Hincmarus_Laudunensis_cps2, Opuscula et epistolae, 8, p0HOME > 'moleste' in 'Hincmarus_Laudunensis, Opuscula et epistolae, 8, p0'
>>> Hincmarus Laudunensis, Opuscula et epistolae, 8, Epistola generalis ad omnes archiepiscopos et episcopos Galliarum directa. hide dictionary links



(PL 124 1027)

Reverentissimo Rhemorum archiepiscopo domino Patri HINCMARO, HINCMARUS Laudunensis Ecclesiae minimus episcoporum in Domino Iesu Christo totius felicitatis plenitudinem.

De his quae vobis per Hittonem ecclesiae mihi commissae praepositum verbis mandavi, et mihi litteris rescripsistis, Hermundum hominem Nortmanni mihi dixisse de rebus a me conferendis, non mihi dixit, sed hominibus quibusdam meis, nec incertis personis. (1028D) Sed et quod scripsistis, eumdem Hittonem dixisse ut mihi liceat res ecclesiae sicut mihi simulaverit disponere et gubernare, non eas aliter disponere vel gubernare volo, nec inde aliam habere potestatem, praeter canonicae institutionis sanctionem; videlicet uti Antiochenum, quod satis abundeque recipitis, decernit concilium, inquiens (can. 25) : « Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. » Unde item in eodem concilio constituitur (can. 24) : « Quae sunt Ecclesiae sub omni sollicitudine et conscientia bona, et fide quae in Deum est, cum cuncta considerat iudicatque, serventur: quae etiam dispensanda sunt iudicio et potestate pontificis, cui commissus est populus et animae quae intra ecclesiam congregantur. » Et canones apostolorum his statutis ita coniiciunt (can. 41): « Praecipimus ut in potestate sua episcopus ecclesiae res habeat. (1029A) » Si enim animae hominum pretiosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate eius indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum timore omnique sollicitudine ministrentur. Sed et mandavi per praefatum vobis, quod forte oblitus fuit etiam ista, quoniam tempore illo quo domnus rex a regno hoc recessit pro sua necessitate, mihi commendavit homines plures acceptare, quam loci mei quantitas possit sustinere, spondens tunc se mihi daturum unde eos in reliquum possem deportare. (1029B) Nec modo habeo unde eis sufficientia, imo nec subsistentia tribuam, et mihi ad servitia sua peragenda necessaria praeparem; et nisi mihi licuerit ordinare qualiter vivere possim, unde itinera tam crebra peragere valeam, non possum illi temporale reddere servitium, nec locum, cui indignus praesideo, unde continere praevaleam habeo. Quin et res, quae et tam mihi et clericis meis stipendia conferebant, ac antecessori meo, a me auferuntur, et ei potestate regia dantur, qui nec unum mansum ab antecessore meo de ipso episcopatu obtinere potuit. Praeterea et res quae luminaria ecclesiae ministrabant ei dantur, quem neque per tres annos ad me ut veniret impetrare quivi, dimittens quae etiam in constructione ecclesiae operari debuit, et easdem res quas tenet cum ipsa ecclesia quae in ipsis continebatur destruens. (1029C) Alii quoque regia potestate dantur, qui ecce per undecim annos huc illucque pro suo libitu deambulans ad me nec semel venire dignatus est, sed et filio suo, qui pro illo servire mihi debuit, nullam sustentationem fecit: unde et ipse, quia non habebam ut ei aliud beneficium darem, a me recessit. Tales igitur nullam mihi aut ecclesiae meae utilitatem conferentes, sed potius detrimeneta inferentes, monente propheta, evellens, destruens, disperdens et dissipans (Ier. I, 10) , ab extera potestate super ecclesiastica dispositione aedificantur et plantantur. (1029D) Quod autem mihi rescripsistis de rebus a me ablatis respondisse vobis regem, quod putaret mihi posse sufficere quod hinc iam coram episcopis benigno animo et allocutione placida mihi in Attiniaco palatio dixit, videlicet quoniam ad illum pervenit, me amplius praesumpsisse de rebus, de quibus nunc mandavi, quia Flotharius missus eius Normanno consignaverit, quam ecclesiae mihi commissae debeantur, et amplius quam in praecepto habeantur, per quod mihi res a longo tempore ab Ecclesia Laudunensi subtractas restituit, vel gratis meae petitioni annuens dedit, sicut et manifestissime claruit de his quas contra rationem ad iustitiam illegaliter atque irregulariter usurpavi, quae in praecepto non continentur, et iuste atque rationabiliter secundum legem homo suus reconquisivit. (1030A) Propterea illas res, videlicet villam Pauliacum, quae a longo tempore ab Ecclesia Laudunensi subtractae fuerant, praesentaliter reciperem, et illas alias, de quibus ad eum reclamatio venit, interim non reciperem, sed tantum inde exspectarem, donec illud praeceptum apportarem, et suus ac vester missus in ipsum pagum irent, et ex his rei veritatem investigarent, et quidquid inventum fuisset, quod ex eisdem rebus iuste et rationabiliter ad Laudunensem Ecclesiam pertineret, non solum non discuteret, verum et libenter eas ipsi Ecclesiae concedere vellet; et ego ex his tunc nihil contradixi. A fine respondere incipio. Ex istis nihil contradixi, quia nihil in hunc modum ex ipsis audivi. Dixit quidem rex, dum de receptione eiusdem villae ageretur, quod alia sicut Nortmannus dicebat superprendissem, quae in meo non continebantur praecepto, et ego respondi, quod nullatenus hoc fecissem, nisi quod ad eamdem villam pertinebat, aut denominatum in meo continebatur praecepto: et si illi placeret, ipsum praeceptum posset videre. (1030B) Et ipse respondit bonum esse ut ipsum praeceptum videret. Et post hoc alia atque alia interposita fuerunt, usque dum ad hoc perventum est, ut diceret se mihi concedere eamdem villam, et quidquid in meo continebatur praecepto, praeter illa quinque mansa, quae Ansgarius homo suus retinebat: de illis autem volebat, ut id ipsum verbum ponam, ut sic starent usque dum per missos suos cum vestro et meo inde rei veritatem inquireret, et si etiam posset invenire, quod ad villam Pauliacum iuste pertinerent, mihi perredderet. Illud autem praeceptum, quandiu postea in Attiniaco fui, a me non requisivit, usque dum Flotharius easdem res homini Nortmanni reconsignavit. (1030C) Quod praeceptum Berthario misso meo deferente per manus Harduici archiepiscopi rex vobis praesentibus postea in eodem Attiniaco