Honorius_Augustodunensis_cps2, De imagine mundi, 5HOME > 'praetor' in 'Honorius_Augustodunensis, De imagine mundi, 5'
Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, CONTINUATIO IV. <<<     >>> CONTINUATIO V.hide dictionary links

(PL 172 0175B) QUINTA AETAS.

Regnum Babyloniorum.

Quinta aetate apud Babyloniam regnavit Nabuchodonosor quadraginta quatuor annos.

Sybilla octava Cumana claruit.

Ezechiel propheta claret.

Filius eius Evilmerodach regnavit annos octodecim.

Daniel, et tres pueri clarent.

Egesar, huius filius, regnavit annos quadraginta. Septem sapientes clarent.

Labosordach regnat menses novem.

Abacuc propheta claret. (0175C)

Baltazar regnavit annos septemdecim. Hunc Cyrus occidit, et Babyloniam destruxit.

Regnum Persarum.

Cyrus Persarum primus regnat cum Dario annos viginti quinque.

Hic laxavit captivitatem.

Hunc regina Amazonum occidit.

Sibylla nona claret.

Cambyses, qui et Nabuchodonosor, filius Cyri, regnavit annos octo.

Huius tempore fuit Iudith.

Hic condidit Babyloniam in Aegypto.

Smerdes magus regnavit menses septem.

Pythagoras philosophus claret. (0175D)

Darius regnavit annos triginta sex.

Aggaeus, Zacharias et Malachias clarent.

Xerxes filius eius regnavit annos viginti

Sibylla decima Phrygia claret.

Artabanus regnavit mensibus septem. Herodotus claret.

Artaxerxes regnavit annos quadraginta.

Hippocrates medicus claret, et Esdras.

Xerxes filius eius regnat duos menses.

Socrates claret.

Sogdianus regnat octo menses.

Democritus claret.

Darius filius Artaxerxis regnavit annos novemdecim.

Plato claret. (0176A)

Artaxerxes Assuerus, filius Darii, regnavit anno quadraginta.

Esther claret.

Sibylla undecima Tiburtina claret.

Artaxerxes, qui et Ochus, regnavit annos viginti sex.

Aristoteles claret.

Arses, qui et Xerxes, regnavit annos quatuor.

Zeno stoicus claret.

Darius ultimus Persarum regnavit annos sex.

Hunc occidit Alexander. Sub hoc regnum Persarum defecit, quod stetit per annos ducentos triginta octo.

Regnum Alexandriae.

Alexander Magnus Alexandriam condidit. (0176B) Hic veneno interiit, et duodecim annos regnavit. Hic Tyrum destruxit.

Ptolomaeus, qui et Sother, vel Lagides, filius Lagi, regnavit in Alexandria quadraginta annos. Morbo obiit, et ab hoc Ptolomaei vel Lagidae dicti sunt reges caeteri.

Ptolomeus Philadelphus alterius filius regnavit annos triginta octo. Morbo obiit.

Septuaginta interpretes clarent.

Hic Philadelphiam condidit.

Ptolomeus Evergetes frater Philadelphi regnavit annos viginti sex; similiter obiit. Sub hoc filius Syrach claruit.

Ptolomaeus Philopator frater Evergetis regnavit annos septemdecim. Morbo periit. (0176C)

Ptolomaeus Epiphanes regnavit annos viginti quatuor. Morbo periit.

Philometor regnavit annos triginta quinque.

Ptolomaeus Evergetes, frater superioris, regnavit annos viginti novem. Simili modo obiit.

Ptolomaeus Phiscon, qui et Sother, regnavit annos septemdecim. Hic pulsus est regno, quia filium fratris occidit.

Ptolomaeus Alexander frater Sotheri regnavit annos decem; et hic regno pellitur, quia matrem occidit.

Ptolomaeus Phiscon, qui et supra, regnat secundo, annos octo. Morbo periit. (0176D)

Ptolomaeus Dionysius regnat annos triginta; hic sororem Cleopatram habuit.

Hic Pompeium occidit. Ipse naufragio periit.

Cleopatra, soror et uxor Ptolomaei, regnat annos viginti duos. Haec a serpente interiit, et sic regnum Ptolomaidum et Lagidum defecit, quod per annos ducentos nonaginta quinque stetit.

Regnum Syriae.

In Syria regnavit Seleucus post Alexandrum Magnum. Hic condidit Seleuciam.

Hunc Ptolomaeus Lagides occidit, sub Philadelpho.

Antiochus, qui et Sother filius eius regnat post eum. Hic condidit Antiochiam. Morbo obiit.

Antiochus Theos, filius alterius, post hunc regnavit. Similiter obiit. (0177A)

Seleucus Callinicus cum fratre Antiocho filio superioris post illum regnavit.

Hunc Ptolomaeus Evergetes occidit.

