commotus, quasdam squamas velut favillas ex se in terram emittebat, quae stigmata et ulcera hominibus et animalibus et fructibus terrae inferebant. Vidi etiam quod de nigro igne quaedam nebula aliquando ad terras descendens, viriditatem terrae arefaciebat, et humiditatem agrorum exsiccabat; sed purus aether et squamis istis et nebulae huic resistebat, ne supra modum praedictis creaturis plagas inferrent. (0807C) Et etiam vidi quod de forti et albo lucidoque aere alia quaedam nebula ad terras se interdum extendebat, magnam pestilentiam hominibus et pecoribus incutiens, ita ut exinde multi diversis infirmitatibus subiacerent, quamplurimi quoque mortem incurrerent, cui tamen nebulae aquosus aer se opponebat, eamdem nebulam temperans, ne creaturis ultra modum laesionem inferret. Vidi quoque quod tenui aere humor super terram ebulliens, viriditatem terrae suscitabat, omnesque fructus germinando procedere faciebat, et qui etiam quasdam nubes superius ferebat, quae omnia superiora sustentabant, et ab omnibus superioribus confortabantur. In eodem quoque aere quamdam nubem candidi coloris videbam, quae in utraque parte sui ubi finem habebat, hinc et hinc aliis nubibus firmamenti velut infixa erat, et cuius medietas ut arcus incurvata manens in praedictum aerem extendebatur. (0807D) Iterumque audivi vocem de coelo dicentem mihi:

Quod Deus omnium Creator rerum per superiora inferiora confirmet, et per ea etiam peccatores puniendo emundet, et quid firmamenti spissitudo undique aequalis terrae in homine designet.

II. Deus, qui omnia creavit, superiora ita constituit ut per illa etiam subteriora confirmet et mundet, et in forma hominis illa assignata ad salutem quoque animae introducat. (0808A) Nam vides firmamentum cum omnibus sibi adhaerentibus tantam spissitudinem a summo usque ad summum supra terram habere, quantam terra a summo usque ad summum habet; quia, o homo, quemadmodum tibi ostenditur, et dicitur, firmamentum et terra aequalis spissitudinis sunt, et quanta vacuitas aeris supra terram ad superiora obstacula est, tanta quoque vacuitas aeris sub terra ad inferiora obstacula consistit, tantaque versus austrum versusque septentrionem inter terram et ibidem opposita obstacula firmamenti vacuitas aeris est. Quod designat, quia interior spiritus hominis vires suas tam in coelestibus quam in terrenis ita manifestat, prout corpus hominis fortitudine sua in eisdem modis versari contendit. (0808B) Ubi enim anima et corpus in rectitudine sibi consentiunt, superna praemia in gaudio uno adipiscuntur.

Item de firmamento a Conditore ad quaslibet habilitates igne, aethere, aquis, stellis, ventis congrue disposito, et unde creentur squamae a lucido igne superioris circuli in modum favillarum decidentes, et tam terram quam eius incolas laedentes, et quid per hoc interioris ultionis demonstretur. (0808C)

III. Vides quoque quod superior ignis firmamenti, interdum commotus, quasdam squamas velut favillas ex se in terram emittit, quae stigmata et ulcera hominibus et animalibus et fructibus terrae inferunt, quoniam Deus firmamentum igne firmavit, ne difflueret, aethere alleviavit, ut moveri posset, aquis perfudit, ne aresceret, stellis illuminavit, ut claresceret, ventis quoque sustinet, quatenus cursum suum assidue peragat. In quatuor enim plagis, scilicet in oriente, in austro, in occidente, et in septentrione firmamentum ad circumvolutionem per ventos impellitur. Sed lucidus ignis eius, dum ab humore subterioris aquae per dispositionem et iudicium Dei superatur, ita ut a recto modo ardoris sui cesset, squamas de ardore fervidas, de aqua humidas ad ultionem emittit, ut supra dictum est. Hoc ostendit, quod potentia Dei spiritum hominis in potestate sua habens, iusto iudicio provocata, ultionem suam perversis actibus hominum immittit, ita ut illi confundantur, et deiiciantur, quia non humanos, sed pecuales mores nullum fructum bonorum operum habentes in se ostendunt. (0808D)

Quod niger ignis secundo comprehensus circulo vel iudicio Dei, vel ventorum collisione excitatus nebulam viridia terrae exsiccantem emittat, et nunc calore, nunc membrorum inundatione periculosus fiat, et quid ista significet.

IV. Et de nigro igne quaedam nebula aliquando ad terras descendens, viriditatem terrae arefacit et humiditatem agrorum exsiccat, quia cum in eodem igne ardor et frigus per voluntatem Dei commoventur, nebula, quemadmodum praefatum est, descendit, quae de periculoso ardore fumosa, et de nocivo algore humida, ad vindictam peccantium existit. (0809A) Niger enim ignis iste vento austri excitatus ardet, de vento autem aquilonis nimietatem frigoris in grandine habet, sed utrumque ventus orientalis sedat; ventus vero occidentalis in aquoso aere saliens, cum niger ignis interdum commovetur, periculosam inundationem facit, significans quod etiam de iudiciali examinatione, alia vindicta ad carnales concupiscentias se extendens, eas in ariditatem contemptus evertit, atque pinguedinem earum omnino consumit, quia Deus hoc quod se ipsi opponit ad nihilum deducit.

Quod circulus puri aetheris suavitate sua superiora et inferiora temperet, et squamis prioris et nebulae secundi circuli ne terras nimium laedant resistat, et quid fumus ab aquis superioribus coelesti igne fervefactis procedens, vel utilitatis vel significationis habeat. (0809B)

V. Sed purus aether et squamis istis et nebulae huic resistit, ne supramodum creaturis plagas inferant, quia idem aether inter ignes et aquas medius existens, puritate et suavitate sua superiora mitigat, subteriora quoque temperat, nec plagas de se producit, quoniam si singula elementa creaturas ferirent, nec aliquid illis subveniret, nec durare, nec subsistere possent. Aquae vero secundum divinam dispositionem aliquando per ignem comprimuntur, ne incongrua effusione diffluant. Unde et illae quemdam fumum emittunt, qui tamen nocivus non est, sicut nec halitus hominis ullum laedit. Idemque fumus convenienti humore subteriora temperat, ne plagas suas plus quam debent extendant, ut et pura poenitentia divinam ultionem et vindictam mitigat, Deumque creaturae suae placabilem facit. (0809C)

