Hincmarus_Rhemensis_cps2, Opuscula in causa Hincmari Laudunensis, p15HOME > 'moleste' in 'Hincmarus_Rhemensis, Opuscula in causa Hincmari Laudunensis, p15'
Hincmarus Rhemensis, Opuscula in causa Hincmari Laudunensis, HINCMARI RHEMENSIS AD EUMDEM.(Ex Conciliis Labbei, ut et sequentes epistolae.) <<<     >>> HINCMARI RHEMENSIS AD EUMDEM.hide dictionary links

(PL 126 0514C) HINCMARI RHEMENSIS AD EUMDEM.

(0515A)

HINCMARUS Rhemorum episcopus dilecto fratri HINCMARO Laudunensi coepiscopo nostro salutem.

Pridie Kal. Iunias praesentis secundae indictionis misit ad me grex Laudunensis ecclesiae per legatos suos, quorum nomina scripta habemus, oblatam petitionem, in qua inter caetera continetur: Dum XIII Kal. (0515B) Maias idem pastor noster in monte Lauduno in sua synodo de perplurimis utilitatibus suae sanctae Ecclesiae ordinando et emeliorando quaedam in eis disputaret, occurrit pro successu temporum quaedam pars eiusdem disputationis, pro qua quia ordinandi rerum ecclesiasticarum potestas ab eo, cum ius et lex canonum iubendo praecipit, ut episcopus res suae ecclesiae, quibus voluerit et quomodo voluerit, disponendo dispenset, auferretur, perplurimae auctoritates sancti Petri successorumque eius, quibus qualiter et quomodo data sit potestas ligandi et solvendi, ab eodem pastore nostro in praesentia totius synodi eas relegendo recitatae sunt. Quibus recitatis, memor iniuriarum suarum, quae ei moderno acciderant tempore, addit quod immineret tempus comprovincialis synodi, quae in Vermeria palatio regio a vobis vestrisque suffraganeis VIII Kal. Maias habita est, ad quam vestris litteris evocatus libenti animo coram omnibus professus est se sine ulla intercapedine progressurum. (0515C) Sed quia credebat in ipsa synodo, quod mos haud exposcit canonicus aliquam violentiam sibi illegaliter et contra leges canonum a quocunque fieri, sermone contestatorio et auctoritate sancti Petri, quod si ei licentia eundi Romam prohiberetur, aut ipse captus obtineretur, omnes sacerdotes totius parochiae suae colligavit, ut nemo eorum in ea sacerdotali ministerio tandiu uteretur, usque dum ille ipse nobiscum iterum viva voce loqueretur, aut litterae ex ipsa sancta sede beati Petri apostoli nobis mitterentur. Quo facto, quod tunc non accidit, nunc in Silvaco palatio regio V. Kal. Iunias peractum est. (0515D) Qua tamen die priusquam ad ipsum Silvacum perveniret, praescius venturae violentiae suae praedixit sacerdoti nostro Clarentio simulque diacono Teutlando, ut nobis denuntiarent per omnia nos servaturos, quae causa suarum iniuriarum, et ut satius dicamus, pro statu sanctarum ecclesiarum in praescripta synodo XIII Kal. Maias omnibus sacerdotibus suae parochiae observare auctoritate sancti Petri ipse praeceperat.

