Honorius_Augustodunensis_cps2, Speculum ecclesiae, p43HOME > 'HODIE' in 'Honorius_Augustodunensis, Speculum ecclesiae, p43'
Honorius Augustodunensis, Speculum ecclesiae, IN ROGATIONIBUS. <<<     >>> IN PENTECOSTEN.hide dictionary links

(PL 172 0955A) DE ASCENSIONE DOMINI.

(0955)

Elevatus est, inquit, sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. III) . Christus est sol aeternus a quo omnes chori angelorum illustrantur; lux est vera a quo omnes animae illuminantur; qui dum hic latuit sub nube carnis, circumdatur caligine nostrae fragilitatis, tandem de tenebris inferni emersus hodie gloriosus super astra levatur ac super omnes dignitates angelorum in dextera Patris Dominus maiestatis exaltatur. Luna aut Ecclesia ab illo illuminata in ordine suo stetit, dum eum in apostolis coelos ascendere conspexit. Apostoli namque Ecclesiae ordo extiterunt dum ei ordinem recte vivendi instituerunt, et qualiter cursum suum post solem iusticiae dirigat eam erudierunt. O quam splendida cornua haec nascens luna hodie extulit dum sol alta petens iubar aeterni fulgoris ei infudit! O quam sereno vultu in ordine suo stetit dum apostolicum chorum, qui eius ordo extitit, et per Virginem Dei Genitricem, quae eius typum gessit, carnem suam in capite suo, id est in Redemptore suo, in Sponso suo, in Deo suo, aethera penetrare conspexit! (0955C) O qualis laeticia hodie in coelo angelis oritur dum Dei Filius, qui de palacio in carcerem pro servo, immo de patria in exilium, exul pro exule, dirigitur, hodie cum triumpho in regnum Patris revertitur! Unde et haec dies triumphi Dei appellatur in qua a senatu coelestis curiae ymnidicis laudibus exceptus mortis (fo 176, vo) triumphator, vitae auctor glorificatur. (0955D)

Apud Romanos mos servabatur quod victoribus triumphus hoc modo exhibebatur: Postquam imperator vel consul aliquam gentem Romano imperio armis subiugasset, et victor cum praeda remeasset, senatus ac totus populus Romanus ei obviam festivas procedit, cum canticis et laudibus victorem excipit; ipse purpura induitur, dyadema cum lauro auroque contextum ei imponitur, in curru auro gemmisque radiante, quatuor niveis equis trahentibus, Urbi invehitur. Porro nobiles victi praecedunt currum aureis catenis vincti. Vulgus vero captivum, vinctis manibus post tergum, sequitur currum. Pompa etiam praedae simul ob insigne victoriae ducitur et sic victor cum magno tripudio summo templo laureatus inducitur et tunc praeda populo dividitur.