De nebula pestifera a circulo fortis et albi aeris ad terras se extendente, unde creetur, et quod ei densitas aquosi aeris ne supramodum noxia sit resistat, et quod plagae quaevis nunquam nisi Dei iudicio super homines inducuntur, et quid haec omnia designent. (0809D)

VI. Et etiam vides quod de forti et albo lucidoque aere alia quaedam nebula ad terras se interdum extendit, magnam pestilentiam hominibus et pecoribus incutiens, ita ut exinde multi diversis infirmitatibus subiaceant, quamplurimi quoque mortem incurrant, quia cum de ipso aere nebula, ut praefatum est, interdum procedit, aquae superiores, quibus idem aer pro vicinitate subtus adhaeret, per voluntatem Dei a superiori igne supramodum commoventur, quae de inquieto ardore nunc fervent, et de pessimo frigore quod in nigro igne est, nunc algent, et sic nebula ab utroque perfusa, in utraque parte nociva existit. Plagae autem istae non procedunt, nisi cum, peccatis hominum provocatae, iusto Dei iudicio super ipsos inducuntur, demonstrantes quod de discretione sanctorum operum, vindicta ad operationes, quae sine discretione sunt, procedit, contritionem hominibus immoderatam in peccato moderationem non habentibus infligens, ita ut in ipsis ea quae indiscreta secundum corpus hominis sunt, debilitet, et illa quae ad salutem animae discretione carent, omnino mortificet. Discretio enim omnia quae tam corpori quam animae utilia sunt, temperat. (0810A) Cui tamen nebulae aquosus aer se opponit, eamdem nebulam temperans, ne creaturis ultra modum laesionem inferat, quoniam aquositate sua vires fortitudinis illius attenuat, quia sancta opera in exemplis iustorum vindictae huic quae de discretione procedit, demonstrant quibus modis illa quae immoderata sunt feriat.

De humore a tenui aere emanante, cuius utilitatis sit, et quod guttae pluviarum superiori frigore in nivem vertantur, et quod idem tenuis aer a superioribus terram muniat, eamque fecundet. (0810B)

VII. Quod autem de tenui aere humor supra terram ebulliens viriditatem terrae suscitat, omnesque fructus germinando procedere facit, et qui etiam quasdam nubes superius fert, quae omnia superiora sustentant, et ab omnibus superioribus confortantur, hoc ideo est, quoniam idem tenuis aer nivem ex se emittit, quae quasi volando in terram sternitur, cum per descensum solis in terra frigus est, quia guttae aquae de superiore frigore in nivem convertuntur. In ardore autem ascensus solis idem aer rorem supra terram cadentem in similitudine favi mellis exsudat, qui de suavitate orientalis venti in suavem pluviam interdum liquescit. Et aer iste superiora pericula comprimit, atque velut scutum ad defensionem terrae est, quemadmodum scutum de plurimis ictibus virum defendit, atque de suavissimo et temperato calore solis rorem benedictionis quem Iacob filio suo dedit supra terram emittit. (0810C) Interdumque aer iste de ascensione aquae, et de humiditate roris fumat, quod tamen nocivum non est, sed unamquamque fructuositatem terrae lambit, ipsam a squalido fetore mundans, a quo per aliquam tempestatem tacta est.

Quomodo nubes in eodem aere superno vel igne, vel frigore modificatae, nunc lucidae, nunc umbrosae appareant, et pluviam quasi a quibusdam mammis expressam non repente, sed sensim diffundant, et quid in nobis designent.

VIII. Ipse quoque praedictas nubes, quae interdum lucidae et interdum umbrosae sunt, super se portat, et sustentat, quae velut singulares mammas habent, per quas pluvias in terram mittunt, quemadmodum de mammis lac extrahitur; istaeque aliquando ad superiora se extendunt, et de singulis vim accipiunt. (0810D) Per ignem enim confortantur, aethere alleviantur, aquis perfunduntur ac frigore coagulantur, ne sparsio pluviae per singulas mammas supramodum grossa super terram diffundatur. (0811A) Sed et eaedem nubes speculositas illa sunt, quam homines coelum nominant, quoniam localia instituta solis, lunae et stellarum per eas quasi formae aliquae per speculum videntur, ita ut homines constitutionem illorum se videre existiment, quod tamen ita non est, quia ipsae nubes officia tantum earumdem constellationum, velut in umbraculo speculi ostendunt, atque quemadmodum aqua fluunt, in qua omnia opposita conspiciuntur, designantes quia de recto desiderio fidelis hominis cogitatio ad fructiferam utilitatem bona opera praeferentem exiens, viriditatem illius tangit, quatenus multiplices fructus sanctitatis producat, et mentes hominum ad coelestia elevet, ita ut ad illa anhelent; et ab ipsis roborentur, quia dum homo recto desiderio ad fructum bonorum operum tendit, terrena despicit, seque illis quae sursum in coelestibus sunt ita infigit, ut se, velut homo non sit, totum immutatum ostendat.

De nube quae lactea vocatur, quod aerem extensione vel incurvatione sua comprehensum roboret, et quid per hoc significet. (0811B)

IX. In eodem quoque aere quamdam nubem candidi coloris vides, quae in utraque parte sui ubi finem habet, hinc et hinc aliis nubibus firmamenti velut infixa est, et cuius medietas ut arcus incurvata manens, in praedictum aerem extenditur, quoniam in eisdem nubibus, quas aer iste superius ferendo sustentat, alia nubes velut lacteum colorem habens dirigitur, quae eumdem aerem firmat, sicut columna donum sustentat, quemadmodum et in praefato ordine recti desiderii mentes quorumdam hominum ita constituti sunt, ut tam in saecularibus quam in spiritualibus causis mercedem finis operum suorum praestolentur, quia et terrena et coelestia negotia quatenus superno iudici placeant, perficiunt, et quamvis perfectio mentium ipsorum aliquando fragilitatem carnis velut incurvata sentiat; in recto tamen desiderio perseverat ut etiam servus meus Iob ostendit dicens:

Verba Iob ad idem consona, et quo sensu accipienda sint. (0811C)

X. « Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem (Iob XVII) . » Quod etiam sic intellectui patet: Homo qui iustitiam diligit, itinera rectitudinis conatu fortitudinis tenebit, et qui a sordibus mundus existit, bonis operibus acquiret sanctitatem, cum se a malis abstinens, ad omne quod Deo placet se convertit, quatenus vitam illam quae sine fine est adipiscatur. Iustus enim sapientiam capit, et sapientia in rationalitate illa est quae vitale et mortale scit et recta itinera docet. Obcaecatio autem cordis, quae ex gustu carnis exoritur, puram scientiam obnubilat, cum secundum voluntatem suam quaecunque vult, se facere posse tentat. Unde et tandiu caecatur quousque ipsam et vulnera sua sentiat, ita ut sibimetipsi displiceat, reputans quomodo stare possit si a Deo recesserit. (0811D)

Quia homo instar firmamenti cuiusdam in Deo roboratus, ipsum et opera eius sedule semper considerare debeat, quoniam ad cognoscendum et glorificandum se inter omnia maxime rationalem creaturam fecit Deus.