Et post aliquanta: « Quapropter quia eumdem dominum nostrum regia potestate retentum et reclusum viva voce adire non poteramus, et sacerdotali ministerio prohibiti ab eo frui non audebamus III Kal. (0516A) Iunias ad capitolium nostrum convenimus, et ibidem communi colloquio retractantes ratum fore duximus, ut exinde consilium nostrae salutis a sacra paternitate almitatis vestrae humiliter deposceremus, utrum sacerdotalis ministerii officio missas celebrando, et domino pro receptione pastoris nostri ac communi utilitate totius sanctae Ecclesiae sacrificia offerendo, baptizando pueros, visitando infirmos, reconciliando cum viatico munere poenitentiam petentes, sepeliendo mortuos; cum penitus ab his omnibus prohibiti simus. » Et paulo post: « In parochia nostra uti debeat, an non, et reliqua. Quam novitatem a saeculo hactenus inauditam, frater charissime, satis contremiscens exhorrui, satis superque dolui. Unde augentur mihi lacrymae: gemitus se in meo corde non capiunt, atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis reputo, quod tu talia filius meus in tempore isto novitatis praesumptione, quae de superbia descendere noscitur, agis, qualia nunquam ullus episcoporum legitur praesumpsisse. (0516B) » Nam sicut in sacra Historia legitur: Petrus quidem servabatur in carcere, oratio fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo (Act. XII) . Liberius papa, Vigilius papa, Ioannes papa, et pontifices sanctae Romanae Ecclesiae in exsilium missi, et quidam eorum carcere conclusi fuerunt: Athanasius Alexandrinae secundae sedis episcopus, et sanctus Meletius Antiochenae tertiae sedis episcopus, et Cyrillus Hierosolymitanus episcopus, Ioannes Constantinopolitanus episcopus, Paulinus Treverensis episcopus, sanctus Hilarius Pictaviensis episcopus, Eusebius Vercellensis episcopus de parochiis suis abducti et in exsilium missi fuerunt, et tale quid agere, sicut egisti, non praesumpserunt. (0516C) Beatus Ambrosius in ecclesia Mediolanensi Iustina haeretica imperatrice praecipiente, conclusus, et armatis circa ecclesiam excubantibus obsessus, et carpento posito ante ostium, quo in exsilium traheretur, animam suam tenens in manibus suis, quid tale non egit. Rigobertus Rhemorum episcopus crudeli violentia a sede sua expulsus, et in proprietate sua non longe ab eadem urbe cum magna indigentia pluribus annis residens deguit, sed quid tale cum coepiscopis suis non egit. Fuerunt etiam alii nostra aetate ac tempore a sedibus suis pro diversis causis ad tempus expulsi, quidam etiam irrecuperabiliter abiecti, et tale quid non egerunt; attendentes sibi dixisse Apostolum, et ex prophetico testimonio confirmasse: Non vos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim. (0516D) Mihi vindicta, ego retribuum, dicit Dominus (Rom. XII; Hebr. X; Deuter. XXXII) . Et si enim aliud vel hoc te ab hac praesumptione cohibere debuerat, ne solus talia faceres, quae nemo alius fecit: Cum beatus Petrus apostolus dicat: Nemo vestrum patiatur tanquam homicida, aut fur, aut maledicus (I Petr. IV) . Tanquam maledicus, inquiunt catholici doctores, patitur, qui persecutionis suae tempore in sui saltem iniuria persecutoris effrenatur. Et item idem apostolorum princeps dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius, qui cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur; tradebat autem iudicanti se iniuste (I Petr. II) . Tradebat autem, et non excommunicabat neque maledicebat. (0517A) Et Paulus apostolus dicit: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia. Et patientes estote ad omnes (II Cor. VI) Et sanctus Gregorius scribens ad Ianuarium dicit: « Inter querelas multiplices, inquit, Isidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa nisi pro eo quod te iniuriaverat factum innotuit. Quae res nos vehementer afflixit. Quia si ita est, nil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te habere conversationem significas; dum pro vindicta propriae iniuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti. (0517B)

« Unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione iniuriae tuae inferre denuo non praesumas. Nam si tale aliquid egeris, in te scias postea vindicandum. Et oblata mihi petitio Laudunensis ecclesiae hanc inauditam antea excommunicationem causa iniuriae tuae a te priusquam ipsa iniuria tibi irrogaretur depromptam fuisse demonstrat. Quae etiam praeterita proxima Dominica die IV videlicet Kal. Iunias praesentis secundae indictionis missarum celebratione praetermissa in Laudunensi parochia, proh dolor! exstitit exsecuta. » Et item sanctus Gregorius in homilia 26: « Iudicare, inquit, digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. (0517C) Unde fit ut ipsa hac ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subditorum moribus exercet. Unde recte per prophetam dicitur: Magnificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII) . Non morientem quippe mortificat, qui iustum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. » Cui concordat tempore prior, sed loco posterior sanctus Augustinus in libro de Poenitentia; « Noluit, inquiens, hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. (0517D) Unde pro tuis iniuriis non debueras presbyteros excommunicare ab officio celebrandi sanctum sacrificium; cum iuxta sacros canones solus possis episcopus presbyteros ordinare, sed non confessos neque convictos de crimine solus non potes, nisi ut venerandi praefigunt canones, ab officio removere. Minime autem pro tua iniuria quemquam presbyterorum, quantominus omnes parochiae tuae sacerdotes non debueras officio presbyterali privare? » cum sanctus Gregorius ad Euphemium scribens dicat: « Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere; qui vero se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur, quod esse servi Dei contemnunt. (0518A) Non enim grande est, his nos esse humiles a quibus honoramur; quod et hoc saeculares quilibet faciunt: sed illis maxime esse debemus humiles a quibus aliqua patimur. » Psalmista dicit: Vide humilitatem meam de inimicis meis (Psal. IX) . Et ad Maximianum episcopum scribit: « Frequenter, inquiens, me admonuisse vos recolo, ut in proferenda sententia esse praecipites nullatenus deberetis. » Et ad Marcianum dicit, quia nullus sine cognitione damnandus est. (0518B)

Continetur etiam in praefata petitione ab ecclesia Laudunensi exiguitati meae oblata, te prohibuisse nulli communionem, nec etiam obeunti ultimam poenitentiam, vel viaticum munus in parochia tua tribui, nullum infantem in eadem parochia baptizari, nullum mortuum sepeliri, si tibi licentia eundi Romam prohiberetur, aut captus tenereris; usque dum tu ipse viva voce cum eis loquereris, aut litterae a sede apostolica ecclesiae Laudunensi mitterentur. Et unde nosti, frater, si vel usque in crastinum vives? semper obligati erunt quos decrevisti ligari? Quo contra beatus Gregorius dicit: Durum quippe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit ut hunc iudicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat: ac saepe agitur ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. (0518C) Igitur, quantum ex te est, haec crudelitas tua omnem crudelitatem omnium paganorum, et omnes persecutiones omnium persecutorum, quae Christianis illatae fuerunt, excedunt, dicente Domino: Nolite timere eos qui occiderunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X) . Tu autem, frater, quantum ex te est, et animam et corpus mittis in gehennam; et non solum illos omnes occidis, quos sine baptismate, aut sine poenitentia et communione de hoc saeculo exire praecipiendo facis; verum et omnes presbyteros reos mortis illorum efficis, atque illorum iudicio qui iam in coelis cum Deo regnant, et in terris miraculis coruscant, gradu privatos efficis; et pro tantis non solum in synodo, verum et in divino iudicio rationem de illorum mortibus reddes. Quia sicut Paulum legimus tantorum manibus sanctum Stephanum lapidasse, quantos ad lapidandum exertos reddidit; ita et tu tantos occidis, quantos tua crudelitate, et iniusta atque iniqua commendatione sine baptismate atque communione de corpore exire facis. (0518D) Quomodo tibi, frater, a mente excessit, quod Dominus per prophetam unicuique nostrum dicit: Speculatorem te dedi domui Israel. Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et non conversus fuerit impius ab impietate sua, ipse quidem in peccato suo morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram (Ezech. XXXIII) . Et si illorum sanguinem de manu tua Deus requiret, quibus non annuntiasti suam iniquitatem, ut ab impietate sua converterentur; quid dices, frater, illi in iudicio suo, qui sicut ipse dicit, non venit animas perdere, sed salvare? (0519A) Cum venient illae animae ante Deum, qui natos suos ad baptismi gratiam, ut de potestate diaboli liberarentur, fideliter portaverunt et obtulerunt, vel per patronos [f. patrinos] miserunt? Sed et illae non minores grandium animulae parvulorum, qui non suo sed alieno peccato obnoxiae liberari potuerunt, nisi tua crudelitate et furore ac indignatione animi forent perditae, et clamabunt adversum te? pro quibus omnibus, additis etiam tuis peccatis, tot mortibus dignus, quot occidisti crudeliori gladio tuae sententiae, quam materiali machaera.

