Hugo_de_S_Victore_cps2, De arca Noe morali, p3, 5 
Hugo de S Victore, De arca Noe morali, p3, CAP. IV. De quatuor modis exeundi per contemplationem. <<<     >>> CAP. VI. De tribus mansionibus arcae sapientiae, sive intellectualis. hide dictionary links

(176 0638D) CAP. V. Quomodo ramus olivae deportetur ad arcam sapientiae.

(0639A)

Ramus olivae virentis bonum mentis affectum demonstrat, quia saepe sancti viri quanto magis foris opera divina aspiciunt, tanto magis intus in amore Conditoris inardescunt. Dum enim rerum praesentium mutabilitatem aspiciunt, continuo omnia quae in hoc mundo pulchra videntur, eis in cogitatione vilescunt, et quasi revertentes olivam in ore deferunt, quoniam eo ardentius Conditoris sui speciem concupiscunt, quo in rebus conditis quod delectaret minus invenerunt. (0639B) Delectabiliter intus mens pascitur, quia delectabiliter foris non tenetur, et quasi ad arcae suae portum reducta iam secura tripudiat, quae in mundi fluctibus prius naufraga erat. Similiter in secundo genere contemplationis quoties in rebus visibilibus invisibilem Dei virtutem et sapientiam admirari discimus, quasi ramus olivae ab aquis ad arcam reportamus, quia in rebus mutabilibus extra nos illum agnoscimus, quem in nobis immutabiliter diligamus. In tertio itidem contemplationis genere dum iudicia eius foris attendimus, in timore eius, et amore intus renovamur. In primo ergo materia vanitatis inspecta, in nobis generat contemptum mundi, in secundo simulacrum rationis, laudem Dei, in tertio instrumentum dispensationis timorem et amorem Dei, in quarto fomes cupiditatis incentivum libidinis. Hunc igitur exitum caveamus, ne egrediamur temere. Nemo de conscientia sua confidat. (0639C) Dina intus virgo, intus casta, intus columba fuit, sed quia columba seducta fuit non habens cor, egressa foras colorem pariter cum nomine mutavit. Sic enim scriptum est: Egressa est Dina, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Evaei, princeps terrae illius, adamavit, et rapuit eam, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem (Gen. XXXIV) . Quae vi opprimitur patet quod non ideo exit ut corrumpatur, sed tamen quia temere exiit, pudicitiae suae damna etiam invita sustinuit. Quod autem subiungitur, conglutinavit eam sibi; hoc est corvus cadaver invenit, et amplius ad arcam redire noluit.


292w 1.0849809646606 s