Tunc triumphi honorem Romana nobilitas summis victoribus pro mundana quidem gloria exhibuit, sed Deus etiam per inimicos, cum amici futuri essent, gloriam summi victoris Christi praefigurari voluit. (0956A) Triumphus enim Romanorum regum in figura praecessit hodiernum triumphum, nam Rex gloriae Christus monarchos regnum tyranni expugnavit, captivitatem ab ipso captam captivavit, mundum rebellem coelesti reipublicae subiugavit, hodie victor cum nobili praeda ad patriam remeavit, cui senatus archangelorum cum omni milicia coelorum festivus obviam processit, regem suum victorem ymnilogis modulis gratulabundus excepit. (0956B) Qui purpura decoratur, quia pro passione quam pertulit gloria et honore a Patre coronatur; dyademate auro et lauro conserto coronatur dum multitudine angelorum et hominum circumornatur. Per auri enim splendorem angelorum claritas, per lauri vero virorem accipitur in fide viriditas. Ex his quasi corona contexta Christus insignitur dum humana fragilitas angelicae dignitati per eum in gloria unitur, sicut per Prophetam dicitur: His omnibus quasi corona ornaberis (Psal. XX) . De hac corona scriptum est: Benedices coronae anni benignitatis tuae (Psal. LXIV) . Christus namque est annus Dei benignitatis, factus particeps nostrae mortalitatis. (0956C) Huius menses sunt XII apostoli; dies, iusti; horae vero, fideles, noctes adhuc in tenebris infidelitatis aut peccatorum errantes. Huius anni corona est circumstans angelorum et hominum multitudo in perhenni gloria. Per currum auro (fo 178) et gemmis conspicuum, in quo victor triumphat, innuitur Evangelium, sapientia et signis fulgidum, per quod cognito Christi triumpho mundus exultat. Rotae quibus currus volvitur sunt evangelistae per quos triumphus Christi depromitur. Hic currus quatuor niveis equis trahitur, quia Christus in curru Evangelii a doctoribus in virtutibus candidis per quatuor partes mundi vehitur. Hic currus Dei decem milibus multiplex memoratur (Psal. LXVII) , quia triumphus Christi ab omnibus scriptoribus Veteris et Novi Testamenti praedicatur. (0956D) Milia laetantium huic currui accurrunt dum hodie multa milia angelorum triumphantem Dominum suscipiunt. Nobiles capti aureis catenis vincti currum praecedunt quia redempti a Domino catenis caritatis constricti coelestia petunt. Vulgus ligatis manibus sequitur, quia populus a malis operibus se timore Domini ligans, ad gaudia subvehitur. Pompa praedae currum comitatur, quia sanctorum multitudo cum Christo resurgens hodie cum eo ad sydera exaltatur. Victor cum cantu in summum templum ducitur, quia Christus triumphans cum concentu angelorum in templum coelestis Hierusalem hodie inducitur. Postea spolia populo dividuntur, quia per effusionem sancti Spiritus varia karismata fidelibus tribuuntur. (0957A) Unde dicitur: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV) . Humanam quippe naturam, in qua multa hic adversa pro nobis et a nobis pertulit, hodie de terris ad coelos super angelicam altitudinem in dexteram Patris transtulit. Captivitatem in carcere inferni diu detentam victor captivam duxit, paterno palacio invexit. (0957B) Dona hominibus dedit, dum Spiritum sanctum super eos fundens scientiam omnium linguarum contulit (Act. II).

Hodie, karissimi, elevata est magnificentia Domini super coelos, sed sponsa eius, corpus eius, scilicet Ecclesia, multis pressuris adhuc premitur inter Babylonios; sed sicut Christus, devicto mortis principe, subiugato mundo, triumphator hodie coelos ascendit, ita Ecclesia, antychristo superato, mundo conculcato, triumphans coelum ascendet atque per Sponsum suum Golia prostrato, ipsaque de hostibus eruta, de valle lacrimarum luna tunc toto circulo suo plena elevatur et in thalamo aeterni Solis astris angelorum associanda collocatur. Unde ascendenti in iubilatione applaudit (fo 178, vo) ipsa in Canticis cum exultatione: Ecce, inquit, venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. II) . Huius persona in Ydithun propheta exprimitur quod transilitor dicitur. (0957C) Christus namque in mundum venit quasi saliens in montibus, coelum revisit transiliens; de coelo saltum dedit dum de paterna sede in uterum Virginis venit; inde saltavit in praesepium, in crucis inde patibulum, de cruce in sepulchrum, inde in baratri profundum, de baratro in mundum, inde transiliit in coelum. A summo, inquit, coelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius (Psal. XVIII).

Hodie omnes montes et colles transiliit, quia hominem a nobis assumptum super omnem altitudinem angelorum et sanctorum extulit. Qualiter autem ascenderit coelum pandit nobis Evangellum. Discipulis suis hodie ad convivium recumbentibus apparens, incredulitatem illorum ut magister increpavit, Evangelium in universe mundo eos praedicare ut Dominus imperavit, signa in nomine eius [faciendi] potestatem ut Deus donavit. Deinde ad probandam verae carnis naturam cum eis comedit, ut in Hierosolimis promissum Spiritum sanctum expectarent praecepit. (0957D) Post haec in Bethaniam eos eduxit et elevatis manibus eos benedixit; cumque videntibus elevatur ac nube susceptus in coelum ferebatur, illis in coelum post eum intuentibus, ecce duo angeli in albis astiterunt qui eum eodem modo ad iudicium venturum quo nunc abierat praedixerunt. Qui autem eum ascendere viderant centum viginti erant, inter quos Maria mater eius simul cum apostolis affuerat. Hii omnes pariter cum gaudio in Hierusalen reversi in oratione et laude Dei cottidie perseverabant, usque dum in die Pentecostes Spiritum sanctum accipiebant. (0958A) Hoc in patriarchis et prophetis praefiguratur, dum septimus ab Adam Enoch patriarcha in paradysum rapitur (Gen. V) , et Helyas propheta curru igneo in coelum tollitur (IV Reg. II) .