XI. In his cogitationibus homo omnipotentem Deum sicut sigillum inspiciat, omnia miracula et signa ipsius affirmando, atque in similitudine firmamenti domum suam hoc modo confortando, quo per nullum terrorem seu timoris seu amoris a Deo avellatur: firmamentum itaque Deus in scabellum throni sui posuit, illudque circumeuntem circulum habet, in similitudine potentiae Dei, quae nec initium, nec finem habet, quemadmodum nullus intueri potest, ubi circuiens rota incipiat, vel finiatur. (0812A) Thronus etenim Dei aeternitas ipsius est, in qua solus sedet, omnesque viventes scintillae radii splendoris eius sunt, velut radii solis ab ipso procedunt. Et quomodo Deus vita esse cognosceretur, nisi per vitalia, quae ipsum glorificarent, quoniam gloriam ipsius laudantes ab ipso processerunt? Quapropter viventes et ardentes scintillas ad claritatem vultus sui posuit, quae ipsum nec initium, nec finem habere conspiciunt, et ideo nullum taedium aspicere in eum habentes, studiose absque fastidio ipsum intuentur, nec studium hoc unquam praeteribit. Quomodo autem cognosceretur quia solus aeternus est, si ab angelis ita non consideraretur? Quod si scintillas istas non haberet, quomodo gloria eius plena appareret? (0812B) Et quomodo aeternus esse innotesceret, si nulla claritas ab ipso procederet? Nulla enim creatura est, quin aliquem radium habeat, videlicet aut viriditatem, aut semina, aut flores, aut pulchritudinem, alioquin creatura non esset. Sed et si Deus possibilitatem omnia facere non haberet, ubi esset potentia ipsius?

Quia Deus pulchritudinem operum suorum in primo angelo signaverit, et quod ad demonstrandum in qua mundi parte infernus sit, tribus partibus solis et lunae praesentia illustratis, quartam partem, id est septentrionalem vacuam lumine reliquerit, et quod fulgore lucis tenebrae arguantur, et oppositione tenebrarum lux gratior sit. (0812C)

XII. Omnem quippe pulchritudinem operum possibilitatis suae Deus in primo angelo signavit, ipsumque stellis et pulchritudine viriditatis, omnique genere fulgentium lapidum, quasi stellatum coelum ornavit, et eum Luciferum nominavit, quoniam ab ipso, qui solus aeternus est, lucem portavit. Ego enim qui sum in tribus parietibus opera mea ostendi, videlicet in oriente, in austro et in occidente; quartum autem parietem in septentrione vacuum dimisi, in quo nec sol nec luna lucet. Quapropter et in illa plaga extra firmamentum infernus est, qui nec superius tectum, nec inferius fundum habet, et etiam ibi tenebrae existentes, ministerium omnium lucidorum laudis meae sunt, quia quomodo lux cognosceretur nisi per tenebras? Et quomodo tenebrae scirentur, nisi per radiantem fulgorem ministrorum meorum? (0812D) Si hoc non esset, potestas mea plenitudine careret, ita ut omnia miracula mea non nominarentur. Sed nunc potestas mea plena et perfecta est, nec ullus defectus in miraculis meis est. Quoniam enim lumen absque tenebris est, ideo lux nominatur. Vivens quippe oculus lux est, caecitas autem tenebrae sunt. In his etenim duobus partibus omnia cognoscuntur, sive bona, sive mala sint; per lucem quidem opera Dei, per tenebras vero fuga a Deo quae lucem non tangit, in illis scilicet qui per superbam partem ipsum confiteri nolunt.

De superbia vel tumore primi angeli et sequacium eius in Deum, et de praecipitatione eorum in locum tenebrarum et clamor beatorum angelorum illos detestantium. (0813A)

XIII. Innumerabilis quidem turba scintillarum, quae primo perdito angelo aderant, in fulgore omnium ornamentorum eius resplenduit, ut mundus per lucem illustratur. At cum ille sensit quia in omni ornatu suo Deo servire deberet, ab amore ipsius secessit, atque in tenebras tetendit, et intra se dixit: Valde gloriosum mihi est ut a me ipso operer, et opera faciam, quemadmodum Deum facere video. Cui omnis comitatus ipsius consensit dicens: Thronum Domini nostri ad aquilonem contra Altissimum ponemus. Atque intra se deliberabant, quod cum ministris Dei errorem et schisma semper facere vellent, quia dominus ipsorum tantae potentiae, tantaeque magnificentiae foret, quantae Altissimus illorum. (0813B) Tunc oculi unicae aeternitatis inflammati sunt, et ipsa in magno tonitruo insonuit, atque per ministeria angelorum primum trangressorem cum omni exercitu suo deiecit. Et angeli Dei in voce tonitrui clamabant: « Quae iniqua praesumptio Deo creatori nostro, qui a se ipso est, aequari potest? Quia autem tu qui ex praecepto ipsius es, hanc aestimationem in te habuisti, ut ei similis esse velles, in ruinam ibis. » Qui statim cum caeteris sibi adhaerentibus in locum praedictarum tenebrarum quasi vehemens plumbum retrorsum corruit, quoniam contra Deum praeliator esse voluit, cuius opera in tenebras lucere non vidit. (0813C)

Quia Deus in arcano consilii sui ab aeterno habens quod homo ipse fieret, hominem qui semper diabolo mysterium hoc deprehendere non valenti repugnaret, et eius locum obtineret, ad imaginem et similitudinem suam fecerit, in quo etiam anima ossibus et carne compacto omnes maioris mundi creaturas ecapitulavit.