Unde dignas ultionum poenas sine dubio lues. Cur non te terruit, et ab hac perversa sententia proferenda Domini promissio revocaverit, qua universali Ecclesiae suae per Isaiam prophetam pollicitus est dicens: Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, Da; et Austro, Noli prohibere (Isa. XXXIII) . Et tu prohibes Ecclesiae ab immaculato divini fontis utero Domino filios generare, qui non venit animas perdere, sed salvare. (0519B) Quomodo te praeteriit quod in Evangelio legis: Offerebant, inquit, illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur afferre. Quos cum videret Iesus indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos (Matth. XIX; Marc. X) . Et tu prohibes offerri Domino parvulos? Et si tremendum Dei iudicium te non terruit, et a furore animi tui ut talia praeciperes revocare non potuit, quia nunquam et nusquam postquam sacrum Nicaenum concilium est celebratum, tale quid factum fuisse audisti, sicut fieri praecepisti: timere debueras ne, solus hoc ageres quod nullus Christianorum unquam facere ausus fuit. (0519C) Nam de infantibus baptizandis qui necdum baptizare noscuntur, quoties necessitas exegerit, regula ecclesiastica per beatum Siricium prolata demonstrat, dicens ita: Infantibus qui necdum loqui potuerunt per aetatem, ut his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicunque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cuiuslibet corporalis aegritudinem desperationis inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis expetitae regenerationis praemia consequantur. (0519D) Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes qui nolunt ab apostolicae petrae super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli. Et beatus Leo dicit: « Principalis et maximi sacramenti custodienda nobis est mystica et rationabilis exemplatio non indicta licentia, qua in baptismo tribuenda periclitantibus subvenitur: ita enim in has duas festivitates, Pascha scilicet, et Pentecosten, connexas sibimet atque cognatas incolumium et in pacis securitate degentium libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus. (0520A) » Et Africanum concilium etiam eis infantibus de quibus non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos praecepit, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Et sanctus Leo hinc dicit: « Si nulla exstant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos, aut vicinos, quibus hi de quibus queritur baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum: qui autem possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. (0520B) Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur, quod collatum esse nescitur; quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis. » Et sanctus Gelasius: « Baptizandi sibi quispiam passim quoque tempore nullam credant inesse fiduciam praeter paschale festum et pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat. Et diaconi absque episcopo et presbytero baptizare non audeant, ni praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat; quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur. (0520C) » Et sanctus Gregorius scribens ad Ioannem Larissaeum episcopum, dicit: « Secundum, inquiens, de criminalibus capitulum adversus Adrianum episcopum videtur esse propositum de infantibus eius iussu a sacri baptismatis susceptione prohibitis; atque ita inablutos sorde peccati defunctos in tenebris. » Vide, frater, quia esse hoc criminale capitulum sanctus demonstrat Gregorius. (0520D) Sed et de ultima poenitentia, et viatico munere nulli negare debere illius sententia sufficere tibi debuerat qui dicit: Venit filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX) : et licet misericordia Domini qua plena est terra illis qui ultimam poenitentiam, et viaticum munus sibi dari deposcunt, si eis fuerit denegatum, subvenire possit qui corde credunt ad iustitiam, ore autem confitentur ad salutem, transfixi dolore cordis, et baptizata conscientia suis lacrymis gratiam Dei incomprehensibiliter percipiant, quod eis denegare iussisti, sicut in illo latrone quod, ut beatus Augustinus dicit, ex baptismi sacramento defuerat, complevit omnipotens benignitas; quia non superbia, vel contemptu, sed ex necessitate illi defuerat: tamen manifestissime tu reus eris illarum omnium animarum, si tua praeceptione sine poenitentia et viatico munere rebus humanis excedant.

