Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 2 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, [Explicit]hide dictionary links

Legenda Aurea siue Legende sanctorum


(2) Incipit prologus in uitiis sanctorum

()

Vniuersum tempus presentis uite in quatuor distinguitur, scilicet in tempus deuiationis, renouationis siue reuocationis, reconciliationis et peregrinationis. Tempus deuiationis fuit ab Adam, postquam scilicet a deo deuiauit, et durauit usque ad Moysen; et illud tempus representat ecclesia a septuagesima usque ad pascha, unde et tunc legitur liber Geneseos in quo ponitur deuiatio primorum parentum. Tempus renouationis siue reuocationis incipit a Moyse et durat usque ad natiuitatem Christi, in quo homines per prophetas ad fidem reuocati sunt et renouati; et illud tempus representat ecclesia ab aduentu domini usque ad natiuitatem Christi, unde tunc legitur Ysaias ubi de hac reuocatione aperte agitur. Tempus reconciliationis est tempus in quo per Christum sumus reconciliati; et illud tempus representat ecclesia a pascha usque ad pentecosten, unde et tunc legitur Apocalypsis ubi plene agitur de misterio huius reconciliationis. Tempus peregrinationis est tempus presentis uite in quo peregrini et in pugna semper sumus; et illud tempus representat ecclesia ab octaua pentecosten usque ad aduentum, unde et tunc leguntur libri Regum et Machabeorum in quibus de multiplici pugna agitur per quam nostra spiritualis pugna signatur. Tempus autem illud, quod est a natali domini usque ad septuagesimam, partim continetur sub tempore reconciliationis, quod est tempus letitie, scilicet a natali usque ad octauam epiphanie, partim sub tempore peregrinationis, scilicet ab octaua epiphanie usque ad septuagesimam; et potest accipi hec quadruplex temporum uariatio primo penes quatuor temporum distinctiones, ut hiemps referatur ad primum, uer ad secundum, estas ad tertium, autumpnus ad quartum, et ratio appropinquationis satis patet. Secundo penes quatuor diei partes ut nox referatur ad primum, mane ad secundum, meridies ad tertium, uespera ad quartum. Licet autem prius fuerit deuiatio quam renouatio, tamen ecclesia potius incipit omnia officia sua in tempore renouationis quam deuiationis, id est in aduentu potius quam in septuagesima, et hoc duplici ratione. Primo ne uideatur incipere ab errore: tenet enim rem et non sequitur ordinem temporis, sicut et euangeliste sepius faciunt. Secundo quoniam per aduentum Christi omnia renouata sunt, propter quod et tempus istud dicitur tempus reuocationis. Apocal. XXI: ‘Ecce ego noua facio omnia’. Congrue igitur in hoc tempore renouationis ecclesia omnia officia sua renouat. (4) Vt igitur ordo temporis ab ecclesia distinctus seruetur, primo agemus de festiuitatibus que occurrunt infra tempus renouationis, quod tempus representat ecclesia ab aduentu usque ad natiuitatem domini. Secundo de illis que occurrunt infra tempus quod partim continetur sub tempore reconciliationis partim sub tempore peregrinationis, quod tempus representat ecclesia a natiuitate usque ad septuagesimam. Tertio de illis que occurrunt infra tempus deuiationis, quod tempus representat ecclesia a septuagesima usque ad pascha. Quarto de illis que occurrunt infra tempus reconciliationis, quod tempus representat ecclesia a pascha usque ad octauam pentecosten. Quinto de illis que occurrunt infra tempus peregrinationis, quod tempus representat ecclesia ab octaua pentecosten usque ad aduentum. De tempore renouationis: De aduentu domini I De sancto Andrea II De sancto Nicholao III De sancta Lucia IV De sancto Thoma apostolo V De tempore reconciliationis et peregrinationis: De natiuitate domini VI De sancta Anastasia VII De sancto Stephano VIII De sancto Iohanne apostolo IX De innocentibus X De sancto Thoma Cantuariensi XI De sancto Siluestro XII De circumcisione domini XIII De epiphania domini XIV De sancto Paulo heremita XV De sancto Remigio XVI De sancto Hylario XVII De sancto Machario XVIII De sancto Felice in Pincis XIX De sancto Marcello XX De sancto Antonio XXI De sancto Fabiano XXII De sancto Sebastiano XXIII De sancta Agnete XXIV De sancto Vincentio XXV De sancto Basilio XXVI De sancto Iohanne elemosinario XXVII De conuersione sancti Pauli XXVIII De sancta Paula XXIX De sancto Iuliano XXX (6) De tempore deviationis: De septuagesima XXXI De sexagesima XXXII De quinquagesima XXXIII De quadragesima XXXIV De ieiuniis quatuor temporum XXXV De sancto