Hincmarus_Rhemensis_cps2, De praedestinatione, p1, 15HOME > 'moleste' in 'Hincmarus_Rhemensis, De praedestinatione, p1, 15'
Hincmarus Rhemensis, De praedestinatione, p1, CAPUT XIV. Hinc sequitur exhortatio ad scholam dyscolam Gothescalci. <<<     >>> CAPUT XVI. Abhinc excerpti a nobis primi capituli textus ponitur, et unde sumptus fuerit membratim designando monstratur. hide dictionary links

(PL 125 0125D) CAPUT XV. De quorum verbis atque Scripturarum sententiis quatuor capitula, a nobis olim contra reexortos Praedestinatianos excerpta, quae istorum capitulorum compositor reprehendit, collecta fuerint et excerpta, et quae inde veteres Praedestinatiani dixerint, quaeve moderni ex his delirantes dicant haeretici.

(0126B)

Et quia de duobus capitulis, nescimus a quo ex Flori scripto de praescientia et praedestinatione Dei excerptis, singillatim praemissis sententiis, ex orthodoxorum verbis et sensibus, pro mediocritate ingenioli nostri respondimus, ut congruentius ostendere valeamus, de quorum verbis capitula a nobis excerpta, et a praefatorum capitulorum compositore reprehensa collegimus, necessarium duximus, alligare in quatuor fasciculis ad comburendum zizania, quae in Dominici tritici medio prisci seminarunt Praedestinatiani, varia quidem voce, sed cognata parique impietate, de Dei praescientia et praedestinatione suum dogma perniciosissimum componentes; quos Augustinus et Prosper suis scriptis sufficientissime revicerunt, et contra quos B. Coelestinus decrevit. (0126C) Quorum unum est, quia secundum praescientiam Deus homines damnet pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte praeventi, sed habituri essent si viverent. Aliud est, quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta baptismi gratia originale peccatum, et licet pie iusteque vixerint, nihil eis prosit, sed tandiu reserventur, donec ruant et pereant. Et quod liberum arbitrium in homine nihil sit, sed sive ad bonum, sive ad malum praedestinatio Dei in hominibus operetur: quoniam Deus tale in hominibus plasmet arbitrium quale est daemonum, quod proprio motu nihil aliud possit velle nisi malum. Tertium est, quod idem sit praescientia quod praedestinatio. In quarto autem, praedestinationem electorum ad vitam non denegant, et reproborum praedestinationem ad interitum confitentur; quos sicut dicunt a Deo praedestinatos ad interitum, ita etiam ad peccatum. (0126D) De quibus moderni Praedestinatiani unum non tangunt, aliud transiliunt, tertium declinant, quartum colore mutant, sed odoris atque saporis intelligentia redolent. Dicunt enim: Praedestinavit Deus reprobos ad interitum, non ad peccatum, cum nonnisi per peccatum perveniri valeat ad interitum.

Quae quatuor haeretica beatus Augustinus et Prosper, et cum illis posterior tempore, sed prior loco, sanctus Gregorius, paria iudicantes aequaliter, et ipsi pariter condemnantes dissolvunt. (0127A) Ait enim beatus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 13): « Dici non potest quam moleste feram, quod viderunt Pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc non vidisse istos, qui nobiscum errorem illorum haereticorum catholica auctoritate condemnant. Scripsit librum de mortalitate Cyprianus (cap. 14) , multis ac pene omnibus qui ecclesiasticas litteras amant laudabiliter notum; in quo propterea dicit non solum non esse fidelibus inutilem mortem, verum etiam utilem reperiri, quoniam peccandi periculis hominem subtrahit, et in non peccandi securitatem constituit. Sed quid prodest, si etiam futura quae commissa non sunt peccata puniuntur? Ait tamen ille copiosissime atque optime, peccandi pericula nec deesse in ista vita, nec superesse post istam. (0127B) Ubi et illud testimonium ponit de libro Sapientiae: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius (Sap. IV, 11) . Quod a me quoque positum fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non de libro catholico adhibitum. Quasi excepta huius libri attestatione, res ipsa non clara sit, quam volumus hinc doceri. Quis enim audeat negare Christianus, iustum, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio futurum? quilibet hoc dixerit, quis homo sanae fidei resistendum putabit? Item si dixerit iustum, si a sua iustitia recesserit, in qua diu vixit, et in ea fuerit impietate defunctus, in qua non dico unum annum, sed unum diem vixerit, in poenas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi sua praeterita profutura iustitia, huic perspicuae veritati quis fidelium contradicit? Porro si quaeratur a nobis utrum si tunc esset mortuus, quando erat iustus, poenas esset inventurus an requiem, nunquid requiem respondere dubitabimus? (0127C) Haec est tota causa cur dictum est a quocunque sit dictum: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius (Sap. IV, 11) . Dictum est enim secundum pericula vitae huius, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit quod futurum erat, non quod futurum non erat: id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto, non quod peccaturus esset qui mansurus in tentatione non esset. » Et post aliquanta: « Si enim iudicarentur homines pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte praeventi, sed habituri essent si viverent; nihil prodest ei qui raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, nihil prodest eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur, quod nullus dicere Christianus audebit. (0127D) Quocirca non debent fratres nostri astruere quod non dico crediturum, sed somniaturum neminem putaremus, secundum ea scilicet iudicari quemque mortuorum, quae gesturus fuerat si tempore prolixiore vixisset. » Et sanctus Gregorius in libro Moralium vigesimo septimo (cap. 2) : « Bene, inquit, per Salomonem dicitur: Sicut ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium (Eccli. XI, 5) . Ut enim unum e multis loquar, duo ad hanc lucem parvuli veniunt, sed uni datur ut ad redemptionem per baptisma redeat, alter ante subtrahitur quam hunc regenerans unda perfundat; et saepe fidelium filius sine fide rapitur, et saepe infidelium concesso fidei sacramento renovatur. (0128A) Sed fortasse aliquis dicat quod hunc Deus acturum prave etiam post baptisma noverat, et idcirco eum ad baptismatis gratiam non perducat. Quod si ita est, peccata quorumdam procul dubio priusquam sint perpetrata puniuntur. Et quis ita recta sciens dixerit, quia omnipotens Deus, qui alios a perpetratis facinoribus liberat, haec in aliis etiam non perpetrata condemnat? Occulta itaque sunt eius iudicia, et quanta obscuritate nequeunt conspici, tanta debent humilitate venerari. »