XIV. Quapropter ipse Deus manifestum praelium contra illum fecit, ita scilicet ut ad indumentum suum, quod in scientia sua absque initio habuerat respiceret, in quo eum Satan qui ab eo fugerat, nunquam perfecte intueri poterit, donec omne praelium suum adversus illum perfecerit, et tunc ipsum in maximo dolore confusionis suae videbit, cum ab eodem iusto iudice in fine saeculorum totus confundetur. (0813D) Et in antiquo consilio suo quod semper cum ipso fuit ordinavit, quomodo opus illud perficeret, et de lutulenta terra hominem formavit, sicut formam illius ante aevum ordinaverat, quemadmodum cor hominis rationalitatem in se claudit, et omnia sonantia verba ordinat, quae postmodum emittit. Sic etiam Deus in verbo suo fecit, cum omnia crearet, quoniam in Patre Verbum, quod Filius est, latuit, velut cor in homine latet. Et Deus ad imaginem et similitudinem suam formam hominis fecit, quia etiam ut forma illius sanctam divinitatem tegeret voluit; ideoque et omnes creaturas in homine signavit, quemadmodum etiam omnis creatura per verbum suum processit. (0814A) In capite itaque hominis, videlicet in circumeunte rota, cerebri vertex est, ad quem scala posita est, quae gradus ascensionis habet, scilicet oculis videndo, auribus audiendo, naribus odorando, ore loquendo, in quibus homo omnes creaturas videt, cognoscit, discernit, dividit, et nominat. Deus enim hominem formavit, eumque cum viventi spiramine, quod anima est, vivificavit, carne quoque et sanguine coagulavit, et ossibus exaggerans firmavit, quemadmodum terra per lapides firmata est, quia sicut terra sine lapidibus non est, ita nec homo sine ossibus esse posset. (0814B) Firmamentum etiam, solem, lunam et stellas absque locorum suorum constitutionibus, in quibus cursum suum peragunt non habet, quoniam constellationes istae sine designatione locorum suorum nequaquam firmari possent, unde omnia eorum loca recta mensura constituta sunt, quatenus circulus rotae firmamenti recte circuire valeat, sicut etiam omnia haec in forma hominis signata sunt, quamvis non eo ordine, nec ea perfectione, ut in exsuperioribus existunt; haec quoque ad animam prospiciunt.

Quomodo exterior habitudo, vel forma hominis animae secundum interiorem profectum vel defectum assignetur.

XV. Summitas namque capitis incoeptionem operis animae designat, quae cum circumeunte rationalitate omne opus hominis disponit et ordinat, et ipsa anima ut vertex existens, ea in corpore hominis discernit, quae corpus postulat et desiderat, illaque operatur quatuor gradus ascendendo et descendendo, qui sunt visus, auditus, odoratus et gustus, in quibus etiam creaturas intelligit et sentit, atque carneum vas eius cum ipsa ad creaturas se extendit, illas secundum velle suum sibi attrahens. (0814C) Cum omni etiam crescente creatura, velut aer in omnibus desideriis corporis ea perficiendo volat, atque in cognitione nominum creaturarum secundum corpus, seu in amorem, seu in odium illorum elevatur. Nam longitudo staturae hominis latitudoque ipsius, brachiis et manibus aequaliter a pectore extensis, aequales sunt, quemadmodum etiam firmamentum aequalem longitudinem et latitudinem habet, quia etiam per mensuram longitudinis et latitudinis hominis, quae in ipso aequales sunt, scientia boni et mali intelligitur, quae in utilitate bonum, in inutilitate vero malum scit. (0814D) Per gustum enim carnis et sanguinis caeterorum membrorum anima irretitur, sicut et per venatorem bestia capitur, ita ut anima vix suspirare possit, antequam corpus concupiscentias suas perficiat, et postmodum corpus multoties secum suspirare facit.

Quod in constitutione sua firmamentum et homo multam similitudinem ab opifice suo Deo acceperunt, et quid per hoc in anima ipsius hominis demonstretur.

XVI. Sed et in rotunditate capitis hominis rotunditas firmamenti ostenditur, et in recta aequalique mensura eiusdem capitis, recta et aequalis mensura firmamenti demonstratur, quia idem caput rectam mensuram ubique habet, ut etiam firmamentum aequali mensura constitutum est, quatenus ex omni parte rectum circuitum habere possit, et ne ulla pars eius partem alteram iniusto modo excedat. (0815A) Deus enim hominem secundum firmamentum plasmavit, et fortitudinem illius cum viribus elementorum confortavit, viresque ipsorum interiora hominis consolidavit, ita ut homo illas spirando inducat et emittat, velut sol qui mundum illuminat radios suos de se expandit, iterumque ad se retrahit. Sic etiam rotunditas et aequalitas capitis hominis designant quoniam anima secundum voluntatem carnis operatur in peccatis, et iterum in suspiriis eadem anima ad iustitiam se reparat; unde et in hoc aequalitas est, quia sicut in delictis delectata est, ita et pro illis dolendo se affligit, et hoc per verecundiam habet. (0815B) Anima quippe in verecundia stat, nec in peccatis delectatur, sed per gustum carnis illa cum carne operatur, quia cum homo in peccatis usque ad taedium illorum vixerit, per verecundiam animae multoties superata, ab illis revocatur; quemadmodum etiam anima per naturam carnis vincitur, et ideo etiam quandiu corpus et anima simul vivunt, tandiu fortem conflictum simul habent, quoniam unde caro in peccatis delectatur, inde anima dolet. Et ex hoc malignis spiritibus magna confusio est, quia ipsi in animabus iustorum poenitentiam nunquam delere potuerunt, cum ipsi in casu suo propter magnum odium quod contra Deum habent, nunquam poenitendo considerent quid fecerint. In his enim modis anima rotunditatem et aequalitatem in se ostendit, quoniam scientia boni scientiae mali repugnat, et scientia mali scientiae boni resistit. Nam alia ab alia probatur. (0815C) Sed scientia boni ut plena luna est, quando bene operando carnem superat; cum autem ipsa superatur, tunc est ut luna quae in defectu est, cuius circulus umbrosus videtur.