vidit: et eadem loca distinctim posita in eodem praecepto aut vidistis, aut Ansigiso relegente audistis: quae Flotharius, sicut praedixi, homini Nortmanni consignavit, et eidem Berthario, ut mihi renuntiavit, rex dixit, quod misdictum illi fuerat, et easdem res ab Ecclesia Laudunensi distrahere nolebat; qui suum deosculatus est pedem. Vobis autem paulisper cum rege consiliantibus redditio dilata est. (1030D) De eo autem quod ex vobis mihi scripsistis ita, sicut et manifestissime claruit, de his quas contra rationem et iustitiam illegaliter ac irregulariter eas usurpaverim, quia in eodem praecepto continetur, quod villam Pauliacum in integro mihi regia restitueret auctoritas, et qualiter ipsa mansa ad eamdem villam Pauliacum iuste et rationabiliter pertineant, et iam per sexaginta annos et eo amplius certitudinem rei habeo; et ideo legaliter et regulariter eas cum caeteris mansis ad Pauliacum pertinentibus per sex menses possedi, donec idem Ansgarius regia potestate ipsas obtinuit, non advocato meo ad mallum, ut publicae se habent leges, pro rebus ipsis mannito. (1031A) Imo etiam, cum in palatio ad causas pro ipsis bannus a meo quodam requireretur homine, qui inde nullum ministerium habebat, nisi quia tantummodo ad potestatem sanctae Mariae eas me iubente revocaverat, ut caeteri mei homines caeteras, et pro eo quod in illa mansa intraverat, ut bannum rewadiaret interpellaretur, astitit meus pro his rebus advocatus, qui legem sibi de his observari proclamavit: videlicet quia ad potestatem sanctae Mariae Laudunensis Ecclesiae pertinerent, et ipse pro his rebus advocatus erat, et inde secundum legem rationem reddere vellet. Qui mox expulsus est, et cum omni violentia coegerunt illum meum alium hominem, ad quem inde nihil pertinebat, ut bannum pro his rewadiaret. Et rewadiato banno minati sunt, quod ad mortem illum iudicarent pro infidelitate regis, nisi praesentaliter talia vadimonia daret, ac pro vadimoniis tales fideiussores, qui die statuta easdem res regis misso quasi revestiendo reconsignaret, quod et eum facere compulerunt. Secundum hanc legem conquisitae sunt hae res, si haec constrictio conquisitio iure dici potest. (1031B)

Quod vero mihi rescripsistis sic, de beneficiis autem hominum tuorum de quibus mandasti, respondit quia tui homines se ad eum reclamaverunt, quod ab eis sua beneficia, quae apud antecessores tuos, et apud te proservierant, iniuste et irrationabiliter abstulisses: unde secundum sacros canones, et decreta sanctae sedis Romanae pontificum ex eisdem sacris canonibus promulgata, electos iudices apud me expetisti, et eorum atque aliorum Deum timentium iudicio de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua, quae irrationabiliter perdiderant, recuperare deberent. (1031C) Quorumdam autem eorum causa usque ad alium tractatum certis causis intervenientibus non diffinita, sed implacitata remansit, et tu ante diffinitionem contra sacros canones sine ulla necessitate vel ratione fuga lapsus regularem diffinitionem exspectare contempsisti. Respondeo quod inde se rei veritas habet. Rex quidem quodam die, cum iam domum redire debueramus, a vobis quaerere coepit, qui in crastinum de coepiscopis Rhemorum provinciae interessent ad causam audiendam de his hominibus. Ego tamen dixi quia non habebam mecum clericos nec laicos qui causae interfuerant, et per quos inde rationem reddere possem. Nam praeteritis ipsis diebus per bannum regium omnes mei homines in palatio retenti fuerant: ego autem solus ad mansiones Harduici cum uno suo clerico et tribus laicis hominibus perrexeram. (1031D) Interrogavit quoque rex, quos ibi potuissem habere: et respondi Bertharium clericum, et unum laicum, qui in quorumdam istorum causis interfuerant, et iussit ut eos haberem, et sic designatis Actardum, et Rainelmum, et Ioannem episcopos, quos cognitores hoc ut praedixi modo suscepi, ne viderer velle causam dilatare, ac dilatione fallaciter tegere veritatem. Advenimus in crastinum. Reclamavit primus qui dicitur Ragenardus: de quo talem ab exordio incipiens reddidi rationem, quoniam dum idem domnus rex me Gothiam suo in missatico misisset, sine mea licentia reversus est. (1032A) Deinde quia iam tres anni erant peracti, ex quo eumdem Ragenardum non vidi, et quae operari de suo debuerat beneficio in Ecclesia Laudunensi ex plurima parte dimiserat, nec ad ulla placita de consideratione mearum necessitatum, ad quae mei alii homines venerant, ipse venerat, iustitiam de suis qui de illo reclamabant hominibus villanis reddere unquam noluerit. Et nunc in proximo, dum hostiliter omnes banniti fuissent in regis servitium, et ipse cum aliis meis venissem hominibus ad Mosomum, unde non longe sua distabat mansio, neque ad me venerit, neque ullum suum missum suae impossibilitatis aut alicuius excusationis transmiserit. Insuper filium suum, quem mihi commendaverat, cum praecepissem ipsi cum aliis meis qui de eodem pago sunt meas tenere mansiones, ad tenendas mansiones Rothadi episcopi miserat: et dum per ipsam pergerem villam, neque idem filius suus in praesentiam meam venire dignatus fuerit. (1032B) Locutus cum quibusdam meis, a quibus et audivi hominem illum fuisse Rothadi episcopi, ut talibus patet indiciis. Reversus autem ex eadem expeditione, diuque exspectans ad me non venit. Pervenit autem ad me clamor de eodem Ragenardo, quod suum habuerat destructum beneficium. Transmittens autem rescire utrum verum esset, invenit missus meus, et mansum indominicatum, et ipsam ecclesiam penitus destructam, ac silvam venditam, et alia perplura. (1032C) Ad quae iudicaverunt astantes laici, ut sacramento probaretur ex mea parte, quod de regis servitio sine mea licentia veniret, et amitteret illud beneficium, anctum, mentam, et ciminum decimantes, et graviora legis relinquentes, culicem liquantes, et camelum glutientes, cum canones decernant ut per episcopos iudices causa finiatur, et intra plenitudinem Capitulariorum gloriosissimorum imperatorum domni Caroli et Ludovici ita statutum sit: « Quaecunque a singulis regibus circa sacrosanctas ecclesias sunt constituta, vel singuli quique Antistites pro singulis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici etiam non saecularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini subdantur arbitrio saeculari. » Item in eisdem ex sacris regulis et istud assumptum est: « De viris Deo dicatis, vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis, quamvis religiosis, unquam attributa facultas. (1032D) » Itaque potioris erat iudicii sacratas Deo res destruere, et de sacratis Deo rebus ecclesiae cuius erant debita obsequia non reprehendere, quam temporale illud servitium dimittas; sed animales homines non percipiunt ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II) , spirituales autem omnia diiudicant, sicut spiritualis homo testatur Stephanus papa et martyr (epist. 11) . Quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio reputabitur. »

