Hugo_de_S_Victore_cps2, De arca Noe morali, p3, 4 
Hugo de S Victore, De arca Noe morali, p3, CAP. III. De quatuor modis exeundi per actionem. <<<     >>> CAP. V. Quomodo ramus olivae deportetur ad arcam sapientiae. show dictionary links

(176 0637C) CAP. IV. De quatuor modis exeundi per contemplationem.

Quatuor etiam modis eximus per contemplationem. (0637D) Primus modus est, quando consideramus omnem creaturam quid sit ex se, et invenimus omnia esse vanitatem, quia omnis creatura sicut de nullo adesse venit, ita et quotidiana immutatione indicat, quod quantum in se est ad nihilum tendit.

Secundus modus est, quando consideramus quid sit in eadem creatura ex dono Creatoris, et cernimus in ea divinae rationis similitudinem, quia ipsa, quae pro sua conditione mutabilitati subiacent, dum hoc ex beneficio Creatoris accipiunt, ut nunquam prorsus esse desinant, quodammodo opus temporale aeterni opificis imitatur stabilitatem.

Tertius modus est, quando consideramus quomodo utatur Deus ministerio creaturarum ad implenda iudicia sua, sive pro sua misericordia beneficia largiendo, sive pro nostro merito supplicia. (0638A) In hac autem consideratione invenimus omnia esse instrumentum divinae dispensationis, et nostrae pravitatis argumentum. In hoc genere contemplationis audimus omnem creaturam tribus vocibus nobis loquentem.

Prima vox dicit accipe, secunda dicit redde, tertia dicit fuge: « Accipe beneficium, redde debitum, fuge supplicium. » Prima vox est famulantis, secunda admonentis, tertia comminantis. Vox famulantis est. Coelum dicit: Ministro tibi lucem in die ut vigiles; tenebras in nocte ut pauses. Ego ad oblectationem tuam gratas temporum vicissitudines pario, tempore veris, et aestatis fervorem, autumni plenitudinem et algorem hiemis. (0638B) Ego alternantibus incrementis dierum et noctium spatia simili ratione dissimiliter extendo, ut et varietas tollat fastidium et ratio pariat oblectamentum. Aer dicit: Vitalem tibi praebeo flatum, et omne genus avium ad tuum mitto obsequium. Aqua dicit: Potum tibi praebeo, sordes purgo, arentia vegeto, et diversorum genera piscium ad tuum esum ministro. Terra dicit. Ego te porto, te nutrio, pane conforto, vino laetifico, omnigenis fructibus oblecto, diversis animalibus mensas teas repleo. Vox admonentis est. Mundus dicit: Vide homo quomodo amavit te, qui propter te fecit me. Servio tibi, quia factus sum propter te, ut et tu servias illi, qui fecit et me, et te. Me propter te, et te propter se. Si sentis beneficium, redde debitum. Accipis benignitatem, redde charitatem. Hoc tribuit, et hoc exigit Deus. Vox comminantis est. (0638C) Ignis dicit: A me combureris. Aqua dicit: In me submergeris. Terra dicit: A me absorbeberis. Infernus dicit: A me deglutieris. Quia omnis creatura sicut ex conditione sua homini famulatur, sic etiam peccatoribus pro malorum meritorum conscientia comminatur, ut in singulis creaturis perpeti timeant, quod se meruisse cognoscunt. Propter quod etiam dictum est, quod nemine persequente fugit impius (Prov. XXVIII) , quoniam ita est in securitate impius pavidus, sicut iustus in supplicio securus.

Quartus modus contemplationis est, quando inspicimus creaturas, secundum hoc quod homo eis uti potest ad explendam carnalis concupiscentiae voluptatem, et in eis cogitamus non naturalis infirmitas subsidium, sed libidinis oblectamentum. (0638D) Hoc oculo Eva lignum vidit, quam esset pulchrum visu, et ad vescendum suave, et tulit de fructu eius, et comedit (Gen. III) . Qui hoc modo per cogitationem exeunt, similes sunt corvo, qui reversus non est, quia dum foris quod male delectat inveniunt, ad arcam conscientiae amplius redire nolunt. Reliqua vero tria contemplationis genera in exitu columbae figurata sunt, quae cum emissa esset, et non inveniret ubi requiesceret pes eius, reversa est ad vesperum portans ramum olivae virentis in ore suo. Vacua exiit, sed vacua non rediit, quia foris invenit, quod intus non habuit, nec tamen foris amavit, quod intro detulit.


537w 1.1087639331818 s