Quia in capite hominis per tres aequalium distinctiones mensurarum, scilicet a vertice usque ad guttur superiores firmamenti tres circuli cum duobus sibi interpositis deputentur, et qualiter eorumdem circulorum densitas in circuitu capitis aequali divisione assignetur, et quomodo haec etiam viribus animae per significationem coaptentur. (0815D)

XVII. In capite quoque hominis tria superiora clementa designata sunt, scilicet a superficie calvariae usque ad frontem lucidus ignis cum subteriori nigro igne; a fronte autem usque ad extremitatem nasi, purus aether; et de naso usque ad guttur aquosus aer cum sibi subposito forti et albo lucidoque aere. Et loca ista aequali mensura ab invicem discreta sunt, quemadmodum et densitas superioris ignis cum nigro igne, densitas etiam puri aetheris, necnon densitas aquosi aeris cum forti et albo lucidoque aere aequalis mensurae existunt. (0816A) Nam et in anima tres vires sunt, videlicet comprehensio, qua in potentia Dei coelestia et terrestria comprehendit; et intelligentia, qua plurima intelligit, cum etiam peccata mala esse novit, ubi ea per poenitentiam negligit; ac motio, qua in se ubique movetur, cum sancta opera in exemplis iustorum cum habitaculo suo perficit; comprehensioque ista et intelligentia ad motionem animae se in unum coniungunt, ita ut si anima plus comprehenderet quam intelligere aut movere posset, in iniusta mensura esset. Atque eaedem vires in anima hoc modo unanimes sunt, nec alia aliam excedit. Comprehensio enim animae totum corpus cum omnibus appendiciis suis circumdat, omnia scilicet in ipso recta mensura movens ad illa quae caro sentiendo et gustando concupiscit, velut fabricator aedificium suum hominibus ad habitandum recte metitur, corpusque per animam movetur, nec anima omittere potest, quin corpus ad diversa opera moveat, quia intelligit illa quae caro concupiscit, quoniam et caro per eam vivit. (0816B) Et anima vita existens etiam vivens ignis in corpore est, corpus autem factum opus, et ideo se continere non valet, quin in duabus viis operetur, videlicet aut secundum gustum carnis, aut secundum desiderium animae. Bonum autem opus animae quasi pulcherrimum aedificium coram Deo et angelis est, sed malum opus illius velut aedificium ex luto factum et plurimo stercore infectum apparet. Quapropter et anima quae bona opera facit ab angelis Dei laudatur, et quae mala opera secundum gustum carnis operatur, a laude repudiatur. Sed et in recta aequalique mensura, quae a summo capitis hominis in ante usque ad supercilia, et usque in utramque aurem eius, et retro usque ad initium colli ipsius est, aequalis densitas elementorum cum sibi adhaerentibus constitutionibus designatur. (0816C) Hoc etiam modo pares in anima tres vires sunt, id est exspiratio, scientia et sensus, cum quibus perficit opera sua. Per exspirationem enim haec incipit quae facere potest, et hoc quasi anterior pars capitis est, atque per scientiam velut ad utramque aurem se dilatat, et per sensum quasi retro usque ad initium colli se reflectit. Istae namque vires hoc modo aequales sunt, scilicet quoniam anima exspirando non plus facere incipit quam scientia comprehendere aut quam sensu sufferre possit, et sic unanimiter operantur quia nulla istarum aliam excedit, quemadmodum et caput rectam mensuram habet.

Descriptio quarumdam mensurarum, quae in labiis, in auribus, in humeris, in gutture hominis inveniuntur, et qualiter secundum ista interior homo in opere Dei vel poenitentia se agere debeat; quodque maligni et impoenitentes saepe valde confunduntur, quod poenitentiam homini abstrahere non possunt. (0816D)

XVIII. Superius quoque ac inferius labium, quae utraque pariter flegma capitis et ventris eiiciunt, in ore hominis unius mensurae sunt, sicut etiam niger ignis purgationem in vindicta Dei faciens, fortisque et albus lucidusque aer illa temperando moderans aequalis densitatis sunt. Quod etiam in mensura, quae ab aure hominis ad alteram aurem a retro per obliquum capitis, et a foraminibus aurium usque ad humeros, ab humeris quoque ad finem gutturis aequaliter procedit manifestatur. (0817A) In his ergo ostenditur quod homo et in superioribus, id est in coelestibus, et in inferioribus, videlicet in terrenis, mala tam animae quam corporis de se abiiciens, ore suo Deum aequali studio laudare debeat, quoniam ipse conservator et animarum et corporum est. Quod etiam ab aure ad alteram aurem, et ab auribus ad humeros, atque ab humeris ad finem gutturis, una mensura, ut praedictum est, existens, significat quod homo praecepta Dei auribus percipiens, humerisque suis illa fideliter imponens, et quasi gutture suo ea in se trahens, in omnibus aequalem et discretum modum habere debet, quatenus ad aequitatem illam perveniat, ubi nulla fortitudo est. Nam quandiu corpus peccat, tandiu anima in corpore peccatis dedita conturbatur, et quantum corpus per abstinentiam in poenitentia affligitur, tantum anima de praemio aeternae gloriae gaudet, quoniam sicut homo initium operum suorum inspicit, ita etiam finem eorum et merita diligenter consideret. (0817B) Anima itaque adeo in formam hominis mittitur, quatenus eadem forma per ipsam vivificetur, et quia a Creatore suo se venisse consentit, idcirco etiam homo tam in secta aliqua, quam in fide recta positus, Deum nominat, quoniam hoc ex bonis viribus animae sibi insitum habet. Quapropter et ipse nomen Dei quaerendo in altitudinem ascendit, atque per quamdam legem disciplinam excribrat, qua illum quem nominat veneretur. Sed et anima iudicium Dei supra praevaricationem legis casurum cognoscit, unde et pro criminibus suis quae thesaurizavit cum dolore, tegmen suum aliquando lacrymas educere facit, sicut etiam flegma per labia eiicitur, atque eum dolore isto corpus in quo latet ita capit, ut illud de iniustis operibus suis erubescere faciat. (0817C) Attamen corpus gustum carnis sequitur, animaeque multoties resistit, ne in altitudinem illam ascendat, in qua Deum sentit, et eam sic excaecat, sed tamen ita opprimere non valet, quin pro peccatis doleat, quamvis homo in ipsis delectetur, et huiusmodi poenitentiam maligni spiritus nunquam habuerunt, unde et valde erubescunt quia eam homini abstrahere non possunt.