Post hunc reclamavit Grivo, et respondi non me habere ibidem illos homines, qui ea quae dicturus eram una mecum sciebant. Attamen, iubente rege, coepi haec enarrare. Scilicet quod illum, et Beraldum qui aderat, sicut domnus rex sciebat, Romam monueram esse mittendos, qui domno apostolico de remoratione mea litteras deferent. (1033A) Quodam autem die veniente ad me eodem Grivone, missaticum verbotenus iniunxerim, et litteras ei dare volens, suam retraxerit manum, dixeritque usquequo suus compar veniret, non se litteras accepturum: cui et dixerim ut tunc et ipse proxima sexta feria quae imminebat in eadem hebdomada cum suo compare, videlicet Beraldo, adveniret. Qui his auditis se ad pedes meos prosternere voluit; quem susceperim ne faceret, et sic ipse intulerit quod audierit me habere motum adversus se animum, et illi necesse erat ut antequam tale inciperet iter, sacramento se excusaret, et tunc quod iuberem voluntarie se facturum. (1033B) Cui et respondi, quia non celabam quod motus aliquid adversus illum fuerim, eo quod audieram a quibusdam illum dixisse, quod Romam ipsum non pro alia re ire rogabam, nisi ut inde Scats mihi daret, quod ego mirabar si diceret, cum quidquid habebat beneficii gratis ei dedissem et sine ullo pretio. Nam ut scitis antecessorem meum Pardulum dimisit, et vobis se commendavit. In tempore autem ordinationis meae illum mihi commendastis, qui per aliquod mihi serviens, mortuoque patre eius quod habuit beneficium illi dedi, insuper et alia duodecim mansa. Haec quae praemisi me illi reserante negaverit quod nunquam illud diceret, nunquam cogitaret, et precatus fuerit ut liceret illi se inde sacramento purgare. Cui responderim quia nihil abhinc ex hoc illi discrederem, nec aliquid adversus eum motionis abhinc haberem: et si ille Deo propitiante sanus abiret et rediret, suum servitium illi promeriturus essem, et eum ab illis itineribus quantum possem requiescere permitterem. (1033C) Post haec prosecutus sum quod audierim illum silvam quam suus nutrierat pater destruere, et interdixi omnimodis ei ut caveret ne illud, si factum erat, in reliquum fieret: responditque mendacium quod audieram esse, sed dum Aquis palatii mecum foret (nam ab illo loco domnus rex mihi dixerat Ansigisum esse Romam suo missatico profecturum), quidam sui vicini aliquid ex ipsa silva devastassent, sed ipse rewadiare eos esset facturus, sicque recesserit, reverti iussus a me, ut praedixi, in eadem hebdomada feria sexta. Sed mox ut domum pervenerit, omnibus vicinis suis denuntiari fecerit, ut quicunque ex eadem silva accipere volebat, usque in praefatum diem acciperet, quia ipse amplius non illud beneficium teneret. (1033D) Venerintque omnes tam ex ipso comitatu, quam et de reliquis circumcirca positis, depopulatique eamdem fuerint silvam, ipso Grivone praesente, ac quibusdam villanis eam vendente, quibusdam perdonante, audierimque haec, ut puta sicut de tam vulganda re, sustinuerimque usque ad placitum quod ei designaveram. (1034A) Qui dum non venerit, nec missum suae excusationis ad me transmiserit, iam tandem miserim rescire si vera essent quae dicebantur; invenerintque missi mei eamdem silvam sine numero villanos destruentes, ac quercus semiincisas in reliquum destruendas, perque circum circa campos densiter quae perduci ad domus destruentium non poterant iacentes, et sic iusserim, ut ex verbo meo omnibus prohiberet, ne amplius eam destruerent; miserimque missos meos, quod per campos remanserat recipere, veneritque ipse Grivo cum suis parentibus armatus, contenderitque hoc fieri: sed cum plures ex meis venissent hominibus, quibus resistere non poterat, per wadia emendaverit quod misfactum habebat, mandaveritque mihi se velle ad meam mercedem venire, et sustinere qualem illi commendassem harmiscaram, responderimque illis meis pro eo petentibus hominibus videlicet Gerardo, Hadoardo, ac Colsano, ut veniret in crastinum, et libenter si ita ipse vellet illud acquiescebam. (1034B) Qui transmisit ad me quemdam suum propinquum, qui vocatur Magenfridus, pro hac ipsa re, cui et similiter respondi, qui venerit quasi hoc acturus ad locum ubi eram, qui dicitur Montiniacus, et me hoc ipsum ei offerente discesserit, dicens non meam se habere velle terram, nec meum se esse futurum hominem, neque unquam pro ipso beneficio non solum non ad Romam, verum nec tantum longitudinis, quantum ad suam restabat mansionem, perrecturum. Addidi quoque quod ipsum beneficium penitus destructum haberet, sicut et habet et apparet, familiamque multimodis contra legem vexatam. Qui negavit coram rege se non destruxisse illam silvam, nec suum esse destructum beneficium, nec ita a me discessisse, sed non potuisse coram me ad ullam venire reddendam rationem. (1034C) Ego autem non habebam illos quos praescripsi, nec alios qui mecum tunc fuerunt, et hoc similiter sciunt quia illis diebus in Harduici archiepiscopi mansionibus pro causa superius praetaxata solus moratus exstiteram. Tunc domnus rex dixit, quia si ille ipsam silvam, ut dicebat, nutrierat, quam pater suus nutrisse coeperat, et ex eo amicis suis non destruendo, sed cum manacta dedisset, aut si ad suam necessitatem ex ea cum mensura accepisset, pro hoc non debuisset illud beneficium amittere. Quod nullus est qui negare possit si ille ita fecisset: sed ipse sicut dixi fecit, quod tamen ut praemisi coram rege negavit. Dixit