Huius sacri diei festa sunt nobis etiam per aves expressa. Aquila omnibus avibus altius volat et in ipsum radium solis oculorum aciem vibrat; cum vero pullos suos ad volandum provocat, super eos volitans et alas suas expandens, in remigium alarum suarum assumit, ad volandum instruit; sic Christus omnibus sanctis sublimius alta coelorum penetravit dum cum Pater prae omnibus angelis in dextera (fo 180) sua exaltavit. Hic alas crucis super nos expandit, a daemonibus defendit, de duro servicio assumens in filios adoptavit, atque in humeris suis ut ovem perditam ad gregem reportavit; super nos volitavit, ad volandum provocavit, quando aethera scandens nos membra eius bonis operibus sequi se caput demonstravit. (0958B) Hoc expressit Ezechiel per quatuor animalia (Ezech. I) quae postmodum vidit Iohannes Agnum die ac nocte laudantia (Apoc. IV) . Christus namque erat homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo.

Est avis albicolor quae caradrius vocatur, per quam aeger utrum evadere possit probatur. Adducta enim ad aegrum, si moriturus erit faciem ab eo avertit; si vero victurus visum in eum fortiter dirigit et infigit; hianti ore aegritudinem ab eo bibit, in altum contra radium solis volat, infirmitas hausta de eo exudat, aeger sospitate exultat. Caradrius albus est Christus de Virgine natus. (0958C) Hic ad aegrum adducitur dum a Patre ad infirmum genus humanum mittitur; qui faciem suam a Iudaeis avertit eosque in morte reliquit, ad nos autem vultum convertens a morte revocavit et infirmitatem nostram crucem subiens ipse portavit, sudorque sanguinis de eo manavit. Deinde in alta coelorum cum carne nostra ad Patrem volavit et perpetuam salutem omnibus donavit. Locus ipse quo ascendit hoc adhuc omnibus clamat, quod coelestia scandere volentibus nullus iter obstruere queat. (0958D) Vestigium namque quod ascendens harenae inpressit, adhuc locus ille retinet, et cum terra cottidie a fidelibus inde tollatur, vestigium deleri non potest; quin etiam cum ecclesia super eundem locum fieret, et desuper claudi, utpote rotunda, deberet, spacium aeris quo ipse ascendit nullo modo claudi poterat et ideo usque hodie apertum remansit. In hanc etiam ecclesiam singulis annis procella validi fluminis coelitus venit et cunctum inibi populum solo sternit, videlicet ostendens quanto terrore ad iudicium Christus veniat cum coelum et terram fortiter excutiat. Tunc quippe coeli magno impetu transeunt et elementa calore solventur. (0959A)

Igitur, karissimi, cum non sit aliud nomen sub coelo datum hominibus in quo oportet salvari nisi in Christo Iesu (Act. IV) qui se permisit pro nobis in cruce ut serpentem (fo 180, vo) exaltari; quem Pater, postquam de torrente mortis bibit, hodie super omne nomen in coelis caput exaltavit (Psal. CIX) , nosque proprio sanguine cohaeredes acquisitos sibi incorporavit, gloriam laudi eius hodie demus et in voce exultationis praeconia eius iubilemus ut nos membra sua ad se colligat quo ipse in gloria Patris tripudiat. Quam oculus non vidit (I Cor. II) , et caetera.


HOME > 'HODIE' in 'Honorius_Augustodunensis, Speculum ecclesiae, p43'
Honorius Augustodunensis, Speculum ecclesiae, IN ROGATIONIBUS. <<<     >>> IN PENTECOSTEN.
1559w 1.5475420951843 s