Antiochus Magnus cum fratre Seleuco Ceraunio filio Seleuci deinde regnavit.

Hic filiam habuit, et fulmine ambo interierunt.

Seleucus Eupator filius Antiochi magni post patrem regnavit. Hic veneno occiditur a duobus sub Philometore.

Antiochus Illustris Romae obses.

Epiphanes frater Seleuci post hunc regnat. Sub hoc Machabaeorum bella.

Hic magno tormento doloris obiit.

Antiochus Eupator, filius Antiochi, post patrem regnat. Hunc occidit Demetrius filius Seleuci. (0177B)

Demetrius, filius Seleuci, deinde regnavit. Hunc occidit Alexander filius Antiochi.

Alexander Nobilis, filius Antiochi, post hunc regnavit. Hunc Ptolomaeus Philometor occidit.

Demetrius, filius Demetrii, post illum regnavit. Hunc occidit Mithridates rex.

Antiochus filius Alexandri, post hunc regnavit. Hunc occidit Tryphon.

Alexander filius Antiochi, post illum regnavit. Hunc occidit Diodotus dux.

Antiochus primus filius Demetrii, post hunc regnat. Hic in Parthia occiditur.

Antiochus Spondius filius Antiochi, post illum regnavit. Hic de regno aufugit.

Demetrius Mario frater Antiochi, post hunc regnavit. (0177C) Hunc Alexander rex Iudaeorum occidit, sub Pompeio.

Antiochus, qui et Dionysius, frater Demetrii regis, regnat. Hunc rex Arabum occidit.

Post hunc defecit regnum Syriae, quod stetit per annos ducentos septuaginta.

DE CONSULIBUS ET DICTATORIBUS ROMAE.

Romani post reges habuerunt consules, quorum praecipuos hic adnotabimus.

Anno Urbis conditae 244. Primi consules Brutus et Tarquinius. Hi cum Porsenna rege bellum gerunt.

Anno Urbis cond. 248. Valerius et Posthumius Coss. Sabinos et Auruncos vicerunt. (0177D)

Anno Urbis 251. Dictator et imperator creatur Laertius.

Hic praefuit consulibus.

Coss. Posthumius et Comminius.

Anno Urbis 253. Posthumius dictator. Coss. Brutus et Venusius. Hi cum Tarquinio Superbo pugnaverunt.

Anno Urbis 258. Valerius dictator. Coss. Appius et Servilius. Hi cum Volscis et equitibus pugnaverunt.

Anno Urbis 262. Cincinnatus ab aratro sumptus dictator efficitur.

Coss. Minutius et Sempronius. Hi Urbem ab hostibus liberant.

Anno Urbis 265. Cassius et Proculus consules. (0178A)

Seditio gravis contra [l. inter] senatores et plebem.

Anno Urbis 271. Fabius et Manilius coss. Hi cum Veientibus pugnaverunt.

Anno Urbis 283. Aemilius et Quintius coss. Hi lustrum instituerunt.

Anno Urbis 292. Volumius et Publicola coss. Hi cum exsulibus et servis ingens bellum habuerunt.

Anno Urbis 302. Decemviri proconsules creantur.

Anno Urbis 312. Tribuni militum procoss. creantur.

Anno Urbis 316. Iterum dictator creatur Mamertus, et coss. Gorgonius et Sergius. (0178B)

Hi maximum bellum gesserunt cum Phaliscis et Fidenis.

Anno Urbis 322. Aurelius dictator, Iulius et Mento coss. Hi cum Volscis, et equitibus ingens bellum habuerunt.

Anno Urbis 327. Aemilius dictator, et quatuor tribuni proconsules constituti. Ab his Veientes septies victi; sub Alexandro.

Anno Urbis 336. Cornelius dictator. Fabius, et Cossus coss. Hi cum Volscis et equit. pugnaverunt.

Anno Urbis 348. Camillus ab agro dictator; tribuni proconsules. Hi Etruscos vicerunt sub Ptolomaeo.

Anno Urbis 362. Tres Fabii tribuni militum proconsules creati. Hi cum Gallis pugnaverunt. (0178C) Sed Romani victi sunt.

Anno Urbis 398. Sulpicius dictator. Popilius et Manlius coss. Hi Gallos vicerunt.

Anno Urbis 409. Valerius et Cornelius coss. Hi Samnitas gravi bello vicerunt.

Anno Urbis 412. Torquatus et Decius coss. Hi cum Alexandro rege Epiri pugnaverunt et occiderunt.

Anno Urbis 467. Fabricius et Curtius coss. (sub Philadelpho). Hi cum Pyrrho rege Epiri pugnaverunt, et occiderunt.

Anno Urbis conditae 475. Genutius consul Aphros et Tarentinos vicit.

Anno 477. Sempronius consul Picentinos vicit.