Ignatio XXXVI De purificatione XXXVII De sancto Blasio XXXVIII De sancta Agatha XXXIX De sancto Vedasto XL De sancto Amando XLI De sancto Valentino XLII De sancta Iuliana XLIII De cathedra sancti Petri XLIV De sancto Mathia apostolo XLV De sancto Gregorio papa XLVI De sancto Longino XLVII De sancto Benedicto XLVIII De sancto Patricio XLIX De annunciatione dominica L De passione domini LI De tempore reconciliationis De resurrectione domini LII De sancto Secundo martyre LIII De sancta Maria Egyptiaca LIV De sancto Ambrosio LV De sancto Georgio LVI De sancto Marcho euangelista LVII De sancto Marcellino LVIII De sancto Vitali LIX De uirgine quadam apud Antiochiam LX De sancto Petro martire LXI De sancto Philippo apostolo LXII De sancto Iacobo apostolo LXIII De inuentione sancte crucis LXIV De sancto Iohanne ante portam Latinam LXV De letania maiori et minori LXVI De ascensione domini LXVII De emissione spiritus sancti LXVIII De sanctis Gordiano et Epymacho LXIX De sanctis Nereo et Achilleo LXX De sancto Pancratio LXXI (8) De tempore peregrinationis: De sancto Urbano LXXII De sancta Petronilla LXXIII De sanctis Marcellino et Petro LXXIV De sanctis Primo et Feliciano LXXV De sancto Barnaba apostolo LXXVI De sanctis Vito et Modesto LXXVII De sanctis Quirico et Iulita LXXVIII De sancta Marina uirgine LXXIX De sanctis Geruaso et Prothasio LXXX De natiuitate sancti Iohannis baptiste LXXXI De sanctis Iohanne et Paulo LXXXII De sancto Leone papa LXXXIII De sancto Petro apostolo LXXXIV De sancto Paulo apostolo LXXXV De vii fratribus LXXXVI De sancto Syro episcopo Ianuensi LXXXVII De sancta Theodora LXXXVIII De sancta Margarita LXXXIX De sancto Alexio XC De sancta Praxede XCI De sancta Maria Magdalena XCII De sancto Apollinare XCIII De sancta Christina uirgine XCIV De sancto Iacobo apostolo XCV De sancto Christoforo XCVI De sanctis VII dormientibus XCVII De sanctis Nazario et Celso XCVIII De sancto Felice XCIX De sanctis Simplicio, Faustino et Beatrice C De sancta Martha CI De sanctis Abdon et Sennen CII De sancto Germano CIII De sancto Eusebio episcopo CIV De sanctis Machabeis CV De sancto Petro ad uincula CVI De sancto Stephano papa CVII De inuentione sancti Stephani CVIII De sancto Dominico CIX De sancto Sixto CX De sancto Donato CXI De sanctis Ciriaco, Largo et Smaragdo CXII De sancto Laurentio CXIII De sanctoYpolito et sociis eius CXIV De assumptione beate uirginis Marie CXV De sancto Bernardo CXVI (10) De sancto Tymotheo CXVII De sancto Simphoriano CXVIII De sancto Bartholomeo CXIX De sancto Augustino CXX De decollatione sancti Iohannis baptiste CXXI De sanctis Felice et Audacto CXXII De sancto Egidio CXXIII De sanctis Sauiniano et Sauina CXXIV De sancto Lupo CXXV De sancto Mamertino CXXVI De natiuitate beate uirginis CXXVII De sancto Adriano CXXVIII De sanctis Gorgonio et Dorotheo CXXIX De sanctis Protho et Iacinto CXXX De exaltatione sancte crucis CXXXI De sancto Iohanne Chrysostomo CXXXII De sanctis Cornelio et Cypriano CXXXIII De sancta Eufemia CXXXIV De sancto Lamberto CXXXV De sancto Matheo apostolo CXXXVI De sanctis Mauritio et sociis eius CXXXVII De sancta Iustina uirgine CXXXVIII De sanctis Cosma et Damiano CXXXIX De sancto Forseo episcopo CXL De sancto Michaele archangelo CXLI De sancto Ieronimo CXLII De sancto Remigio CXLIII De sancto Leodegario CXLIV De sancto Francisco CXLV De sancta Pelagia CXLVI De sancta Margarita dicta Pelagius CXLVII De sancta Taysi CXLVIII De sancto Dionysio et sociis eius CXLIX De sancto Calixto papa CL De sancto Leonardo CLI De sancto Luca euangelista CLII De sanctis Crisanto et Daria CLIII De xi milibus uirginum CLIV De sanctis apostolis Symone et Iuda CLV De sancto Quintino CLVI De sancto Eustachio CLVII De festiuitate omnium sanctorum CLVIII De commemoratione omnium fidelium defunctorum CLIX De IV coronatis CLX De sancto Theodoro CLXI (12) De sancto Martino CLXII De sancto Britio CLXIII De sancta Elizabeth CLXIV De sancta Cecilia CLXV De sancto Clemente CLXVI De sancto Grisogono CLXVII De sancta Katherina CLXVIII De sancto Saturnino CLXIX De sancto Iacobo interciso CLXX De sancto Pastore abbate CLXXI De sancto Iohanne abbate CLXXII De sancto Moyse abbate CLXXIII De sancto Arsenio abbate CLXXIV De sancto Agathone abbate CLXXV De sanctis Barlaam et Iosaphat CLXXVI De sancto Pelagio papa CLXXVII De dedicatione ecclesie CLXXVIII


>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, [Explicit]
1307w 1.9793360233307 s