autem rex, quod illud quod dicebat, neque iudicando diceret, quod tamen iuste et rationabiliter, sicut dixi, iste aliter non fecisset, dici et iudicari posset. (1034D) Me autem tunc persistente, quod satis habere possem de meis qui ea quae dicebam veridicare valerent, domnus rex videns ibi causam non posse finiri, distulit eam usque dum a Silvanectis reverteretur in sequenti hebdomada feria quarta; nam illa dies quo haec acta sunt dies Dominicus erat: iussitque ut homines meos huius rei conscios mecum adducerem, et sic causa finiretur, quod et feci, dieque statuta adfui, sed nec Actardum, nec Rainelmum, nec Ioannem episcopos, qui cognitores mihi a vobis dati fuerant, et nisi iudicio eorum contradicendum putarem, ad synodumque provocarem iudices fore potuissent, sine quibus causa finiri non poterat, ibi inveni. (1035A) Ergo quod dicitis me ante diffinitionem contra sacros canones sine ulla necessitate vel ratione fuga lapsum, et regularem diffinitionem exspectare contempsisse, ecce patet quod non contempsi, quoniam ita sicut praemonstravi causae adfui: nec decere magnitudinem vestram intelligo, ut me tam saepe contemptorem canonum describatis, quod nondum vel in uno aliquo evidenti documento probare potuistis.

De eo vero quod dicitis, sine ulla necessitate vel ratione fuga lapsum, fateor nec ratio nec necessitas fore debuisset devenienti in hos fines saeculorum id mihi facere, qui nusquam vel nunquam in aliquo contra quemquam quid egi, pro quo mihi fugere per rationem necessitas esset, aut diffugere rationem occasio incumberet. (1035B) Et ideo fugere mihi contra rationem contraque omnes leges tam divinas quam humanas necesse esse non debuisset, si ratio et auctoritas ordinem et locum suum in me qualicunque episcopo vindicassent. Sed sicut vobis in initio missatici mandavi, Silvaci memor fui ubi vos adfuistis, quod mihi nihil profuit sed obfuit, qui pro eo solummodo retentus fui, ne Romam domni apostolici praeceptis obediens irem, quod a saeculo non est de episcopo ab episcopis auditum. (1035C) De fuga autem qua me reprehenditis, non ego qui nihil sum; sed cuncto orbi papa venerandus et venerabilis respondeat Iulius, ita scribens ad Eusebium, Theognium, Theodorum ac Berintum, reliquosque ad Orientales episcopos (epist. 11 ad Orient.) : « Igitur de fuga, super qua Athanasium reprehenditis, non recte agitis, cum ipse Dominus mandatum nobis hoc dederit: Cum persecuti vos fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X) . Et ipse Dominus per semetipsum exemplum demonstrans, quando Pharisaei consilium fecerunt adversus eum ut occiderent, sciens autem Iesus discessit inde (Matth. XII) ; et alibi: Tulerunt lapides Iudaei ut mitterent super eum; Iesus autem abscondit se, et exivit de templo, et transiens per medium eorum abiit (Luc. IV, Ioan. VIII) , et ita discessit. Nam et discipuli propter metum Iudaeorum recesserunt celantes semetipsos (Ioan. XX) , et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit (Il Cor. XI) , et alii quamplurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri quam in Novo Testamento, fugisse leguntur. Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes. (1035D) Nam sive perimatis eos, mors contra vos semper exclamat; sive rursus exsilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt. » Indicia itaque necessitatis meae, licet indebite ac indigne etiam nunc mihi fugiendum fuisse, quia compellitis vulnus super dolorem addentes, explicabo. Vocastis me litteris vestrae auctoritatis Attiniacum ad synodum, intimantes quia litterae domni apostolici domno regi Carolo, et regni ipsius episcopis directae fuerant, de quibus sine synodali consultu responderi non poterat, quamvis eas litteras in Gundulphi villa suscepissetis, ubi et praesens adfui, quas mihi ibidem nullatenus ostendistis. (1036A) Cum autem Attiniacum veni, dedistis mihi quasi exemplar earumdem, legere me rogantes, et sic statim inde respondere, et ut perlegens id ipsum exemplar vobis protinus redderem praecepistis. Sicut autem postea per aliud didici exemplar, plura in indiculo vestro mihi ostenso defuerunt. Tractata sunt in eodem Attiniaco a domno rege per aliquot dies quae visa sunt. Cum autem designaretur nobis dies certus, in quo synodalia tantum debuissent ventilari, qui futurus erat sexta feria, adveni, vos autem contigit non venisse. Omnes quoque homines mei ad causas banniti sunt, ita ut nec unus dum redirem ab eodem palatio me sequi permissus sit. (1036B) Nortmanno hoc agente pro villa Pauliaco, eo quod illam concessione regia, et apostolica etiam ut scitis auctoritate recipiens, me iidem homines in eamdem villam secuti sunt: cum tamen, si nec mihi concessione regia redderetur, quia in parochia mihi a Deo concessa eadem consistit villa, excusari debuerant, si me, cuius ministerium ipsam intrandi canonica sanctione erat, in illam sequerentur. (1036C) Sed miro in modo nova lege actum est, ut ipse Nortmannus, raptor ac sacrarum rerum pervasor, unde et sacrilegus, quin et nisi ex his rebus se exueret apostolica auctoritate excommunicatus, perque oris vestri officium, ut se authenticae litterae vobis missae habent, repellendus, a me etiam qualicunque episcopo pro specialibus in ecclesia Laudunensi admissis ab ecclesia sequestratus, non exegit talis taliter exsolvere quae non rapuimus, nec rapinam arbitrati sumus tam digna aequitate vel sero quae nostra erant recipiendo possidere, quae ipse tam nefanda iniquitate non pertimuit per tot annos diripuisse. Nec profuerunt haec quae intra plenitudinem Capitulariorum domni Caroli ac Ludovici imperatorum assumpta sunt sic: « Quaecunque a singulis regibus circa sacrosanctas Ecclesias sunt constituta, vel singuli quique antistites pro singulis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici etiam non saecularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini subdantur arbitrio saeculari. (1036D) »