Anno 483. Claudius et Fabius coss. (0178D) Hi Siculos, et Poenos vicerunt: sub Philadelpho.

Cornelius et Duillius coss. cum Annibale seniore Carthaginensium imperatore pugnaverunt, et occiderunt.

Regulus et Manlius coss. cum Amilcare Poenorum imperatore pugnaverunt et occiderunt.

Paulus et Fulvius cum Carthaginensibus navali praelio pugnaverunt et vicerunt.

Metellus et Furius coss. cum Asdrubale imperatore Carthaginensium pugnaverunt et occiderunt.

Attilius et Manlius coss. Ab Annibale filio Amilcaris imperatore victi sunt.

Scipio et Sempronius ab eodem victi sunt. (0179A)

Aemilius et Varro coss. cum omni exercitu ab eodem occisi sunt.

Scipio, qui postea Africanus, Magonem ducem fratrem Annibalis vicit et cepit.

Levinus alter consul Hannonem ducem Afrorum cepit.

Scaevola consul.

Gracchus praetor occiditur.

Marcellus consul Annibalem praelio vicit. Caro Censorinus consul Hispaniam vicit.

Fabius consul Carthalonem ducem Annibalis cum omni exercitu delevit.

Drusus et Flaminius coss. Adsrubalem fratrem Annibalis cum omni exercitu occidit.

Laelius consul Syphacem regem vicit. (0179B)

Alter Scipio consul, Annibalem et omnem populum Carthaginis vicit, et Terentium adduxit.

Licinius et Cassius coss. Macedones maximo praelio vicerunt.

Censorinus et Manlius coss. cum Scipione deleverunt Carthaginem, omni populo occiso, quae stetit septingentos annos.

Metellus et Marius coss. Iugurtham regem variis praeliis vicerunt.

Manilius et Scipio coss. Cimbros et Teutones maximo praelio vicerunt sub Tuiscone.

Sylla consul Mithridatem regem multis praeliis vicit.

Cinna consul senatum occidit, et ipse occiditur.

Tullius et Antonius coss. Catilinam cum suis deleverunt. (0179C)

Pompeius dictator et consul in Oriente cum viginti duobus regibus pugnavit, et vicit.

Crassus dictator et consul Parthiam vicit, et ibi occiditur, sub Dionysio.

Iulius Caesar dictator et consul Galliam vicit, Pompeium consulem cum omni populo Orientis devicit. Hic primus monarcha quinque annos regnavit.

Hic bissextum imo cyclum magnum composuit.

Hic a senatu occiditur.

Ab hoc Caesares sunt dicti.

Lepidus Dictator, consul, Africam et Siciliam devicit. (0179D)

Antonius dictator et consul Aegyptum devicit et Iudaeam.

Octavianus dictator et consul, qui postea Augustus, Antonium cum Cleopatra maximo praelio vicit, et totum orbem pacificavit.

Post hunc consules desierunt, qui per quadringentos septuaginta et quatuor annos fuerunt. Hisque Augusti vel Caesares successerunt.

DE SACERDOTIBUS.

Hi sacerdotes praefuerunt populo Dei, sub lege usque ad Christum, numero quadraginta septem. (0180A)

Aaron, Eleazar, Phinees, Abisue, Bocci, Ozi, Zaraias, Marioth, Amarias, Achitob, Sadoch, Achimaas, Azarias, Ioanna, Azachias, Amarias, Achitob, Sadoch, Mosolla, Helchias, Azarias, Zaraias; in transmigratione Babylonica, Iosedech. Post reversionem Ioannes, Ioachim, Eliasib, Ioaida, Ionathas, sub Alexandro Magno, Iaddus, Onias, Simeon, Eleazarus, Manasses, Onias, Simon, Iason, Menelaus, Lysimachus, Iudas Machabaeus, Ionatha, Simon Ioannis filius, Simon, Aristobulus, Alexander, Hyrcanus, Aristobulus sub Herode, Antigonus. Hic ab Antonio Romano consule occiditur; Herodes Idumaeus rex constituitur; qui regnavit triginta sex annos.

Sicque defecerunt sacerdotes ex stirpe Aaron, qui praefuerunt ab Aaron usque ad Christum, annos mille sexcentos et septem. (0180B)

Quinta aetas, a captivitate Babylonica usque ad Christum, continet generationes quatuordecim, annos quingentos octoginta septem.

Ab exordio mundi usque ad Christum, secundum Hebraicam veritatem, sunt anni 4763. Secundum septuaginta Interpretes 5228.


HOME > 'praetor' in 'Honorius_Augustodunensis, De imagine mundi, 5'
Honorius Augustodunensis, De imagine mundi, CONTINUATIO IV. <<<     >>> CONTINUATIO V.
1411w 32.887820959091 s