De viatico munere sanctae communionis sacrum Nicaenum concilium dicit: « Quia generaliter omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. (0521A) » De qua sancta et mystica synodo beatus Leo papa ad Anatolium episcopum Constantinopolitanum scribit dicens: « Quod illa Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla sit parte solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem et octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio sit consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica iudicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » Et sanctus Siricius etiam de apostatis, et idolorum cultu, ac sacrificiorum contaminatione profanatis decrevit, ut in ultimo fine suo reconciliationis gratia eis non denegetur: quia, dicente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur et vivat. (0521B) Et sanctus Innocentius dicit, quia communionem dari obeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam asperitatem et duritiam subsequi videamur. Tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines huiusmodi vel in supremis suis permittente Salvatore nostro a perpetuo exitio vindicentur. Et sanctus Coelestinus dicit: « Agnovimus, inquiens, poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. (0521C) Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere quo se ille expediri desiderat liberare. Quid hoc rogo aliud est quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate ne absoluta esse possit occidere? cum Deus ad subveniendum paratissimus sit, et invitans ad poenitentiam sic promittat: Peccator in quacunque die conversus fuerit peccata eius non reputabuntur ei (Ezech. XXXIII) . Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur et vivat (ibid.) . Salutem ergo homini adimit quisquis ei mortis tempore poenitentiam denegavit; et desperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credidit. (0521D) Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non iuvisset; cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi Domino promittente promeruit. Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (ibid.) . Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti; cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia noverit revelari. » Et sanctus Leo: « Poenitentia, inquit, quae dilata est cum studiosius petita fuerit non negetur, ut quoquomodo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat. (0522A) Et item: His autem qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae, et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris tunc salvus eris (ibid.) . » Et alibi: Dic tu iniquitates tuas prior, ut iustificeris (Prov. XVIII) . Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. XXIX) . In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium se gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: Ne forte det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II) . Verum etiam, ut diximus, talium necessitati ita auxiliandum est, ut actio illius poenitentiae, nec communionis gratia, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus postulant negetur. At si aliqua vi aegritudinis ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur. (0522C)

Et item idem sanctus Leo dicit: « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt, disciplinis ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Item idem de damnatione violatoris sacrorum ex huiusmodi re constitutorum. (0522D) Et quia haec, frater, ignorare non vales, et hoc iudicium iure depromptum non nescis, praesertim cum non catholici episcopi, sed Novatiani haeretici, ut beatus Innocentius, et sanctus Ambrosius et caeteri quique orthodoxi doctores demonstrant, sit ista perniciosissima et exitiabilis atque exsecrabilis secta: cavere debueras ne talia sicut oblata mihi ecclesiae tibi commissae petitio monstrat, inconsulte praeciperes: puto enim te legisse epistolam sancti Augustini ad Honoratum episcopum, in qua invenire potuisti potius te mori debere cum plebe tibi commissa, quam ut illis desint sine quibus vivere et salvari non possunt sacramenta coelestia. Qua de re, frater, vide ne tu sis homicida, et etiam homicidarum homicida, quia sacramenta coelestia plebi subtrahi facis, sine quibus vivere non potest, cum adsint qui eadem sacramenta licite plebi valeant ministrare. (0523A)