Item in eisdem: « Synodali decreto sancitum est, ne laici vel saeculares de viris Deo dicatis ecclesiaeque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur. » Item in eisdem: « De viris Deo dicatis, vel ecclesiasticis facultatibus, nulla legitur laicis, quamvis religiosis, unquam attributa facultas. Ergo quibus non est facultas res ecclesiasticas disponere, perniciosum est eas diripere. » Item in eisdem: « Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res irruens, sacerdotibus et ministris vel ipsi cultui locoque aliquid quod non oportet iniuriae inferat, divini cultus iniuria convictus sive confessus reus capitali sententia noverit vindicandum. (1037A) Nec exspectetur ut episcopus iniuriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit, sicque cunctis non solum liberum, sed et laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi, ac debitas reis ultiones mereri. » Nunc e contra liberum et laudabile est sacrilegis sacras res invadere, et filii ecclesiae velut rei poenas luunt, qui disponente episcopo eas vel intrare praesumunt. (1037B) Vos quoque in quaternionibus pistis regi datis hoc capitulum integrius ita posuistis ex eorum Augustorum libro, de quo hoc assumptum, et in Augustorum nostrorum libro ita ut praeposui compendiosius est insertum (Cod. Th., de episc.) : « Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet iniuriae, quod geritur litteris ordinum, magistratuum et curatorum, et notariis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur ad notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum qui agnosci potuerint declarentur: et si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. Atque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum. (1037C) Nec exspectet ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit, sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi, ac debitam reis ultionem mereri. Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve, non potuerit praesentari, quod se armis ac locorum difficultate tueatur, iudices armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem litteris, praelato legis istius tenore deposcant, ut rei talium criminum non evadant. » Item et istud posuistis: « Si Ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri, sicut etiam prius constitutum est, condemnatione plectatur. (1037D) » Nunquidnam, domine pater, dignum fuerat, ut vocatus a vobis ad synodum pro responsione domno apostolico reddenda foris excluderer, et residentibus vobis una cum archiepiscopis ac coepiscopis meis, iste Nortmannus talia agens taliterque apostolica auctoritate excommunicatus, quique per oris vestri officium fuerat repellendus, in praesentiam vestram me accusaturus pro ipsis rebus receptis veniret, ac a vobis audiretur, a quo specialiter ac omnimodis super hac re, et ego et omnes mei non tantum excusari quantum omnino debueramus defendi? De his enim iste Nortmannus unus est, de quibus in quaternionibus vestris, quando vobis placuit, pro me, proque Ecclesia mea ita scripsistis ad locum. (1038A) « Talium etiam, ut fertur, quarumdam personarum praeiudicio istud commissum admissum est, quae et in legibus et in sacris canonibus infames personae notantur. Et si vigor ecclesiasticus sic vigeret, sicut tempore antecessorum vestrorum et nostrorum praedecessorum viguit, inter criminosos, quia videlicet ut a ministris dicitur criminosi, a liminibus ecclesiae forent extorres. Nunc autem nostra dissolutione, ut quidam dicunt in Ecclesiam ipsi insiliunt, qui ab Ecclesia separari debuerant, et hoc nostris peccatis, in quos fines saeculorum devenerunt, merito reputamus, qui ad nostram contumeliam, non ad Ecclesiae gloriam sacerdotes dicimur, qui a talibus conculcamur, et ipsi de sacerdotum capitibus iudicant, quorum iudicium vel compellationem liberi et sani capitis laici in iudicio publico legaliter non reciperent, si reicere vellent. (1038B) In quo facto, ut sanctus Coelestinus scribit, non est agentium causa solorum, universalis Ecclesia quacunque novitate pulsatur. Novum est enim quod nunc factum est, quia non est de sub isto coelo auditum, ut episcopus cum ecclesia sua proscriptionis titulo ab ullo religioso principe laicorum iudicio usque modo fuerit confiscatus. » Ecce quam insignibus armis praelia Domini tunc praeliati fuistis; sed dicam vobis quod tacere nec debeo, nec audeo. Non putavi ad dehonorationem vestri pertinuisse, quod Romam misi, quod Romam ire volui et volo, quod a Roma auxilium expetivi, unde omnis episcopatus sumpsit exordium, et retinet processionis et successionis incrementum. Nunquam hactenus caput pedibus nocuit, sine quo pedes ire non consueverunt. (1038C) Sperabam perficiorem sanctitatis vestrae fore romphaeam, si ferro vicarii apostolorum principis Petri acueretur, non obtunsiorem. Taceo interim, quod enedreutice mihi in eodem Attiniaco irrogastis appellanti sanctam Romanam sedem pro amore Dei omnipotentis, et eiusdem apostolorum principis Petri veneratione: qui etiam, sicut scitis, ab eadem sum sede vocatus: quod neutrum mihi profuit, nec adhuc prodest; sed debuissem inde a vobis aliquam invenire excusationem, non sustinere oppugnationem. Pro qua re tanta passus sum et patior, quanta meis debentur peccatis, non autem reverentiae tantae sedis. (1038D)

Quod mihi scripsistis, ut cum domnus rex a fratre suo reversus fuerit, apportem illud praeceptum, per quod praefatas res Ecclesiae Laudunensi restituit sive contulit, et sicut iustum de illis rebus quas requiro, inventum fuerit, agere procurabit: ad quod rursus illud praeceptum ut apportem necessarium esse non intelligo, cum illud per manus Harduici archiepiscopi vobis praesentibus et audivit et vidit, atque ipsum se firmasse, ut mihi Bertharius renuntiavit, recognovit. Sed hoc multis ut et mihi mirum est, quia quod regia liberalitate plusquam sex menses quiete retinui, dum synodus peracta fuit, statim amisi. De hominibus meis quod scribitis, quia causa eorum non diffinita sed implacitata remansit, satis vobis superius respondi, et ideo quod non irregulariter ac illegaliter ut dicitis abscessi. (1039A) Sed quomodo nunc iuste ac rationabiliter ventilanda eorum causa sit, ac secundum sacras leges diffinienda antequam de eisdem rebus revestiar potestate, non patet, quoniam iuste ac rationabiliter eos ab illis recepi, et illos ab ipsis prohibui: quod ei evidentibus documentis probare, ut praescripsi, paratus fui.