De alio Prosper contra Gallos (cap. 11) demonstrat, « quia in baptismo Christi cuncta remittuntur peccata; sed qui post baptismum a Christo recedit, et alienus a gratia finit hanc vitam, non propter illa quae ei in baptismo remissa sunt, sed propter illa quae postea admisit crimina, condemnatur. (0128B) In quae prolapsus, et sine poenitentia deficiens, non ex eo necessitatem pereundi habuit quia praedestinatus non fuit, sed ideo non fuit praedestinatus, quia talis futurus ex voluntaria praevaricatione fuit a Deo praescitus. Liberum arbitrium in homine esse dicit (cap. 6) ; sed ante illuminationem fidei in tenebris et in umbra mortis manere, priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur. In quo voluntas in bonis sit intelligenda de gratia, in malis autem voluntas intelligenda sit sine gratia. (0128C) » De tertio idem Prosper dicit (cap. 15) , « quia non est dubium, sine ulla temporali differentia, Deum et praescisse simul et praedestinasse, quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis iusto erant iudicio retribuenda; praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia, praedestinatio autem sine praescientia esse non potest. » De quarto nihilominus idem beatus Prosper, de verbis sancti Augustini ex libro qui titulatur de Bono perseverantiae, in responsione octava contra Ianuenses dissolvit et repulit (cap. 9) : « Agnoscamus, inquiens, sapienter, pieque fateamur, praescisse incommutabiliter Deum quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam. (0128D) Et si haec praescivit, beneficia sua illum quibus nos dignatur liberare praescisse, et hanc esse praedestinationem sanctorum, praedestinationem scilicet et praeparationem gratiae Dei, qua certissime liberantur quicunque liberantur; caeteros autem quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, iusto noverimus iudicio non exemptos; » et in absolutione obiectionis tertiae Gallorum ita dicit ad locum: « Quod ergo huiusmodi in haec prolapsi mala sine correctione poenitentiae defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt; sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. » Et post pauca: « Non enim relicti sunt a Deo ut relinquerent Deum, sed reliquerunt et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt; atque ob hoc licet fuerint renati, fuerint iustificati, ab eo tamen qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati. (0129A) »

Alia duo etiam adinvenerunt prisci Praedestinatiani, ut obnixius suam possent confirmare sententiam, quod Deus reprobos et ad peccatum praedestinaverit, et ad interitum, scilicet quia non vult omnes homines salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum, etiamsi omnes salvari velint; et quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, quia certum est, si omnes homines, secundum Apostolum, vult salvos fieri (I Tim. II, 4) , et pro omnibus mortuus est (I Petr. III, 18) , ut Petrus dicit, neminem vult perire, et nullum credendus est ad perditionem praedestinasse. Contra quae quatuor capitula, novorum Praedestinatianorum infestatione, ex catholicorum Patrum dictis et sensibus quatuor iterum capitula excerpere sumus compulsi. (0129B) Quaeque, sicut in capitulis a vestra dominatione nobis ante triennium datis, et in Valentina synodo habitis, scriptum reperimus, reprehensoris condemnatione, iudicio sancti Spiritus, sicut illi non Deo dicere placuit, sunt explosa. Unde necesse est nobis ostendere, de quorum dictis studuimus illa excerpere, ut evidentius clareat si credendi sunt illi Spiritu sancto locuti fuisse, quorum verba lector quisque in capitulis a nobis excerptis inveniet. (0129C) Quod cum fuerit comprobatum, nemo ambiget, explosorem istorum capitulorum de illorum fuisse numero, de quibus scriptum est, quia prophetabant de corde suo dicentes: Haec dicit Dominus, cum Dominus non sit locutus (Ezech. XIII, 2, 11) ; et quia sicut item Dominus dicit per prophetam de pariete aedificato seu lito absque temperamento, Ite, dicite parieti illi quia casurus est, cuius aedificatoribus vae pronuntiatur ab ipso. (0129D) Et alibi ad prophetam iterum Dominus dicit: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices, et plantes (Ier. I, 10) . Impulso pariete aedificato super arenam, et everso, quia non habuit Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam fundamentum, et disperso, quoniam non habuit aedificatores apostolos, et apostolicos viros, convenit aedificare nos, super fundamentum verum, de lapidibus vivis, sententiis scilicet catholicis, munitionem simplicibus et fidelibus contra haereticorum fumosos impetus; et impleto a veritate dicto veridico: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. XV, 13) , oportet nos plantare fidelia germina, proferentia fructus, id est intellectus fideles, ad quod sumus gratia Dei plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.


HOME > 'moleste' in 'Hincmarus_Rhemensis, De praedestinatione, p1, 15'
Hincmarus Rhemensis, De praedestinatione, p1, CAPUT XIV. Hinc sequitur exhortatio ad scholam dyscolam Gothescalci. <<<     >>> CAPUT XVI. Abhinc excerpti a nobis primi capituli textus ponitur, et unde sumptus fuerit membratim designando monstratur.
1580w 11.696455001831 s