« Pertimesce nihilominus quod de sententia sancti Evangelii qua Dominus dicit: Si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos (Matth. XXI) , loquente in eis Spiritu sancto nostri dixere maiores: Doctoribus, inquiunt, praecipitur, ut si quid eis obstiterit adversi, si quis verbo contradixerit veritatis, si quis prohibuerit peccatores solvi a laqueis diaboli, et per confessionem fidei Domino adduci, non tamen a praedicando desistant, sed constanter insinuent, quia Dominus ad aedificandam Ecclesiam suam talibus opus habet. Et proh dolor! (0523B) cum nemo his contradicat, tu econtra implorantibus contradicis; alligans eos ne divina munia populis exsequantur, quorum interest sacra missarum officia celebrare, mysticam distributionem spiritualis alimoniae corporis scilicet et sanguinis Domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum fidelibus distribuere, per lavacrum regenerationis de potestate diaboli in regnum Christi non baptizatos transferre; per ianuam reconciliationis et viatici muneris sanctificationem animas ab aeterno interitu liberare, Domino de coelestibus tibi clamante: quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Ioan. X) . Qui fecit quod docuit, ostendit quod iussit, cum praeduce Iuda cohors et ministri Iudaeorum venerunt, ut eum et suos caperent dixit: Si me quaeritis, sinite hos abire (Ioan. XVIII) , sicque comprehendi se pertulit, et qui populos ad fidem converterent, et conversis sacra mysteria celebrarent, solutos abire permisit. (0523C) Nam si te provocante aliquid tibi adversi accidit, patienter ferre debueras, usque dum ego qualiscunque metropolitanus tuus cum coepiscopis et confratribus nostris Domini nostri regis clementiam pro te adirem; et sicut iam fecimus, quod iuste et rationabiliter ab eo postularemus, utique obtineremus. (0523D) Unde nihil dubitamus quin Domino cooperante obtinebimus quod iuste et rationabiliter postulabimus, tantum ut tua insolentia nostris petitionibus non obsistat: quia etiam in hac tuae praesumptionis praeceptione contra Scripturarum tramitem contraque sacras regulas egeris, tibi ex loci nostri officio necessarium duxi ostendere: Scriptum est enim: Interroga Patrem tuum et annuntiabit tibi; maiores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII) ; et: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV) ; et: Omnia fac per consilium, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII) . » Et sacrum Nicaenum concilium dicit: Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam, et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, caeterasque provincias suis privilegia serventur ecclesiis. Quod capitulum sanctus Bonifacius papa ad Hilarium Narbonensem episcopum scribens exponit ita. Convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes; nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit ut eadem proprie verba ponamus, per unamquamque provinciam ius metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subiectas. (0524A) Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt.

Et post aliquanta: « Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Et Africanum concilium scribens ad Coelestinum papam: « Decreta, inquit, Nicaena sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis commiserunt. (0524B) » Et sanctus Leo ad Anastasium Thessalonicensem episcopum: secundum sanctorum Patrum, inquit, « Canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus: ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia aut praesumptione discedant. » Et item ad Theodorum Foroiuliensem episcopum: « Sollicitudinis, inquit, tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo de eo quod quaerendum esse videbatur conferre; quia in causis quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum nihil sine primatibus oportet impleri. Certum est enim quoniam illa quae baptizandis parvulis, et de ultima poenitentia, et viatico munere nulli denegando ex sacris regulis praemisi, ad generalem observantiam Domini sacerdotum pertinent, contra quae inconsulte praecipere non debueras. (0524C) » Et Antiochenum concilium dicit: « Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere; propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrant: Unde placuit eum et honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subiectas. (0524D) Unusquisque enim episcopus habeat suae parochiae potestatem, ut regat iuxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis, quae sub eiusdem potestate; ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo iudicio comprehendat; amplius autem nihil agere tentent praeter antistitem metropolitanum. « Diligenter attende quod dicitur presbyteros et diaconos parochiae suae ordinet episcopus: ordinet autem et non exordinet, nec contra regulas ab officio submoveat vel suspendat: et ibidem subsequitur, singula suo iudicio comprehendat: singula autem dicit ut suo iudicio comprehendat, et non quae ad generalem observantiam omnium Domini pertinent sacerdotum, quae, ut Leo dicit, sine primatibus non oportet impleri. Et noli claudere aures cordis ad id quod ibidem diligentissime dicitur: Unusquisque, inquit, episcopus habeat suae parochiae potestatem, ut regat iuxta reverentiam singulis competentem. (0525A) Proinde cavere debueras ne concessa tibi tuae parochiae potestate contra hos sacros canones abutereris, qui dicunt ut regat episcopus suam parochiam iuxta reverentiam singulis competentem, et non subrigat [f. subruat], sicut tu fecisti, quantum ex te fuit, exitio iuxta irreverentiam cunctis incompetentem. (0525B) Omnibus enim irreverentia quam exhibuisti in tua parochia noscitur esse incompetens, quae ad omnium probatur pertinere exitium; cum singulis de singulis, quanto magis de pluribus timendum Dominus dicat: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria collo eius, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII; Marc. IX; Luc. XVII) : quia, ut beatus monstrat Gregorius, ad sanctitatis speciem deducto, et verbo vel exemplo caeteros destruenti, melius profecto fuerit ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam in sacro officio positus caeteris mortem verbo et opere propinaret. Quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. (0525C)