De duabus viribus animae, quarum altera in his quae ad Deum spectant iuvatur, altera in vivificando vel regendo corpore suo fungitur. (0817D)

XIX. Et anima duas vires habet, quibus laborem et quietem studiorum suorum aequali fortitudine temperat, ita ut cum altera in altitudinem Deum sentiendo ascendat, et cum altera totum corpus in quo est possideat in illo operando, quia in corpore operari delectatur, quoniam illud a Deo formatum est, et ipsa opus corporis ad perficiendum velox est. Ipsa etiam in cerebrum, et in cor, ac in sanguinem, et in medullam, et in totum corpus illud implendo ascendit; nec illud ultra nec plus quam possibilitas ipsius corporis valet levat, quia quamvis anima in corpore manens plurima bona operari studeat, plus tamen procedere non potest quam divina gratia ei concedit. (0818A) Ipsa quoque multoties secundum gustum carnis tandiu operatur, quousque sanguis per fatigationem in venis aliquantum exsiccetur, et sudor per medullam emittatur, et tunc per quietem se subtrahit, usque dum sanguinem carnis calefaciat et medullam repleat. Et sic corpus ad vigilandum excitat, et ad laborem recreat, quia dum aliquando carnalibus concupiscentiis insistit, taedium illarum saepius incurrit, sed dum exinde vires suas reparaverit, ad servitium Dei se totam reflectit. Cum autem secundum desideria sua operatur, ad Deum se levans, verba David sequitur, qui me inspirante dicit:

Verba David et sensus quo accipi debent ad diversas animae et corporis exercitationes pertinentia. (0818B)

XX. « Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum qui me afflixerunt (Psal. XVI) . » Quod sic intellectui patet: Tu qui defensor omnium fidelium es, sub quiete fortissimarum virium tuarum defende me, qui sub potentia tua sum te adorans, te colens, et non ad alienum et illusorem deum respiciens; et libera me a pessimis et turpissimis concupiscentiis malignorum spirituum, quae in delectatione carnis me affligunt. Unde et anima in perfectione huius victoriae dicit: « O caro, et o membra, in quibus habito, quamplurimum gaudeo, quoniam in vos missa sum, quia cum mihi consentitis, ad aeterna praemia me mittitis. » Anima autem quae sentit quod prava opera ipsam tangant, sic dicit moerendo: « Ach! quia in huiusmodi habitaculum missa sum, quod in umbram mortis me trahit, quoniam delectatio eius quemadmodum molendinum me currere facit, et opera mortis operari. (0818C) »

Quod sicut per firmamentum et varias circulorum eius qualitates terrae officia complentur, ita et per caput et sensus qui in eo maxime vigent totum corpus regatur; et quia etiam secundum ista principale quiddam, id est ratio, quo coelestia appetat et vires aliae quibus corpus administret animae attributae sunt.

XXI. Et totum corpus hominis capiti suo adiunctum est, sicut et terra cum omnibus appendiciis suis firmamento adhaeret; atque homo per sensualitatem capitis totus regitur, quemadmodum et per firmamentum quaeque officia terrae complentur. Ita etiam eodem modo experientia coelestium et terrestrium animae adest, et rationalitas, qua coelestia et terrestria sentit, ipsi infixa est. Nam et sicut verbum Dei omnia pertransivit creando, ita et anima totum corpus pertransit cum ipso operando. (0818D) Anima quoque viriditas carnis est, quoniam corpus hominis per illam crescit et proficit, quemadmodum terra per humiditatem fructifera est; et etiam eadem anima humiditas corporis est, quia illud humectat ne arescat, sicut imber terram infundit. Si enim humiditas imbrium recte et ordinate et non superflue descendat, eam germinare facit; si autem inordinate defluat, illam suffocando cum germine suo destruit. Ab anima quippe vires quaedam corpus hominis vivificando procedunt, quemadmodum humiditas ab aqua, quapropter et anima cum corpore delectatur operari. Quod si homo secundum desiderium animae operatur, omnia opera eius bona fiunt, si vero secundum carnem, mala erunt. (0819A) Caro namque humiditatem per animam exsudat, quoniam spiramen animae carnem movet, secundum quod natura ipsius expostulat; homoque ex spiramine animae desiderium ad quaeque habet. Nam anima ad coelestia ascendit, et sentiendo cognoscit qualiter quaelibet opera secundum merita ipsorum iudicet; et ut per sensualitatem corporis totum corpus regitur, sic et rationalis anima omnia opera membrorum hominis ad se colligit, considerando quod secundum desideria sua operari possint, et hoc modo membra hominis quemadmodum humiditas terram germinare facit, quia per totum corpus hominis, sicut humiditas per totam terram diffusa est. Et ut terra utilia et inutilia germinat, ita et homo suspirium sursum, et gustum peccati in se habet. (0819B)

De intervallis et vicaria cooperatione septem planetarum, et quomodo a summitate humani cerebri usque ad imum frontis per septem loca aequali mensura iidem planetae disterminandi sint; et qualiter iuxta haec anima se et corpus suum quinque subsistens sensibus secundum septem dona sancti Spiritus bonis et affectibus et operibus exercere debeat. (0819C)