Quod scripsistis: « Caeterum, charissime frater, de schedula, quasi episcoporum diffinitionem continente in Synodo quae apud Tusiacum fuerat habita, valde miratus sum ubi et quomodo adinvenisti, quam antequam per Hettonem clericum tuum audierim, nunquam vidi vel nusquam audivi, sed nec qui modo adfuerunt episcopi eam se vidisse vel audisse dixerunt. (1039B) » Et ego illud non ab re admiror, si Harduicus archiepiscopus qui adfuit, eam se non vidisse nec audisse dixit. Nam ab eo illam accepi, et relegens transcribi iussi, et transcripta est per manus duorum ecclesiae mihi commissae diaconorum, quorum unus Teutlandus, alter vocatur Hartgarius, qui scio quod nesciunt apostolicas aut synodicas depravare vel diminuere epistolas: quod a me nunquam didicerunt, quia, Deo teste, ego hoc nunquam agere praesumpsi. Quod vero vos dicitis, nec audisse nec vidisse eam, et authenticam diffinitionem, quae secundum sacras leges in eadem synodo decreta est, cui et vobiscum interfui, vos habere multum precor illam mihi ostendi, ut et ipse recognoscere valeam in ipsa manum meae subscriptionis. (1039C) Scio tamen quia interfui in ipsa synodo, et reminiscor quorum specialiter admonitione huic diffinitioni succinctius collectae subscriptum est. Quod adiicitis, quia divinare non valetis unde adinventio ista emerserit, iam non est vobis necesse illud divinare, quia per me qui humanus homo sum, hoc interea rescitis, et si authenticam mihi ostenderitis quae aliter se habeat divinam esse demonstrabitis, quia nos humani hanc in eadem synodo constitutam et confirmatam veraciter novimus. (1039D)

Quod adiungitis: « Quae sicut ex his evidenter potes cognoscere, quae tibi contra praesumptiones tuas studui scribere, in quibusdam sacris regulis obviat, et mendacem illam facillime posses advertere, si illos oculos habuisses in capite, de quibus Scriptura dicit: Oculi sapientis in capite eius (Eccle. II) . » Quae illa sint, quae contra praesumptiones meas scripseritis, in quibus evidenter possem cognoscere, quia haec diffinitio in quibusdam sacris regulis obviaret, ignoro, nec ex scriptis vestris me non agendo praesumpsisse recognosco, quia me ex actibus conscientiae meae pro scire perpendo, non ex denotatione scripturarum vestrarum deiicio. Quod dicitis quia mendacem illam esse facillime possem advertere, si illos oculos habuissem in capite, de quibus Scriptura dicit: Oculi sapientis in capite eius, illos me habere oculos non iacto, sed utinam adepturus desidero. (1040A) Nec illos sapientium habere volo, de quibus dicitur: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Ier. IV) . Nec plus volo sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII) , memor monentis: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III) . Quaero tamen, ut ubi mendax est, et sacris obviat regulis, mihi demonstretis. Fateor quia non video, et si tunc vidissem, non subscripsissem.

Quod dicitis: « Et miranda est tua prudentia, qualiter si placuit hanc mendacem, et in quibusdam, ut dixi, sacris regulis obviantem compilationem habere, et mihi transmittere, quam veram synodi definitionem et sacris regulis congruentem habere, et a me qualicunque primate tuo iuxta regulas sacras tenendam et sequendam accipere. (1040B) » Illam epistolam, quam vos in eadem synodo a vobis archiepiscopali administratione dictatam recitari fecistis, penes me habeo, et reminiscor quia ob prolixitatem ipsius, quibusdam satagentibus, huic compendiosius diffinitioni collectae subscripsimus. Nam vestrum Tetrasticon domino regi devotivum praemittentes ita incipitis, Sancta Synodus congregata in villa Tusiaco Tullensis parochiae. (1040C) In hac autem quae incipit, Cum in nomine Dei omnipotentis, primum istud ita inchoat capitulum: « In primis igitur, propter pertinaciam multorum, qui cum sint sacrilegi, templum Dei in semetipsis corrumpentes, sacras res ex oblatione et voto fidelium sacris locis contraditas invadere non timent, statuimus secundum regulam antiquam patrum nostrorum, ut si quis oblationes fructuum, et rerum omnium quae ministris ecclesiae conferuntur, aut collectae sunt, extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi, vel eius qui constitutus est ab eo ad dispensandum officio ecclesiastico disposita, tam is qui dat, quam is qui accipit, anathema sit iudicio omnipotentis Dei, nisi resipuerit, perpetuo damnatus, et reliqua. » Cui decreto et vos in epistola vestra ita concinere videmini, inter alia inquientes, dicunt enim illi, qui in coelo regnant et in terra miraculis coruscant, qui et usque hodie nobiscum vivunt, et cum successoribus nostris usque in perpetuum vivent, quoniam apud Deum est merces eorum. Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi, vel eius cui huiusmodi officio commissa sunt, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. (1040D) Anathema autem in Romana lingua alienatio interpretatur: quia omnis talia faciens, quandiu in illis manet, licet nos episcopi, qui in apostolis, et cum apostolis, non nostro merito, sed gratia divina ligandi et solvendi potestatem accipimus, interdum divini sensus ignari, interdum quae committuntur nescientes, aliquando etiam commissa ut expedit corrigere non valentes, quae statuta sunt exsequi dissimulemus, vel etiam negligamus, ut talem hominem ab Ecclesia et fidelium societate excommunicantes non segregemus, iam tamen a sacris canonibus excommunicatus et praedamnatus est, donec peccatum illud deserat, et per satisfactionem ecclesiasticam, et sacerdotalem reconciliationem, Domini gratiam, et fidelium societatem recipiat: et quincunque in peccatis suis et talibus sceleribus implicatus, ante satisfactionem necessariam vitam istam finierit, communionem et societatem cum electis in regno Dei habere nullatenus poterit, nec de inferni poenis et daemonum societate unquam liberari valebit. (1041B) Sed sunt forte tales, qui privilegia de lacis et rebus Deo dicatis sanctorum manibus confirmata parvipendentes, sibi quia volunt, non quia possunt, excommunicationes usurpatoribus rerum et facultatum ecclesiasticarum a sanctis Domini intentatas alleviant, dicentes se pro hoc illata damnatione, id est anathematis vinculo non teneri: de quibus sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit (lib. IX, epist. 39) : « Ipsi, inquiens, sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae variis se existimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem Ecclesiae quam praestat fidelibus veram putant, si ligaturas eius valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia despiciendi per omnia et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur.

Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec aut praedicare audent, aut tacita apud semetipsos tenere, eos et ego omnes catholici episcopi, atque universalis Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. » Hoc Apostolicae auctoritatis decretum, etiam a vestra probitate sic assumendo probatum, si ut scripsistis mihi est sequendum ac tenendum, utique et omnibus sanctae Ecclesiae filiis, qui Christianitatis nomine potiri delegerunt, erit sequendum ac tenendum. (1041C) Unde non mihi videretur dignum excellentia vestra fuisse, ut diceretis Berthario quod mihi renuntiavit vos dixisse. Si hos praesignatos meos excommunicassem homines qui talia egerunt, et adhuc agunt, non eos excommunicatione teneri, videlicet anathematis vinculo non ligari. Sed non est mirum, si parvitatis meae excommunicationem parvipenditis, ac forte irrationabilem iudicatis, quando apostolicae sedis excommunicationem et pro nihilo ducitis, et pro nihilo ducendam utpote absurdam praedicatis. (1041D) Praeadmiror tamen, dum talia dicitis, si vestram excommunicationem aut auctoritatem, quae ex eius processit constitutione, expendet arbitrio, apud aliquem eorum qui hoc audiunt, si tamen vobis credunt, aliquid valere aestimatis, et qui etiam Deum timentes agnitionem veritatis retinentes vobis non his credunt, nec in sui cordis conscientia consentiunt, non tamen possunt de vestra sapientia ac sanctitate non remorderi: sed potius scrupulo tam nefandae ac detestandae praevaricationis offensi, sinceritatem vestrae praestabilitatis vilificatam aut condolent, aut derogant. Quod ideo vobis pando, quia meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis (Prov. XXVII) , scribente sancto ad sanctum Augustino Hieronymum, « Nescio utrum Christianae amicitiae putandi sint, in quibus magis valet vulgare proverbium: Obsequium amicos, veritas odium parit, quam Ecclesiasticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici. (1042A) Et Paulus apostolus admonet sic: Filii, obedite parentibus vestris in Domino (Ephes. VI) . In Domino autem obedire est, ut ipse docet Dominus: Qui amat patrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X) . Unde et item: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum abs te (Matth. V) . » Quod ita plane S. exponit Augustinus (Serm. Dom. in monte, lib. I) : « Hic vero magna opus est fortitudine ad membra praecidenda. Quidquid enim est quod significat oculus, sine dubio tale est quod vehementer diligitur. Solet enim et ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam ita dici, Diligo eum ut oculum meum, aut etiam ut oculos meos. (1042B) Quanquam enim ad videndum isti oculi corporis communiter attendantur, et si ambo similiter intendantur, aequaliter possint, amplius tamen formidant homines dextrum amittere. Ut iste sit sensus, quidquid illud est quod ita diligis, ut pro dextro oculo habeas, si scandalizat te, id est si tibi impedimento est ad veram beatitudinem, erue illum et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum horum quae diligis, utpote tanquam membra tibi inhaereant, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Cogit quaerere diligentius quid dixerit oculum: in qua quaestione nihil mihi occurrit congruentius, quam dilectissimum amicum. (1042C) Nam hoc est utique quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus, et hunc consiliarium, quia oculus est tanquam demonstrans iter; et in rebus divinis, quia dexter est: ut sinister sit dilectus quidem consiliarius, sed in rebus terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus; de quo scandalizante superfluum erat dicere, quandoquidem nec dextro parcendum sit. In rebus autem divinis consiliarius scandalizans est, si aliquam perniciosam haeresim nomine religionis atque doctrinae conatur inducere. » Itaque quod nihil post Deum charius vobis esse debeat ignoro, sed vobis perniciosum est, ut contra religionem atque apostolicae sedis doctrinam obvias manus inferatis, et mihi periculosum, imo inutile est, vestro tantum obnubilari amore, ut tacendo vobis videar consentire: quia etsi tacuero, et vos clamaveritis, nec pro taciturnitate mea, nec pro clamore vestro, illud unquam perficere poteritis. (1042D) Videlicet omnes decretales apostolicae sedis epistolae recipiendae erunt, et non solum recipiendae, imo decernente Gelasio venerabiliter erunt recipiendae.