Propterea, frater charissime, rogo, hortor, deprecor, et quanta possum dulcedine ac humilitate exposco, et metropolitana auctoritate commoneo, ut sicut Dominus praecipit per prophetam, quantocius has dissolvas colligationes impietatis, solvas hos fasciculos deprimentes (Isa. LVIII) , dimitte eos qui a te constricti sunt liberos, et hoc omne onus disrumpe: attendens quod papa Hilarius in decretis suis dicit: « Qui, inquiens, in causis Dei contumacia, vel contemptu deliquerit, aut ipse quod perperam fecit abolere noluerit, in se quidquid mali non resecarit inveniet. (0525D) Quapropter qui te scis quibusdam praepositum, sicut sanctus Leo in decretis suis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum dicit: non moleste feras aliquem tibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigis etiam ipse dependas, et sicut non vis gravis oneris a me impositam tibi sarcinam ferre, ita non audeas aliis importabile pondus imponere: discipuli enim sumus humilis et mitis magistri dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: iugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XV) . Et si, quod absit, his sacris ac regularibus monitis obedire renueris, scito metropolitana auctoritate, fulta apostolicae sedis, et canonum sacrorum iudicio, sicut praemisimus, hanc pestiferam atque mortiferam excommunicationem tuam solvendam. Nam si quaelibet persona tuae parochiae a te excommunicata foret, unde dubitari posset utrum sicut sacri Nicaeni canones dicunt, pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet vitio tuo videretur a congregatione seclusa, exspectarem utique usquequo omnibus communiter simul episcopis congregatis provinciae discuteretur huiusmodi quaestio, et vel tibi, vel in communi placeret humaniorem pro tali ferre sententiam. (0526A) Nunc autem quia tam manifeste causa patet exsecrabilis atque exitiabilis esse a te praecepta, ut praeceptis evangelicis contraria, et decretis sanctorum inveniatur adversa, quod, ut sanctus Leo scribit, etiam in dubiis et obscuris cavere debueras, et nullas sustinet moras habere, supradicta auctoritate denuntiabo esse omni penitus virtute vacuum quidquid a te ex praedictis capitulis praeceptum est ab illorum constitutione diversum. In cuius tuae praesumptionis evacuatione, ut partim sensu, partim verbis utar beati Gelasii, non novae constitutionis auctor, sed veteris constituti exsecutor existo, quod non solum praesuli metropolitano, sed et cuicunque est pontifici licitum, quoniam error qui semel est cum suo auctore damnatus, in participem quolibet modo pravae communionis effectum exsecrationem sui gestat et poenam. »


HOME > 'moleste' in 'Hincmarus_Rhemensis, Opuscula in causa Hincmari Laudunensis, p15'
Hincmarus Rhemensis, Opuscula in causa Hincmari Laudunensis, HINCMARI RHEMENSIS AD EUMDEM.(Ex Conciliis Labbei, ut et sequentes epistolae.) <<<     >>> HINCMARI RHEMENSIS AD EUMDEM.
4607w 18.342521905899 s