XXII. A superiori etiam summitate vasis cerebri usque ad ultimam extremitatem frontis hominis, septem loca aequali mensura a se discernuntur, per quae septem planetae aequali spatio a se in firmamento distantes, signati sunt, ita ut in praedicta summitate summus planeta notetur, et in praedicta frontis extremitate luna ostendatur, et in medio spatio istorum sol demonstretur, reliquis planetis ex utraque parte loci huius scilicet duobus superius, duobus quoque inferius in eumdem locum notatis, et a se, et a termino loci solis et aliorum planetarum pari mensura a se distantibus, quoniam spatia haec in capite hominis aequali mensura a se differunt, sicut et planetae isti in firmamento aequa mensura spatiorum a se distant. Et in summitate capitis summus planeta signatur, quia ipse aliis ampliorem circulum circuitionis habet; fronti autem luna imponitur, quoniam ut in fronte hominis verecundia notatur, ita etiam in luna, quae in aperto velut frons apparet, tempora et qualitates temporum discernuntur. (0819D) In medio autem horum sol locatur, quoniam ipse quasi princeps aliorum est, super se planetarum duorum defensionem, velut scutum contra superiorem ignem habens; sub se vero aliorum duorum substentationem tam sui quam lunae retinens. Sed quanto spatio summus planeta in superiori gradu suo a sole distat, tanto etiam luna in infimo gradu circuitus sui ab ipso differt, aliis aequalia spatia, ut supra dictum est, inter se habentibus. Superior itaque et inferior pars firmamenti, ut crater tornatilis rotunda est, in superiorique rotunditate sol positus est, qui idem firmamentum superius inferiusque pertransit, splendoremque suum emittit, velut et vinum de cratere funditur. (0820A) Haec autem designant quoniam anima in humano corpore ab incoeptione operum suorum usque ad finitionem eorum septem dona sancti Spiritus aequali studio venerari debet, ita ut in initio operationis suae sapientiam adeat, et in fine eius timorem habeat, et ut in medio illius fortitudinem ponat, intellectu et consilio in coelestibus se muniens, scientia quoque et pietate in terrenis se circumdans, quae pari devotione illi in auxilium sui amplectenda sunt. Proinde curandum illi, id est animae, ut primitus sapienter se dilatet, in ultimo autem timide cum verecundia se constringat, et inter haec fortitudine se cum decore intellectus et consilii exornet, atque etiam scientia et pietate, ut supra dictum est, se communiat. Et unumquodque istorum alii se coniungit, quodlibet opus bonum in honestate perficiendo. (0820B) Spiritus enim sapientiae, spiritus quoque fortitudinis, ac spiritus timoris Domini, animam hominis hoc modo imbuunt, ut in vera fortitudine sapienter incedat, et in illa timorem habeat, et etiam in aliis eiusmodi quinque donis aequo animo ad supernum Creatorem se contineat. Motus enim rationalis animae, et opus corporis cum quinque sensibus eius, quod totus homo est, parem modum habent, quoniam anima corpus non plus movet quam illud operari potest, nec corpus plus operatur quam per animam movetur, nec discreti sensus ab invicem se separant; sed in alta fortitudine ad invicem se continent, et totum hominem, tam in superioribus quam in inferioribus, ad quaelibet bona elucidant. (0820C)

Quia cerebrum hominis, tribus divisum cellulis, et sensualitatem toti subministrans corpori, vicem solis obtineat, qui tres mundi partes perlustrans, omnia quae in terris sunt temperando vel fovendo confortat, et etiam igne suo lunam accendit.

XXIII. Cerebrum quoque hominis, in tribus cellulis constans, nec plures habens, humiditati etiam subiacens, omnique corpori sensualitatem viriditatemque praebens, vires solis demonstrat, qui orientalem et australem occidentalemque plagam perlustrat, septentrionalem autem devitat, atque terrae viriditatem per bonam suavitatem roris, et pluviarum multoties immittit, et creaturas totius orbis virtute sua temperando confortat, quia etiam cerebrum in fortitudine calvariae continetur, ut etiam vires solis ardore superioris lucidi ignis roborantur. (0820D) Cum autem sol cursum suum in longitudine dierum facit, maius periculum ab igne suo in terra est, quam cum se declinat, quasi faciem suam abscondat. Nam cum se declinat, atque cum sideribus ipsi occurrunt, eumque cum aere sustentant, sed ipse hoc modo sub scabellum pedum Domini descendens, ibi in statu suo permanet, et omnia quae subtus terram sunt regit, quemadmodum gallina pullos suos fovet, ac deinde per laetum diem super terram ascendens, cuncta quae super illam sunt confortat, velut etiam gallina pullos suos de ovis provocat. (0821A) Et homo in die operatur, et in nocte dormit, ut sol praedictis duobus modis super terram et subtus terra operatur, dum in die super terram lucet, et in nocte cum descensu illius terra superius obtenebratur. Sed et sicut per vires animae caro hominis in defectu suo reviviscit, quoniam ipsa carnem et sanguinem illius sustinet ne deficiat, ita etiam de igne solis luna accenditur quoties deficit.

Quod eodem modo anima viribus suis et corpus suum regens, et Deum in Trinitate unum colens, eumdem planetam quasi imitando quamdam vel diem, vel noctem vicissim facere videtur, dum modo spiritu fortitudinis, quem sol significat roborata, et sublimata sanctorum luce operum refulget, modo concupiscentiis carnis succumbens operatur. (0821B)

XXIV. Sic quoque anima scienter in viribus suis corpus hominis regit, cum ille in bonitate et perfectione et sanctitate intelligit et sentit, et scit ea quae ad Deum pertinent, verum Deum in Trinitate colens, nec alium Deum in fallacia quaerens, sicut etiam eaedem vires animae se in unum coniungunt simul operantes. Quae cum spiritu fortitudinis ita tangitur, ut initium operum perfectionemque eorum cum fine ipsorum ubique contempletur, ab illis quae mala sunt declinat, et sic corpori in quo habitat suavitatem supernorum donorum inducit, per quae omnia membra illius ad honestatem inducit, quoniam vires eius per fortitudinem potestatis Dei in unum coadunatae sunt. (0821C) Sed cum eadem fortitudo animam hoc modo roborat, dominio illius totum corpus hominis servire facit, ita ut illuc lacrymas cum gemitibus multoties educat, et tunc ipsum hominem in tanta humilitate et quiete continet, ut et in saecularibus et in spiritualibus se regere valeat, in omnibus bonis decenter instructus. Unde etiam anima ipsius per bonum studium velut in die bona operando in altum ascendit; sed dum concupiscentiae carnis consentiendo superatur, quasi in nocte sopore deprimitur, nunc quidem fortitudine se muniens, nunc autem desidiam sibi coniungens. Per bonum namque studium, velut dies est omnia considerando, per desidiam vero quasi nox nihil praevidendo; sed sicut nox per lunam aliquando illuminatur, eaque subtracta iterum obtenebratur, sic opera hominis permista sunt, ita ut nunc lucida, nunc obscura existant. (0821D) Cum enim anima per corpus coacta malum cum ipso operatur, tunc virtus ipsius luce veritatis carens obtenebratur; sed cum deinde in peccatis se gravari senserit, contra voluntatem carnis se sursum tollit carnem affligendo, et quaeque mala opera ipsi improperando. Sicque lux beatitudinis nocte peccatorum superata exoritur, ita ut per animam mala scientia cum carne superetur, et caro in poenitentia et emendatione pravorum operum deinde castigetur. Et cum caro hoc modo constringitur, anima quoque illam secum coelestia appetere facit, quia spiritu fortitudinis tecum roboratam, timori Domini etiam celeriter illam subiicit. Anima quippe carnem adiuvat, et caro animam, quia per animam et per carnem unumquodque opus perficitur, unde etiam anima cum carne bona et sancta opera faciendo reviviscit. (0822A) Sed caro multoties taedium patitur, quando cum anima operatur; quapropter anima tunc carni condescendit, illamque in aliquo opere delectari permittit, quemadmodum mater flentem infantem ridere facit. Atque hoc modo caro cum anima aliqua bona opera, quibusdam tamen peccatis intermista, operatur, quod anima tolerat, ne caro obruatur, quoniam sicut caro per animam vivit, ita etiam anima cum carne bona operando reviviscit, quia in opere manuum Domini collocata est. Sicut enim sol noctem superando usque ad mediam diem ascendit, ita quoque homo prava opera vitando sursum incedit; et quemadmodum sol post mediam diem inclinatur, sic et anima carni consentit; et ut luna per solem reaccenditur ne deficiat, ita et viribus animae caro hominis sustentatur ne in interitum eat. (0822B)

