Hugo_de_S_Victore_cps2, De arca Noe morali, p3, 3 
Hugo de S Victore, De arca Noe morali, p3, CAP. II. De ostio, et fenestra huius arc ae <<<     >>> CAP. IV. De quatuor modis exeundi per contemplationem. hide dictionary links

(176 0637A) CAP. III. De quatuor modis exeundi per actionem.

Quatuor autem modis eximus per actionem. (0637B) Actiones namque aliae sunt carnales, id est quae ad usum corporis pertinent; aliae spirituales, qua pertinent ad instructionem mentis. Ad utrasque boni et mali exeunt. Qui ad explendam voluptatem terrenis actionibus foris inserviunt, similes sunt immundis animalibus, quae de arca exierunt. Qui autem eas ad usum necessitatis administrant, animalia quidem sunt, sed munda. Qui vero ecclesiastici regiminis curam, quae videlicet actio spiritualis est, agendam suscipiunt, et a secreto internae quietis, non ex ambitione, sed ex praecepto obedientiae ad publicum prodeunt; similes sunt Noe, qui exiens de arca sacrificium obtulit, quia saepe tales eo magis per abstinentiam omnes in se carnis motus occidunt, quo graviora internae quietis damna per occupationem se pertulisse cognoscunt. (0637C) Illi autem qui propter gloriam propriam honores in Ecclesia suscipiunt, et cum se in sublimi positos vident, caeteros despiciunt, et infirmioribus quibusque in Ecclesia positis ex compassione condescendere nolunt, similes sunt Cham, qui denudati patris verenda derisit, et ab hoc meruit sententiam maledictionis accipere.


170w 1.2524437904358 s