Sed et quid prosit, quod in quaternionibus vestris dicitis, ut eas venerabiliter tantum legam, si eis venerabiliter obedire non debeam, et earum sanctiones venerabiliter sequi non satagam, ignoro. (1043A) Appellationes episcoporum ad apostolicae sedis summum antistitem non comprimetis, nec illud Africanum concilium contra innumerabilia apostolicorum decreta vobiscum valebit, quo ait ad locum, « Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus patrum synodo constitutum: quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum tanquam ex parte Nicaeni concilii exinde transmisistis, in conciliis verioribus quae accipiuntur Nicaeni, a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae Ecclesiae, et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite, ex authentico missis, quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus reperire. (1043B) » Si isti non potuerunt, quia forte noluerunt, potuit Marcus apostolicae sedis antistes, qui ita rescripsit Athanasio, et universis Aegyptiorum episcopis, inquiens, « De capitulorum namque veritate et numero Nicaeni concilii, cui vos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significastis, a nostris qui vobiscum una interfuerunt diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita, ut vestrae testatae sunt litterae, omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse testificati sunt; non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitraremur, sed ut nos et vos illosque, absque ulla in postmodum titubatione, unum sentire optaremus, et sancta Romana Ecclesia, quae semper immaculata mansit, et Domino providentiae, et beato apostolo Petro opem ferente, in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persistat. His itaque peractis, diligenter requirentes in sanctae nostrae apostolicae sedis scrinio, eadem quae sanctae recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa, septuaginta sicut significastis capitula illaesa invenimus. (1043C) Ipsa enim vobis, propter auctoritatem et subscriptionem tantorum Patrum, et eius magni concilii, minime misimus: sed per eadem coram apocrisiariis vestris, alia similia, eumdem numerum, eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia, vobis scribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus. Et quis est qui fratribus talia negare audeat? Nam non negligenda nobis haec per S. Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda, et fratribus contradenda et docenda distribuit. Haec apostolorum viva traditio, haec est vera charitas, quae praedicanda est et praecipue diligenda ac fovenda atque fiducialiter ab omnibus tenenda. (1043D) Haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia, quae per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini salvatoris divinam pollicitationem, qui suorum discipulorum principi in suis fatus est Evangeliis, Petre, inquiens, ecce Satan expertivit ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum: ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII) . » Et ideo apostolicorum decreta, nec modo ut umbra accipienda sunt, nec fuerunt post confessionem eiusdem apostolorum principis Petri, qui ait: Tu es Christus Filius Dei vivi, quoniam respondit ei Dominus: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI) . Ex tunc transierunt vetera, et facta sunt nova. Nec decretales epistolae, diversis temporibus pro diversis causis ut oportebat constitutae, in ullo sibi inveniuntur adversae: quia aliud est, diversis temporibus secundum diversitatem morborum diversas, hoc est multiplices et varias impendi medicinas: ut enim nova morborum genera nova medicamentorum indigent experimenta, sic multa morborum genera multa requirunt medicinarum fomenta; aliud est etiam, in uno tempore multas veritati contrarias inferre doctrinas, quod in his epistolis nec potest inveniri, nec ab ullo hominum debet dici. (1044B)

Quod autem vos mihi in quaternionibus vestris specialiter de epistolis Iulii et Felicis, quasi de capitulis synodi Nicaenae confectis, dicitis respondere, non videtur ut mihi respondeatis, sed potius ut ipsos mendacii arguere conemini. Dignoscitur quo tempore Nicaena synodus congregata est excerptis quibusdam synodalibus gestis sancti Silvestri papae, in quibus capitulo primo ita continetur: « Temporibus Silvestri papae et Constantini piissimi Augusti, factum est magnum concilium in Nicaea Bithyniae, et congregati sunt regulariter eiusdem Silvestri papae vocatione in idipsum trecenti decem et octo episcopi catholicli et reliqua? (1044C) » Post quae et subditur: « Eodem quoque tempore, decimo tertio Calendarum Iuliarum die, quando memoratum magnum concilium in Nicaea congregatum est, canonica iam fatus papa evocatione in urbem Romam congregavit, et ipse, cum consilio praefati Constantini Augusti, ducentos et sexaginta septem episcopos, » et caetera. Cuius successor praefatus papa Marcus exstitit, qui de capitulis in Nicaena synodo octoginta effectis, et in septuaginta postea redactis, sicut superius perscripsi, huic Iulio successori protestatur. (1044D) Sed vos scribitis in iisdem quaternionibus ita: Caeterum quod in epistola ex nomine Athanasii et episcoporum Aegyptiorum ad Marcum successorem Silvestri habetur, octoginta fuisse capitula, quadraginta scilicet a Graecis Graeca edita lingua, et similiter quadraginta a Latinis Latina edita lingua, et ab episcopis trecentis decem et octo in septuaginta redacta fuisse capitula, si numerentur illa quae in epistola Iulii designantur, et illa quae designata praetermittuntur, sed et illa quae in epistola Felicis legimus, plura quam octoginta et inter se diversa inveniuntur, et in eisdem epistolis non inveniuntur memorati, minime autem connumerari, illa capitula quae ex Nicaeno concilio sumpta servavit antiquitas, et hactenus tenet ac veneratur Ecclesia. (1045A) Illorum quae in epistola Iulii designantur capitulorum numerus iste reperitur, 18, 19, 21, 23, 26, 27, 28, 29, 33, 41 et 5, 8 et 9, ac 50, 52, 53, 54, 55 et 57, 59, 60, 61, 62, 63 et 66. In plenitudine enim septuaginta capitulorum designantur haec quae sequuntur a beato Iulio posita, secundum huius numeri significantiam interposita, et ideo hic non amplius ab eo quam viginti quatuor annumerantur; quibus si illa viginti capitula quae habemus adsciscantur, fiunt quadraginta quatuor, et non explent septuaginta: quanto minus octoginta, et non probatur iste hic in excedendo numerum falsus. (1045B) Quod tamen addidistis, Sed et illa quae in epistola Felicis leguntur, videlicet ut si istis adiungantur, plura quam octoginta inter se diversa invenientur, non attinet ad rem; quoniam Felix ante suorum digestionem capitulorum ita praemisit (Epist. I) : « Incipiamus igitur adiuvante Deo et sancto Petro apostolo, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae, quae in quibusdam non erant causae sed crimina, quia magis ut comperimus iniquitate quam charitate fratribus sunt impositae. Et ut de caetero sollicitudo sit ne talia proveniant, capitula quaedam a sanctis Patribus, quae tam in Nicaena synodo, quam et in hac sancta sede constituta sunt ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri fulti insidias inimicorum Domino auxiliante valeant evadere, et prout Dominus posse dederit, paucioribus verbis tantorum malorum imitemur compendium, et strictim quae in