Quod sicut cerebro, humiditatem a visceribus trahenti, omnes corporis venae calorem administrant, ita et soli rorem et pluviam interdum diffundenti superiores circuli ne a calore deficiant ignibus suis assistunt, et quod secundum ista concordiae vel dissonantiae inter animam et carnem inveniantur.

XXV. Et quoniam cerebrum humidum est et lene, frigus habet, omnes venae cunctaque membra corporis calorem ei subministrant, sic etiam soli, qui interdum rorem et pluviam ad terras descendere facit, omnia superiora in igne lucentia ne in calore deficiant ignem subministrando ei assistunt. (0822C) Sed et quia humore humectatur, caloreque confortatur, totum corpus sustentat et regit, quemadmodum humor et calor coniuncti omnem terram germinare faciunt. De corde enim et pulmone, et iecore, et de omnibus visceribus hominis, humiditas ad cerebrum ascendit, illudque adimplet; et cerebro humiditate istorum adimpleto, de eadem humiditate aliquid ad reliqua interiora descendit, eaque replere festinat. Similiter scientia animae humiditatem lacrymarum educit, cum peccata in ipsa frigescunt, et tenor rectitudinis cum caeteris bonis operibus calorem supernorum desideriorum ei infert, velut etiam fortitudini, quae humectationem sanctitatis cuilibet fideli homini immittit, reliquae virtutes in adiutorio subveniunt. Et cum tali modo anima rore et calore sancti Spiritus infunditur, carnem sibi subiicit, eamque Deo secum servire cogit. (0822D) De bonis itaque cogitationibus et rectis confessionibus de utilitate iustitiae, atque plenitudine interiorum desideriorum vigor sanctitatis ad scientiam animae tendit, illamque ita confortat, ut etiam per eumdem virorem totus homo contra omnia adversa tantis tuitionibus patientiae muniatur, quatenus deinceps in diversa vitiorum moveri non possit. Sicut enim superiora sidera soli ignem ministrant, ita quoque omnia interiora hominis animae vires ad officia sua afferunt, et dum illa ad perficiendum iustitiam peccata neglexerit, cum rationalitate sursum ascendit; sed cum deinde corpus in defectu esse senserit, illi condescendit ne deficiat. Ipsa namque vivens spiraculum est totum corpus hominis excitando, sed tamen delectationi carnis contra voluntatem suam multoties subiacet. (0823A) Et in bono persistere volens, velut sol est, caro autem in gustu suo permanens, quasi luna est; unde cum ipsa peccando deficit, quemadmodum luna detrimentum sentit, sed tamen eadem anima contra voluntatem carnis quasi sol se sursum saepius erigit, et ita homo per querelam ipsius, hoc modo resurgit, sicut et luna per solem reaccenditur. Per humiditatem itaque caro in peccatis delectatur, et per calorem poenitendo luget, quia humiditas ex carne, et calor ex anima est; atque per haec duo omne opus, scilicet malum et bonum, perficitur, quemadmodum et per ea fortitudo terrae omnia inutilia et utilia germinat. (0823B) Condictus etenim iste in homine est, videlicet quia caro in peccatis delectatur, et anima in ipsis affligitur, ita ut carne et anima omnia opera hominis perficiantur, quoniam animae mala displicent, quae carni placent, quia caro mortalis est, anima vero immortalis, animaque absque carne vivit, earo autem sine anima vivere non potest. Anima nempe rationale spiramen est, atque in habitaculo cordis sapientia ipsius est, qua omnia computat, et disponit, velut paterfamilias in domo sua omnes res suas ordinat, atque inde etiam habet prudentiam, qua vasi suo cuncta utilia recte constituit, sicut et cor a pulmone tegitur, et ex hoc quoque discretionem ad se colligit, omnia iuste dividendo, ut etiam viscera hominis recte et discrete sibi coniuncta sunt. (0823C) Nam anima ignea est, unde et omnia itinera quae cordi deputat calefacit, et in unum coquit, insimul ea retinens, ne alia ab aliis disiungantur, eaque implens, ne ulli eorum quidquam desit, atque sic etiam cum sapientia in cogitationibus prudenter omnia officia corporis ordinat: in bona quoque et sancta intentione per fidem ad Deum ascendens, quoniam ab ipso se missam cognoscit. Sicut enim humiditas ab inferioribus corporis ad cerebrum ascendit, ita et anima cum sancto desiderio Deum cognoscendo omnia officia corporis hominis sursum trahit, et ut iterum eadem humiditas descendit, inferiora corporis implendo, sic etiam anima corpori condescendit, ne officia illius in offensione Dei operentur. (0823D)

Quod sicut cerebrum et intestina dum humoribus redundant purgatione indigent, ita etiam aer et terra tempore autumni, ille per fila longa et coagulata, haec per spumam sordidam quibusdam locis purgari videantur, et quod eodem modo caro veneria exsudatione exsiccari, anima poenitentiae labore expiari comprobetur.

XXVI. Cerebrum etiam impletum ex se rheuma spumat, visceraque cum impleta fuerint egestionem faciunt, et ista frequenter in homine sunt, sicut et humor et calor super terram descendunt, eamque germinare faciunt, sed postquam fructus ipsius maturitatem pleniter acceperint, humor et calor sursum retrahuntur. (0824A) Quapropter in initio frigoris cum hiems appropinquare videtur, aer sursum tendit, et de calore solis aliqua parte coagulatur, qui sicut fila se prolongando volare, et tunc etiam de superiori humiditate terra mollescit, et sordidam spumam evomit; similiter cum officia carnis implentur, caro sudorem emittit; et sic in ipsa delectatio exoritur, et deinde homo per gustum delectationis operari incipit. Sed cum anima in scientia sua senserit secundum voluntatem et concupiscentiam